Skip to main content

Liber VII by Seneca the Elder

1 section, 48 paragraphs, 4383 words

Instatis mihi cotidie de Albucio. non ultra vos differam, quamvis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiesve populo diceret, (et) ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat, cum turbae se committebat, alius, cum paucitatem contempserat. incipiebat enim sedens et, si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiva in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine evagabatur. raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam divisioni multum supererat. 1

Cum populo diceret, omnes vires suas advocabat et ideo non desinebat: saepe declamante illo ter bucinavit, dum cupit in omni controversia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. argumentabatur moleste magis quam subtiliter; argumenta enim argumentis colligebat et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat. 2 erat et illud in argumentatione vitium, quod quaestionem non tamquam partem controversiae sed tamquam controversiam implebat: omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. ita unam controversiam exponebat, plures dicebat. 'quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est?' quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est, si corpori par est. 3

Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. non hexis magna sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu sed praeparatus; extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non derat, sed putabat ipse sibi deesse. sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes sed vocales et splendidae. 4 adfectus efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inimicum quam manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescioquid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio. 5

Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. numquam se torsit, quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: 'cum rem animus occupavit, verba ambiunt'. inaequalitatem in illo mirari non libebat: splendidissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissimas: acetum et puleium et [Damam et Philerotem] lanternas et spongias; nihil putabat esse, quod dici in declamatione non posset. erat autem illa causa: timebat, ne scholasticus videretur. 6 dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari. et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non, quomodo non esset scholasticus, quaerebat, sed quomodo non videretur: nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat. 7

Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari volebat. memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuveniorem, quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. 8 nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere; modo horridus et squalens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum. 9

Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit. magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est, si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. 10 iam adulescentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est. 11

Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: 12 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. 13 et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo.' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantur. 14

Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controversia dixisset Albucius: 'quare calix, si cecidit, frangitur, spongia, si cecidit, non frangitur?' aiebat Cestius: 'ite ad illum cras: declamabit vobis, quare turdi volent, cucurbitae non volent.' 15 Cum dixisset Albucius in illo fratre, qui fratrem parricidii damnatum in exarmata nave dimisit: 'imposuit fratrem in culleum ligneum', Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: 'quidam fratrem domi a patre damnatum noverca accusante cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum.' ingens risus omnium secutus est. sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, 'nemo' inquit 'imponit hos in culleum ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?' 16

Video, quid velitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controversia dictas. 17

[thema] Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnavit, tradidit fratri puniendum: ille exarmato navigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, archipirata factus est. postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus m patriam. abdicat filium. 18 ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui. uno nomine (ei) et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui: [plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse, indicabo.] solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio; quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit. nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. si quis tibi dixerit tyrannus: 'veni, tuis manibus filium insue'; in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo, ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi. 19 Quid accusas, quod impunitatem fratri dederim, [in] quod fato consilium meum victum sit? a me frater, ut viveret, non impetravit; ut fugeret, non impetravit. nihil aliud impetravit, quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo ut inter fratres: ubi spes? in gubernaculo? nulla est. in remigio? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in velo, in antemna? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum [in] spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, civis est; proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium vel facit vel patitur ab omni foedere vitae communis abstractus, poenarum eius pars, non [est] nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo non esse piratam. 20 Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. 'Moriendum est mihi, pater iussit; neque ego te deprecor, ne moriar, nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte. volo mori sed pura manu tua. hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.' 21 ASINI POLLIONIS. Aequas mihi praebete aures: dabo vobis etiam damnatum absolvendum. 'Vivit' inquit 'frater'; non credo. 'servavit' inquit 'me'; fecisti, ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: 'in ea domo, in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. 'Quid mihi cum ista tabula? semel mori volo.' 22

Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem; imbres undique, et omnia procellis saevientia: 'expectat' inquam 'parricidam mare.' Intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque navigiis horrendum. fateor, pater, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, commendo. (Inveni relictum [etiam] a naufragis navigii) fragmentum, infelix etiam navigaturis omen, quod si quis gubernator vidisset, iter suum distulisset. naufragus a litore emittitur. 23 MARCELLI AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum. Non feci parricidium et ‚ quam facile erramus homines! ‚ factum putavi. Deliberabam, an parerem patri: 'frater', inquit 'tu primus in domo parricidium facies.' 24

ARGENTARI. 'Quod iusseras factum est: periit frater.' 'vivit' inquit 'et me dimisit': bono argumento probatur vivere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: 'si nihil umquam impie cogitavi, (si) patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, veri hominum iudices, adeste.' si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria. sic navem suam rexit. 25 BLANDI. Iacebat in litore navigium, quod etiam integrum infeliciter vexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit: torpent manus, et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste vivere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se novercam habuisse quam fratrem. 26 CORNELI HISPANI. Fateor, volui occidere sed tunc intellexi, quam difficile esset parricidium. 'Ego' inquit 'patrem occidere volui? ne nunc quidem possum.' Pater noster navigavit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra nave. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. 'Vade' inquit; 'patrem te habere mihi non licuit: habebo patronum. revertere.' magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium! utrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse? 27

ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in maria non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater, imperatumque, ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putavi, an possem parricidium facere. 28 PORCI LATRONIS. Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. 29

TRIARI. In naufragio navigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra nave dimisit. (Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. 30

CESTI PII. Erat navigium ‚ immo fuerat ‚ sed) putre, resolutis compagibus, infelix omen navigationis. 'Insue me culleo: certe sentiam maria, non et videbo.' Scissa quoque vela fecerant sinus, et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! post omnia devicta nihilominus saevit: maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus. Expectate, iudices; iam Fortuna nobis obiciet scelus. Iacebat navigium pervetus et attritum salo, vix unius capax animae. 31 *** Veni ad vos victoriam pulchram petiturus: ut probem me parricidam. non occidisti, inquit, fratrem: noverca, audi iucundissimam vocem: fateor me parricidam; occidi fratrem. tutus sum, pater, si hoc probavero? imposui in exarmatam navem: non est (hoc) occidere? novercae quidem numquam satis privignus occiditur. multas rerum natura mortis vias aperuit, et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, venenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere vocatur, sed diutius: si quis nunc stat in turba, hoc dicit: 'huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?' 32 Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. 'Impositus est in navem frater': qualem navem! scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa navigia: parva materia seiungit fata. quid si vero non rudentibus committitur illa anima, non velis, non gubernaculo defenditur? exarmata navis est, utroque patens latere. imponitur miser in naufragium, navigio per se pessum ituro pondus insidit. ecce navem divinitas armat: subito visa sunt vela, subito navis coepit erigere se et attollere. magnum praesidium in periculis innocentia. saevum mare volvitur, procellae spumante impetu latera navigii urgent, pulsatur undique navis periculis; innocentia tamen tuta est. 33 o maria iustiora iudiciis, o mitiores procellae patre! quam (securiorem vos umquam) effecistis animam? nec hoc tantum divinitus gestum est, quod pervenit tutus in portum: excipitur classe praedonum. 'Habeat pater mentem navigandi; capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae.' 'Damnare me noverca parricidii potuit, parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari, quam domi noluisti.' complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit. 34 IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater (in) domo damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi novo patrocinio utendum est: fratrem occidi; in ea domo, in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. video vos invitos audire hoc genus defensionis; malo itaque me vobis innocentem probare quam patri: fratrem non occidi. non potui fratrem occidere: idem timuimus, idem doluimus, idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem novercam. 35 mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus durior est illius, (illius) clementior. apud piratas quoque invenitur qui non possit occidere. puta(ti)s me dicturum: 'ne alius (dimitteret, fratri tradidit'? fecit, ne alius) occideret: si mater nostra viveret, puto, illi tradidisset; quod proximum fuit, mihi tradidit. utrum vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse an ablegare privigum? Pudet me patrocini mei: timeo, ne, cum coepero narrare, quid fecerim, dicatis: 'certe negabas posse te hominem occidere'. 36 MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet; ego, si quid mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi. Imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius saevior quam necesse est, mediis alius adfectibus [in] inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere; quidam tam mites sunt, ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. non possum hominem occidere: hoc vitium et apud piratas invenitur. alii vivere sine rei publicae administratione non possunt; aliis in privato latere et extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquillitas est; aliis non potest persuaderi, ut matrimonio obligentur, aliis ut careant. sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent. 37 in tanta morum varietate videte, quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae veniam peto: misericors sum, non possum occidere hominem. gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc vitium a te traxisse videor. an non putatis misericordem, qui, quem damnavit, puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere; dextra simul ac mens elanguit. pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam! 38

POMPEI SILONIS. Gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum; narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire, accusator nocentior sit an reus? conice in alteram navem novercam, illa faciat vota, precetur: 'si neminem innocentem accusavit, si privignum immerentem non oppressit'; in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere. 39 Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. 40

SEPVLLI BASSI. Nega agedum parricidam fuisse quem scis esse piratam. 41

GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere'. 42

Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an licu(er)it illi quod iubebat pater facere. non licet, inquit, fratrem necare, (nec iure) ille damnatus erat; non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum: cum videam hominem tam facile damnari, timeo, ne quis me parricidi postulet; facile est. si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero; in foro quid respondebo? 'occidi fratrem'? parricidam me quidam vocant, quod non adfui reo. si licuit, an debuerit. 'nocens est iste': sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt. 43 quid de me iudicaturus es, si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes. etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi, si non potuit. fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures (vestras) [fratrem offensurum est]: patri parere volui; fratrem occidere non potui. obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. non possum fratrem occidere; pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam adversus hostes deficit manus. fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed (non) potuit. novissimas illas partes fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me non posse te. 44 hoc loco dixit LATRO rem valde laudatam: 'dixisses' inquit 'te non posse'; ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo sic loquebaris, tam(quam) unum parricidi condemnasses? deinde, an punierit fratrem: hic descriptio supplicii, quod dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie(que) illum poenas dare inter barbaros inclusum, 'per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere.' 45

Hac divisione usi sunt, quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere. alia usi sunt, quibus placuit et illius causam defendere. inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere, si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen, si non occidit innocentem (patitur autem materia). 46 fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. an innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: 'tam sero defendit?' non potui citius: hodie primum res in forum delata est. novissime: an etiam nocentem satis punierit. 47 De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in novercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem transit. fuerunt et qui in novercam inveherentur; fuerunt et illi, qui non quidem palam dicerent sed per suspiciones et figuras; quam rem non probabat PASSIENVS et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. 48

LATRO illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset +ingenti+ spiritu titubantem et inter cog(it)ationem fratris occidendi concidentem, dixit: noverca, aliud quaere in privignum tuum crimen: hic parricidium non potest facere. 49 CESTIVS colore alio usus est: transiebamus, inquit, secundum matris sepulchrum; invocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit; occidere pater iubebat, mater vetabat. et hunc colorem dixit; haec mecum cogitavi: non est imperatum, ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplicio genus liberum est. 50

FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri volt. 51

ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectavit. in narratione hoc colore usus est; [et] dixit: 'hoc unum mihi praesta beneficium: sine me (non) tamquam parricidam mori.' 52 ARGENTARIVS, [non] tamquam (non) frater (es)set huius consili inventor, dixit: cogitavi, quid facerem; tandem inveni, quomodo parricidium vindicarem sine parricidio. 53

PASSIENVS hoc colore usus est: non putavi patrem velle utique occidi filium; videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age, si parcere voluisset, cui tradidisset? 54

POLLIO ASINIVS dixit in novercam; itaque illo colore usus est: cogitavi mecum, quid liceret, quid oporteret. si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum saeculum triumviris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis privatum potest esse supplicium quam iudicium. 55

MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater. 56 VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, noverca inter privignos divisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. et hac illum figura defendit in narratione: interrogavi fratrem: apud quem praetorem causam dixisti? 'apud nullum' inquit. quis accusator fuit? 'nemo.' quis testis, immo qui testes (uni enim etiam de minore scelere non creditur)? 'nemo' inquit. quis de te pronuntiavit? 'nemo. quid porro?' inquit, 'ego, si reus fuissem, ad te non misissem?' 57

SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes; parricidam tamen in maria proieci. 58 HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam gravius elegi. quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam gravius elegisse. displiceat color hic prudentibus: quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? 59

HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputavi: 'parricida est, quem non index protrahit, non testis coarguit? quid ergo? innocens, quem condemnat pater?' invenio[que] poenam simillimam reo: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, quae vel punire fratrem posset vel absolvere. 60 TRIARIVS et ipse, quasi sententiam de fratre ferri voluisset, egit et dixit: tandem ad caelum manibus levatis 'quidquid est' inquam 'quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est, quod ex sublimi res spectat humanas, invoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem! haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: POSEIDON, AMETRETON DESPOTA BUTHON, TEN ENALION CHEROSAMENE BASILEIAN, ANAGETAI PATROCHTONOS. META PATERA DICHASON. 61

A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam; inquit, putavit mihi hanc esse morte graviorem. et sic posuit in narratione: rogabam, ut occiderer: non impetravi. 62 VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non [me] quia (me) volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse. 63

LATRO dixit: quis porro me uno miserior est, qui vitam parricidae debeo? 64

DIOCLES CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non invenire: luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici; etiam contrario se crimine laborare. fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: OUCH ECHREN GUTRON. PAIS EN. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: PEPEIRASAI, PATES, OTI CHAI PONEROS ENIOTE UIOS ESTIN EUCHRESTOS. 65

ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est; et belle accessit ad eam: TEN TOU EUPGOESANTOS ANAGOGEN ACHOUSON, et, cum de ipso navigio diceret, pulchre coepit: SCHAPSOS EREMON, ANOSTON TUCHES, et ultimam descriptionis sententiam pro(be) posuit: NAUAGOS APO GIMENON ANEGEN, et ad partem narrationis eleganter transit: DIEGESAI NUN, PATES, POS (S) APEGUSEN OUTOS APOGUTHEIS. 66

GLYCON dixit: IDIA CHRITOU ENOS OUCH ARCHEI CHATADICHE. EPI +NAYIKNMENAYALECTEAE+ EURISCHEI TO MEDEN ADICHEIN TUCHEN. 67 Soleo dicere vobis CESTIVM Latinorum verborum inopia (ut) hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse; itaque, quotiens elatius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in hac controversia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, et omnia luce canentia (sub) sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS, qui comes fuit (Tiberii), egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse VERGILI descriptionem: 68

nox erat et terras animalia fessa per omnis 69 alituum pecudumque genus sopor altus habebat. 70

at Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos versus VARRONIS expressis(set) in melius: 71

desierant latrare canes urbesque silebant; 72 omnia noctis erant placida composta quiete. 73

solebat OVIDIVS de his versibus dicere potuisse longe meliores, si secundi versus ultima pars abscideretur et sic desineret: 74

Varro quem voluit sensum optime explicuit; Ovidius in illius versu suum sensum invenit. aliud enim intercisus versus significaturus est, aliud totus significat. 75

DE MORIBVS SIT ACTIO. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. accusatur de moribus. 76 BASSI SEPVLLI. Si accusasset Cicero Popillium, viveret. Occidit Ciceronem Popillius; puto, iam creditis occisum ab isto patrem. 'Vt uno ictu pereat, tantum dabo'; pro Cicerone sic liceat pacisci. 77

GAVI SABINI. Quod unum potuimus, effecimus, ut veniret tempus, quo Popillius Ciceronem desideraret. 'Popilli, potes' inquit 'Ciceronem occidere; potes vel patrem.' 78

PORCI LATRONIS. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. 'Antonius' inquit 'me iussit'; non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. .Abscidit caput, amputavit manum: effecit, ut minimum in illo esset crimen, quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. pro di boni: occisum Ciceronem malos mores! 79 ALBVCI SILI. Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput: i nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse? 80

ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti. respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis; haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis. 81 CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: 'iam ista Cicero defendit'. Non pudet, Popilli? accusator tuus vivit. 'Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' parricida, sic etiam tu perisses. 82

FVLVI SPARSI. Non credidisset Popillium facturum Antonius, nisi in mentem illi venisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. 83

MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium (quam quisquam Popillium) praeter Ciceronem defendere. Parricidam quem vivos negarat Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est; Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. video, quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit. 84 TRIARI. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet: lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. 85

POMPEI SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. 86

CORNELI HISPANI. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis, postquam ad illum Popillius missus est. 87

ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis paene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: 'numquid', inquit, 'est aliquis ex tuis verendus index? an nemo Ciceroni timendus est, qui cum Popillio venit?' 88 Q. HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur. proposito in rostris capite Ciceronis quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. 89

BASSI. 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero'; pater certe tuus proscriptus non fuit. 90

Prose