Skip to main content

Liber IV by Seneca the Elder

1 section, 33 paragraphs, 2958 words

Quod munerarii solent facere, qui ad expectationem populi detinendam nova paria per omnes dies (dis)pensant, ut sit, quod populum et delectet et revocet, hoc ego facio: non semel omnes produco. aliquid novi semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum vos sed etiam auctorum novitate sollicitet. acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus, de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus videmus accidere: ad nova homines concurrunt, ad nota non veniunt. 1 non tamen expectationem vestram macerabo singulos producendo; liberaliter hodie et plena manu faciam. 2

POLLIO ASINIVS numquam admissa multitudine declamavit, nec illi ambitio in studiis defuit; primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit. et inde est, quod LABIENVS, homo (tam) mentis quam linguae amarioris, dixit: 'ille triumphalis senex ACHROASEIS suas [id est declamationes suas] numquam populo commisit,' sive quia parum in illis habuit fiduciam sive ‚ quod magis crediderim ‚ tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. 3 Audivi autem illum et viridem et postea iam senem, cum Marcello Aesernino, nepoti suo, quasi praeciperet. audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, tacta leviter implebat, vitiosa coarguebat; deinde dicebat partem contrariam. floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo. illud strictum eius et asperum et nimis iratum in censendo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset, quae ab ipso vix impetrabatur. 4 Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret. 5

Memini intra quartum diem, quam Herium filium amiserat, declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari. nec quicquam ex ordine vitae solito remisit. 6 itaque cum mortuo in Syria C. Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivio cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi, quo Herium filium amisi.' quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? 7 O magnos viros, qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suae virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem, quam filium amiserat; praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. at contra Q. HATERIVM scio tam imbecillo animo mortem Sexti fili tulisse, ut non tantum recenti dolori cederet sed veteris quoque et oblitterati memoriam sustinere non posset. memini, cum diceret controversiam de illo, qui a sepulchris trium filiorum abstractus inuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi. deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret, quam magna interim pars esset ingenii dolor. 8 Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore; solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognovi, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. tanta erat illi velocitas orationis, ut vitium fieret. itaque divus Augustus optime dixit: 'Haterius noster sufflaminandus est.' adeo non currere sed decurrere videbatur. nec verborum illi tantum copia sed etiam rerum erat: quotiens velles eandem rem et quamdiu velles diceret, aliis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi. 9 regi autem ab ipso non poterat, ideoque libertum habebat, cui pareret. sic ibat, quomodo ille aut concitaverat eum aut refrenaverat: iubebat eum ille transire, cum aliquamdiu locum dixerat; transibat. insistere iubebat eidem loco; permanebat. iubebat epilogum dicere; dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum. 10 dividere controversiam putabat ad rem pertinere, si illum interrogares; non putabat, si audires. is illi erat ordo, quem impetus dederat; non dirigebat se ad declamatoriam legem nec verba custodiebat. quaedam enim scholae iam quasi obscena refugiunt, nec, si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita, possunt pati. ille in hoc scholasticis morem gerebat, ne verbis calcatis et obsoletis uteretur, sed quaedam antiqua et a Cicerone dicta, (a) ceteris deinde deserta dicebat, quae ne ille quidem orationis citatissimae cursus poterat abscondere. adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est. 11 hoc exempto nemo erat scholasticis nec aptior nec similior, sed, dum nihil vult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea, quae derisum effugere non possent. memini illum, cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur, quod patroni concubinus fuisset, dixisse: 'impudicitia in ingenuo crimen est, in servo necessitas, in liberto officium.' res in iocos abiit: 'non facis mihi officium' et 'multum ille huic in officiis versatur'. ex eo impudici et obsceni aliquamdiu officiosi vocitati sunt. 12 memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Severi iocis praebuisse: 'at' inquit 'inter pueriles condiscipulorum sinus lasciva manu obscena iussisti.' et pleraque huius generis illi obiciebantur. multa erant, quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen vitia virtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea, in qua flevit, declamatione. 13 Amissis quidam tribus liberis cum assideret sepulchro, a luxurioso adulescente in vicinos hortos abductus est et detonsus coactus convivio veste mutate interesse. dimissus iniuriarum agit. 14

Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam irritantur. Nulla flendi maior est causa quam flere non posse. Rapuit me qualem in convivium puderet venire; dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet. Credo mirari aliquem, quod in forum amissis modo liberis veniam; at ego iam in convivio fui. 'Quousque' inquit 'flebis' est quaedam in ipsis malis miserorum voluptas et omnis adversa fortuna habet in querelis levamentum. Ibi me flere prohibes, ubi crudeliter ipse non fleres. Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum, cui ne hoc quidem licet! Vidi ebriorum sitim et vomentium famem. Quis est iste, qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat? proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus saeculo praecepta componit: scit, quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem, si viveret, pater fleret. Senex, orbus, infelix hoc tantum inter miserias solacium capio, quod miserior esse non possum. Cineres meorum in sepulchro video. magnum solacium est saepius appellare liberorum non responsura nomina. Hic mihi vivendum est, ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram. Cogit flere qui non sinit. In illo convivio morari etiam felicis patris esset iniuria. 15

Pars altera. Questus prius sum de inhumanitate eorum, qui illum propinquitate contingerent: 'nemo amicus, nemo' inquam 'propinquus est?' sed melius illi eius rabiem, ut video, noverant. (Erant) festo die sodales amicique mecum, quorum unus: 'quid hunc miserum perire patimur? nemo sibi ipse finem flendi facit; pudet illos desinere, cogi volunt.' Consolarer te diutius, nisi iam et accusare posses. 16 SACERDOS INTEGER SIT. Metellus pontifex, cum arderet Vestae templum, dum Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. 17

Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli; plus illorum interest, ne Metellum sacerdotem, quam Metelli, ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus, cum illi sacerdotium dedimus. Civitas sollicita pendebat: duo periclitabantur, quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. O faciendum sacerdotem, nisi esset! Lex 'integrum' ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc voluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: servavit sacra nec vidit. 18

Extra. POLLIO ait de hoc: si caecus ante factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, vidit. 19

Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis res vitanda est. hoc etiam in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus? Post sacerdotium magis est observanda debilitas; non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. Apparet non esse propitios deos sacerdoti, quem ne servati quidem servant. 20

Extra. Hunc colorem GALLIO non probavit, summo cum honore Metelli adserens contra Metellum agendum, ita ut cogatur cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere. 21

IMPRVDENTIS CAEDIS DAMNATVS QVINQVENNIO EXVLET. RAPTA RAPTORIS MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. (Quidam,) cum haberet filiam et filium, imprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est. raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit; abdicat filium. 22

Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neutrum mea culpa: in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. 'Per humanos' inquit 'errores': agnovi preces meas. 'Potes omnibus' inquit 'ostendere, hominem quam non possis occidere.' Scis me civem debere rei publicae: hoc intererit tamen, quod imprudentes occidimus, prudentes servavimus. Aliquem in exilio infra fortunam meam vidi. 23

Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari, quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam non noveras. Multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere; et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam, causam suam egit apud eum, qui illam non noverat. Redit superbus, iubebet nos optare nuptias, cogebat; videbatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo umquam tardius perit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat. 24

Extra. LATRO aiebat semper invisum esse, qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus; qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris invidiam. 25

ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exequendum. non prudenter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent, nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio. 26

SEPVLCHRI VIOLATI SIT ACTIO. Bellum cum esset in quadam civitate, vir fortis in acie armis amissis de sepulchro viri fortis arma sustulit. fortiter pugnavit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri violati. 27

Arma vix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt; si relinquo, spolia. Vidisses vere violari sepulchrum, si illo venisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodavimus: ille viro arma, ego armis virum. Res publica multum consecuta est, vir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae navigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit; necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma victricia. Pro re publica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. 28

Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine: arma sua perdidit; hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena rapuit; hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. Arma victricia, arma consecrata diis manibus, arma quae te quoque fecerunt virum fortem. 'Reposui' inquit 'arma'; gloriatur, quod non et illa perdiderit. 'Non teneor lege, quia reposui.' tam teneris hercule, quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus; praemium consecuta est. Aequos esse nos convenit: unum virum fortem honoravimus, alterum vindicemus. 29

Abdicavit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanavit. reductus est. postea aegrotare noverca coepit. desperaverunt medici. rogat pater filium, ut curet novercam. nolentem abdicat. contradicit. 30

Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu noverca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. Et medicus possum decipi et non possum privignus excusari. 'Eundem' inquit 'medici morbum esse dicunt'; nempe illi qui negaverunt te posse sanari. Ego vero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam; imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. omnes medici negant, et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae videor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non tibi medicus sed filius profui. desiderio laborabas; gratum tibi erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, recreatus es; quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari, quo volunt. Temerariis remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca. 31

Extra. Non oportet adulescentem quicquam novercae suscensere; alioqui odit et gaudet. ferendus est adulescens, si se excusat, non est, si ulciscitur. 32

Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? Hostis aliquando vulnus sanavit quod fecerat, ob hoc maxime, quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari, nemo suscipit; nemo enim vult curationem filio praeripere. 33

Extra. POLLIO dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet. 34

Quidam mortua uxore, quae in partu perierat, alteram duxit, puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educavit. post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri, uter eius sit, non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. 35

Quid fletis, pueri? securi estote: non memini. iam lites sunt et nondum indicavi. Qualis eris noverca, quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est, et, si per te licuerit, neuter privignus est. Dum alterius vis esse mater, utriusque es noverca. Si coegeris, mentiar: non mater sed noverca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum novercalibus oculis intueris? ille tuus est. Vni tibi contigit, ut habeas privignum et non sis noverca. 36

Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic, ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque privignus. Eo crudelius filio caret, quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum, cui alterius donare vis matrem, quam cui non vis suam reddere. 37

Extra. Quod ad colorem pertinet viri, HISPO ROMANIUS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem, non indicarem, quod LATRO et CESTIVS. sed ASINIVS POLLIO neutrum colorem probabat: si dicit, inquit, 'nescio', nulli fidem facit; uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra virum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. verisimile non est neminem domi esse, qui sciat. ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit 'etiamsi scirem, non indicarem', efficit, ut illum scire iudex putet; cum dicit 'nescio', efficit, ut videatur indicare debere, si scit. ipse autem hoc colore usus est, quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est, et tuo filio: magis amaturus sum eum, qui matrem videbitur non habere. 38

TYRANNICIDAE PRAEMIVM. In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. 39

Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit, qui etiam tyranni fuit? Imputat nobis, quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida vester iure occidi potuit a tyranno. Certamen impari condicione contractum publica fortuna distraxit; non innocentior vicit sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri veniunt. Cur solus ad praemium venis? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumve sumpsit sed tenuem ac perlucidam vestem; perfusus unguento intravit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnoverat. Tyrannicida noster, ne tyrannum inveniret, optavit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor; odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo, ubi inveniat tyrannum. Omnia honesta opera voluntas inchoat, occasio perficit. saepe honorata virtus est et ubi eam fefellit exitus. scelera quoque, quamvis citra exitum subsederint, puniuntur, nec infelix virtus amittit gloriae titulum, nec gloriam virtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emerat, si illud etiam libido promitteret. Novo inauditoque more pugnabant: tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyrannum. Tyrannum cadere rei publicae volo; occidat illum civis iratus, misceat maledicta vulneribus qualia in adulterum maritus đadulteratđ. ab adulterae osculis ad praemium curris? nolo tyrannicida imitetur, antequam occidat, tyrannum. Populus Romanus veneno vinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. 40

Pars altera. 'Non habebas' inquit 'ferrum'; quid enim tyranno profuit quod habuit? In eo, qui inermis ad tyrannum venit, non virtus minor est sed periculum maius. Non quaeras, quid in arcem tulerim; tyrannicidium detuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium vocas, quo effectum est, ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptavi servos, temptavi amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putavi adulterium uxorem tyranni polluere sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, invenire facile. Si tyrannum, inquam, invenero, obvia quaelibet res telum erit; certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. Gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui, ne non deprehenderer! 41

PER VIM METVMQVE GESTA IRRITA SINT. Bello civili patronus victus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus, ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. 42

Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me voluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus veni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos vicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseverant. 'Non mea' inquit 'sed aliena vis fuit'; aeque dignus est poena qui ipse vim adhibet ut qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et, dum timeo, ne offenderem, secutus sum hoc exigentem. Non recepit me sed inclusit. Nihil est venali misericordia turpius. 43

Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere, etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de servo iudicasti; manu misisti. bene de liberto; proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis fuisti, qui tunc posses etiam rogari. Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quidquid in proscriptione gessisti rescidit. 44

Extra. Omnes invecti sunt in libertum. VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus videretur operas, si obtinuisset. nam OTHO dixit: sine me iudicio meo videri remisisse; faciam, remittam. quid me sic times, tamquam invitus promiserim? contra CESTIVS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi verendum est, ne videamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. quid in hac persona veremur et causa, nisi hoc unum, quod ex hoc colore metuendum est, ne, si volumus hoc remittere, et voluisse videamur? 45

Prose