Skip to main content

Fragmenta by Sallust

2 sections, 79 paragraphs, 3443 words

Liber Primus

Res populi Romani M. Lepido Q. Catulo consulibus, ac deinde militiae et domi gestas composui. 1

Nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum. 2

[Cato] Romani generis disertissimus paucis absolvit . . . Fannio veritatem [tradidit Sallustius]. 3

ADNOTATIO SVPER LVCANVM Quod Cato hic rogatione Clodii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem regis Ptolemaei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat; meminit huius Sallustius in principio libri primi historiae. 4

Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero. 5

Nobis primae dissensiones vitio humani ingeni evenere, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis aut gloriae aut dominationis agit. 6

Res Romana plurimum imperio valuit Ser. Sulpicio et M. Marcello consulibus, omni Gallia cis Rhenum atque inter mare nostrum atque Occanum, nisi qua a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. 7

At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Nam iniuriae validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum. Dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime fenore oppressa plebes cum­ assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia sibi iura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum. 8

Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit, plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affectabant; bonique et mali cives appellati non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis; sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur. 9

Ex quo tempore maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati; adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur, genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiaris, neque alios pati. 10

AVGVSTINVS Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves coepisse Sallustius. 11

Tantum antiquitatis curaeque maioribus pro Italica gente fuit. 12

Postremo i­psos colonos per miserias et incerta humani generis orare. 13

Nihil esse de republica neque libertate populi Romani pactum. 14

Quis rebus Sulla suspectis maximeque ferocia regis Mithridatis in tempore bellaturi. 15

Inde ortus sermo, percuntantibus utrimque: satin salve, quam grati ducibus suis, quantis familiaribus copiis agerent. 16

ADNOTATIO SVPER LVCANVM Sulla de Asia regressus pugnavit cum Mario adulescente, qui victus Praeneste fugit. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Sallustius meminit. 17

Vt in M. Mario, cui fracta prius crura, bracchiaque, et oculi effossi, scilicet ut per singulos artus exspiraret. 18 Cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur. 19

LYDVS The nomenclators, as Aemilius says in his commentary on the Histories of Sallustius, are those who indicate and name the Roman citizens. 20

Quo patefactum est rempublicam praedae, non libertati repetitam. 21

Et relatus inconditae olim vitae mos, ut omne ius in viribus esset. 22

bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum restituentis. 23

Magnis operibus perfectis obsidium cepit per L. Catilinam legatum. 24

praefecto urbis quasi possessione reipublicae magna utrimque vi contendebatur. 25

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini—praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat—aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. 26

Satellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, 3 praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda. 4 Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? 5 Quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot excercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. 6 Quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini. 27

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 8 At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet.9 Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; 10 hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? 11 Quaeve humana superant aut divina impolluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. 12 Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. 13 Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. 14 Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. 15 Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat. 28

Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. 17 Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam. 18 At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. 19 Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit. 29

Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et quam audeat, tam videri Felicem. 21 Nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? 22 An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. 23 Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent. 30

Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. 25 Quae si vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam! 31

Mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. 27 Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem! 32

Nam Sullae dominationem queri non audebat . . . qua fuit offensus. 33

Mox tanta flagitia in tali viro pudet dicere. 34

PLUTARCH . . . Sulla . . . was living in lewdness and adultery, as Sallustius says. 35

Idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expetatione, neque sane ambiti publice. 36

Quin lenones et vinarii laniique, [et] quorum praeterea volgus in dies usum habet, pretio compositi. 37

Magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta. 38

Vti Lepidus et Catulus decretis exercitibus maturrime proficiscerentur. 39

Tunc vero Etrusci cum ceteris eiusdem causae ducem se nanctos rati maximo gaudio bellum irritare. 40

Etruria omnis cum Lepido suspecta in tumultum erat. 41

Nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura. 42

Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. 2 Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. 43

Pro di boni, qui hanc urbem omissam cura nostra adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. 4 Atque id iure; quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est, quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? 44

At scilicet eos, qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam, et alia huiuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse! Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. 6 Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos arcessi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum; ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt. 45

At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. 8 Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium. 46

Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. 11 Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. 47

Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem. 48

Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14 An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. 49

Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum! Vt te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! 50

Qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas; neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur; perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias. 51

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. 18 Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet; ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. 19 Haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant. 52

Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21 Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur. 53

Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat. 54

SERVIVS Cosas, civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium. 55

Lepido cum omnibus copiis Italia pulso, segnior, neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat. 56

Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer aetati concederet Mamerci. 57

Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius peracta primo per ignobilitatem deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivos facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Neque illis anxius, quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, quia reliqua gloriosius retinebat. 58

Cuius advorsa voluntate colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum, et exercitus Sullae datus est. 59

HIERONYMVS . . . qui propter amorem historiarum Sallustii Calpurnius cognomento Lanarius sit 60

Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur. 61

Cum Sertorius neque erumpere tam levi copia navibus. 62

Quas duas insulas propinquas inter se et decem milia stadium procul a Gadibus sitas constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere. 63

Insulas fortunatas [quas Sallustius ait] inclitas esse Homeri carminibus. 64

Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est. 65

Transgressos omnis recipit mons Belleia praeceptus a Lusitanis. 66

Et mox Fufidius adveniens cum legionibus, postquam tam altas ripas, unum haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti quam suis opportuniora videt. 67

Domitium proconsulem ex citeriore Hispania cum omnibus copiis, quas paraverat, arcessivit. 68

Ac per omnem provinciam magnae atque atroces famae erant, cum ex suo quisque terrore quinquaginta aut amplius hostium milia, novas immanis formas [e finibus] oceani appulsas, corporibus hominum vesci contenderent. 69

Sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere. 70

Illo profectus vicos castellaque incendere et fuga cultorum deserta igni vastare, neque late aut securus nimis, metu gentis ad furta belli peridoneae. 71

Et Diponen validam urbem multos dies restantem pugnando vicit. 72

Sertorius, portis turba morantibus et nullo, ut in terrore solet, generis aut imperi discrimine, per calonum corpora ad medium quasi, dein super adstantium manibus in murum attollitur. 73

Occupatusque collis editissimus apud Ilerdam et eum multa opera circumdata. 74

Illum raptis forum et castra nautica Sertorius mutaverat. 75

Ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus. 76

At inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum. 77

Prose

Liber Secundus

Sardinia in Africo mari facie vestigi humani in orientem quam occidentem latior prominet. 1 SOLINVS Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. 2 SERVIVS Troiano tempore invadendarum terrarum caussa fuerat navigatio, uti Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum. 3 Vt alii tradiderunt, Tartessum Hispaniae civitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent. 4 . . . an Iolao . . . incertum tra[. . .] ariri [. .] is an testimonium adscitae gentis. Balaros Corsi transfugas [Pa]llanteos, alii Numidas, pars Hispanos putant [de] Poenorum exercitu; genus ingenio mobili aut sociorum metu infidum [fu]sci veste cultu barba. Bello Celtiberico et lac[. . . . . . ] Daedalum ex Sicilia profectum quo Minonis iram atque opes fugerat. 5 SERVIVS Capys Campaniam, Helenus Macedoniam, alii Sardiniam secundum Sallustium tenuerunt. 6 SERVIVS In Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis. Haec comesa ora hominum rictus dolore contrahit et quasi ridentis interimit. 7 Sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope littora regebat Corsa nomine Ligus mulier. 8 Ad hoc rumoribus adversa in pravitatem, secunda in casum, fortunam in temeritatem declinando corrumpebant. 9 SVETONIVS Ut Lenaeus Sallustium, quod Pompeium oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satira laceraverit. 10 Pompeius cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat. 11 Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex composito tribunus plebis C. Herennius prohibuerat. 12 Quia corpore et lingua percitum et inquietem nomine histrionis vix sani Burbuleium appellabat. 13 Saguntini, fide atque aerumnis incluti prae mortalibus, studio maiore quam opibus (quippe apud quos etiam tum semiruta moenia, domus intectae parietesque templorum ambusti manus punicas ostentabant) . . . 14 Quis a Sertorio triplices insidiae per idoneos saltus positae erant; prima, qui forte venientis exciperet. 15 SCHOLIA BOBIENSIA Laelius . . . ab Hirtuleianis interfectus est, ut ait Sallustius, receptis plerisque signis militaribus cum Laeli corpore. 16 Eam deditionem senatus per nuntios Orestis cognitam approbat. 17 [apud] quem exercitus fuerat legionem misit despecta uanitate, idque illi in sapientiam cesserat. Dein L. Octavius et C. Cotta consulatum ingressi, quorum Octavius languide et incuriose fuit, Cotta promptius, sed ambitione tum ingenita largitione cupiens gratiam singulorum . . . 18 Publiusque Lentulus Marcellinus eodem auctore quaestor in novam provinciam Curenas missus est, quod ea, mortui regis Apionis testamento nobis data, prudentiore quam [illas] per gentis et minus gloriae avidi imperio continenda fuit. Praeterea diversorum ordinum [certamina hoc anno exarserunt]. 19 [annonae intolerabil]is saevitia. Qua re fatigata plebes forte consules ambo, Q. Metellum, cui postea Cretico cognomentum fuit, candidatum praetorium sacra via de[ducen]tis, cum magno tumultu invadit, fugientisque secuta ad Octavi domum, quae propior erat, in [. . . pu]gnaculum . . . perve[nit]. 20 [Post] paucos dies Cotta mutata veste permaestus, quod pro cupita voluntate plebes abalienata fuerat, hoc modo in contione populi disseruit: 21

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa aduorsa fuere; quorum alia toleraui, partim reppuli deorum auxiliis et uirtute mea. In quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae secundaeque res opes, non ingenium, mihi mutabant. 2 At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus per se grauis curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. 3 Nam si parricida uostri sum et, bis genitus hic, deos penatis meos patriamque et summum imperium uilia habeo, quis mihi uiuo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo uici. 22

A prima adulescentia in ore uostro, priuatus et in magistratibus, egi. Qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia uoluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui. Auidissumus priuatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis uictus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, uos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingent 23

Prose