Skip to main content

Remedia Amoris by Ovid

1 section, 394 lines, 2435 words

Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: 1 'Bella mihi, video, bella parantur' ait. 2 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, 3 Tradita qui toties te duce signa tuli. 4 Non ego Tydides, a quo tua saucia mater 5 In liquidum rediit aethera Martis equis. 6 Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, 7 Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. 8 Quin etiam docui, qua posses arte parari, 9 Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. 10 Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, 11 Nec nova praeteritum Musa retexit opus. 12 Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens 13 Gaudeat, et vento naviget ille suo. 14 At siquis male fert indignae regna puellae, 15 Ne pereat, nostrae sentiat artis opem. 16 Cur aliquis laqueo collum nodatus amator 17 A trabe sublimi triste pependit onus? 18 Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? 19 Invidiam caedis, pacis amator, habes. 20 Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, 21 Desinat; et nulli funeris auctor eris. 22 Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: 23 Lude; decent annos mollia regna tuos. 24 [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: 25 Sed tua mortifero sanguine tela carent.] 26 Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, 27 Et victor multa caede cruentus eat: 28 Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, 29 Et quarum vitio nulla fit orba parens. 30 Effice nocturna frangatur ianua rixa, 31 Et tegat ornatas multa corona fores: 32 Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae, 33 Verbaque dent cauto qualibet arte viro: 34 Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti 35 Dicat et exclusus flebile cantet amans. 36 His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; 37 Non tua fax avidos digna subire rogos.' 38 Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas, 39 Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' 40 Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, 41 Quos suus ex omni parte fefellit amor. 42 Discite sanari, per quem didicistis amare: 43 Una manus vobis vulnus opemque feret. 44 Terra salutares herbas, eademque nocentes 45 Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; 46 Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, 47 Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. 48 Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, 49 Credite: diversis partibus arma damus, 50 E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, 51 Attamen exemplo multa docere potest. 52 Utile propositum est saevas extinguere flammas, 53 Nec servum vitii pectus habere sui. 54 Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, 55 Et per quod novies, saepius isset iter; 56 Nec moriens Dido summa vidisset ab arce 57 Dardanias vento vela dedisse rates; 58 Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, 59 Quae socii damno sanguinis ulta virum est. 60 Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, 61 Per facinus fieri non meruisset avis. 62 Da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem: 63 Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. 64 Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, 65 Nec manibus Danais Pergama victa cadent. 66 Impia si nostros legisset Scylla libellos, 67 Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. 68 Me duce damnosas, homines, conpescite curas, 69 Rectaque cum sociis me duce navis eat. 70 Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: 71 Idem nunc vobis Naso legendus erit. 72 Publicus assertor dominis suppressa levabo 73 Pectora: vindictae quisque favete suae. 74 Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, 75 Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. 76 Tu pariter vati, pariter succurre medenti: 77 Utraque tutelae subdita cura tua est. 78 Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, 79 Si piget, in primo limine siste pedem. 80 Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, 81 Et tuus incipiens ire resistat equus. 82 Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, 83 Et validas segetes quae fuit herba, facit. 84 Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, 85 Quo posita est primum tempore virga fuit; 86 Tum poterat manibus summa tellure revelli: 87 Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. 88 Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, 89 Et tua laesuro subtrahe colla iugo. 90 Principiis obsta; sero medicina paratur, 91 Cum mala per longas convaluere moras. 92 Sed propera, nec te venturas differ in horas; 93 Qui non est hodie, cras minus aptus erit: 94 Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; 95 Optima vindictae proxima quaeque dies. 96 Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: 97 Plurima collectis multiplicantur aquis. 98 Si cito sensisses, quantum peccare parares, 99 Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. 100 Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus 101 Dilatum longae damna tulisse morae. 102 Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, 103 Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' 104 Interea tacitae serpunt in viscera flammae, 105 Et mala radices altius arbor agit. 106 Si tamen auxilii perierunt tempora primi, 107 Et vetus in capto pectore sedit amor, 108 Maius opus superest: sed non, quia serior aegro 109 Advocor, ille mihi destituendus erit. 110 Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros 111 Certa debuerat praesecuisse manu; 112 Post tamen hic multos sanatus creditur annos 113 Supremam bellis imposuisse manum. 114 Qui modo nascentes properabam pellere morbos, 115 Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. 116 Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, 117 Aut ubi per vires procubuere suas: 118 Dum furor in cursu est, currenti cede furori; 119 Difficiles aditus impetus omnis habet. 120 Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, 121 Pugnat in adversas ire natator aquas. 122 Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem 123 Respuit, atque odio verba monentis habet. 124 Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi 125 Iam sinet, et veris vocibus aptus erit. 126 Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati 127 Flere vetet? non hoc illa monenda loco est. 128 Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, 129 Ille dolor verbis emoderandus erit. 130 Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, 131 Et data non apto tempore vina nocent. 132 Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, 133 Temporibus si non adgrediare suis. 134 Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, 135 Fac monitis fugias otia prima meis. 136 Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; 137 Haec sunt iucundi causa cibusque mali. 138 Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, 139 Contemptaeque iacent et sine luce faces. 140 Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, 141 Et quam limosa canna palustris humo, 142 Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, 143 Cedit amor rebus: res age, tutus eris. 144 Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, 145 Aleaque, et multo tempora quassa mero 146 Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: 147 Adfluit incautis insidiosus Amor. 148 Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: 149 Da vacuae menti, quo teneatur, opus. 150 Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: 151 Vade per urbanae splendida castra togae. 152 Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis 153 Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. 154 Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, 155 Iam videt in campis Caesaris arma suis: 156 Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, 157 Et refer ad patrios bina tropaea deos. 158 Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, 159 Mandat amatori bella gerenda suo. 160 Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? 161 In promptu causa est: desidiosus erat. 162 Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: 163 Transtulerat vires Graecia tota suas. 164 Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: 165 Sive foro, vacuum litibus Argos erat. 166 Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. 167 Sic venit ille puer, sic puer ille manet. 168 Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: 169 Quaelibet huic curae cedere cura potest. 170 Colla iube domitos oneri supponere tauros, 171 Sauciet ut duram vomer aduncus humum: 172 Obrue versata Cerialia semina terra, 173 Quae tibi cum multo faenore reddat ager. 174 Aspice curvatos pomorum pondere ramos, 175 Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; 176 Aspice labentes iucundo murmure rivos; 177 Aspice tondentes fertile gramen oves. 178 Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: 179 Iam referent haedis ubera plena suis; 180 Pastor inaequali modulatur harundine carmen, 181 Nec desunt comites, sedula turba, canes; 182 Parte sonant alia silvae mugitibus altae, 183 Et queritur vitulum mater abesse suum. 184 Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, 185 Ut relevent dempti vimina curva favi? 186 Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: 187 Ver praebet flores: igne levatur hiems. 188 Temporibus certis maturam rusticus uvam 189 Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; 190 Temporibus certis desectas alligat herbas, 191 Et tonsam raro pectine verrit humum. 192 Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, 193 Ipse potes rivos ducere lenis aquae. 194 Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, 195 Stetque peregrinis arbor operta comis. 196 Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas, 197 Debilibus pinnis inritus exit Amor. 198 Vel tu venandi studium cole: saepe recessit 199 Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. 200 Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, 201 Nunc tua frondosis retia tende iugis, 202 Aut pavidos terre varia formidine cervos, 203 Aut cadat adversa cuspide fossus aper. 204 Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, 205 Excipit et pingui membra quiete levat. 206 Lenius est studium, studium tamen, alite capta 207 Aut lino aut calamis praemia parva sequi, 208 Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, 209 Abdere sub parvis aera recurva cibis. 210 Aut his aut aliis, donec dediscis amare, 211 Ipse tibi furtim decipiendus eris. 212 Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis, 213 procul, et longas carpere perge vias; 214 Flebis, et occurret desertae nomen amicae, 215 Stabit et in media pes tibi saepe via: 216 Sed quanto minus ire voles, magis ire memento; 217 Perfer, et invitos currere coge pedes. 218 Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur 219 Sabbata, nec damnis Allia nota suis. 220 Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint 221 Milia; nec, maneas ut prope, finge moras: 222 Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, 223 Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. 224 Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur 225 Esse; sed ut valeas, multa dolenda feres. 226 Saepe bibi sucos, quamvis invitus, amaros 227 Aeger, et oranti mensa negata mihi. 228 Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, 229 Arida nec sitiens ora levabis aqua: 230 Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? 231 At pretium pars haec corpore maius habet. 232 Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, 233 Et labor est unus tempora prima pati. 234 Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuvencos, 235 Et nova velocem cingula laedat equum? 236 Forsitan a laribus patriis exire pigebit: 237 Sed tamen exibis: deinde redire voles; 238 Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae, 239 Praetendens culpae splendida verba tuae. 240 Cum semel exieris, centum solatia curae 241 Et rus et comites et via longa dabit. 242 Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, 243 Dum perdat vires sitque sine igne cinis. 244 Quod nisi firmata properaris mente reverti, 245 Inferet arma tibi saeva rebellis Amor. 246 Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, 247 Et spatium damno cesserit omne tuo. 248 Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae 249 Et magicas artes posse iuvare putat. 250 Ista veneficii vetus est via; noster Apollo 251 Innocuam sacro carmine monstrat opem. 252 Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, 253 Non anus infami carmine rumpet humum; 254 Non seges ex aliis alios transibit in agros, 255 Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. 256 Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: 257 Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. 258 Nulla recantatas deponent pectora curas, 259 Nec fugiet vivo sulpure victus amor. 260 Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, 261 Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? 262 Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbae, 263 Cum sua Neritias abstulit aura rates? 264 Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: 265 Ille dedit certae lintea plena fugae. 266 Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: 267 Longus in invito pectore sedit amor. 268 Vertere tu poteras homines in mille figuras, 269 Non poteras animi vertere iura tui. 270 Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, 271 Dulichium verbis detinuisse ducem: 272 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, 273 Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; 274 Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, 275 Quod dea, quod magni filia Solis eram. 276 Ne properes, oro; spatium pro munere posco: 277 Quid minus optari per mea vota potest? 278 Et freta mota vides, et debes illa timere: 279 Utilior velis postmodo ventus erit. 280 Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, 281 Non aliquis socios rursus ad arma vocat. 282 Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, 283 Tutaque sub regno terra futura tuo est.' 284 Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: 285 Inrita cum velis verba tulere noti. 286 Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, 287 Nec tamen est illis adtenuatus amor. 288 Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, 289 Deme veneficiis carminibusque fidem. 290 Si te causa potens domina retinebit in Urbe, 291 Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. 292 Optimus ille sui vindex, laedentia pectus 293 Vincula qui rupit, dedoluitque semel. 294 Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, 295 Et dicam 'monitis non eget iste meis.' 296 Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, 297 Nec potes, et velles posse, docendus eris. 298 Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, 299 Et pone ante oculos omnia damna tuos. 300 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: 301 Sub titulum nostros misit avara lares. 302 Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit, 303 Ante suas quotiens passa iacere fores! 304 Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; 305 Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' 306 Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: 307 Haec refer, hinc odii semina quaere tui. 308 Atque utinam possis etiam facundus in illis 309 Esse! dole tantum, sponte disertus eris. 310 Haeserat in quadam nuper mea cura puella: 311 Conveniens animo non erat illa meo: 312 Curabar propriis aeger Podalirius herbis, 313 Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. 314 Profuit adsidue vitiis insistere amicae, 315 Idque mihi factum saepe salubre fuit. 316 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' 317 Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. 318 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' 319 Et tamen, ut vere confiteamur, erant. 320 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' 321 Haec odio venit maxima causa meo. 322 Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo 323 Pro vitio virtus crimina saepe tulit. 324 Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, 325 Iudiciumque brevi limite falle tuum. 326 Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: 327 In gracili macies crimen habere potest. 328 Et poterit dici petulans, quae rustica non est: 329 Et poterit dici rustica, siqua proba est. 330 Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, 331 Hanc moveat, blandis usque precare sonis. 332 Exige uti cantet, siqua est sine voce puella: 333 Fac saltet, nescit siqua movere manum. 334 Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur; 335 Non didicit chordas tangere? posce lyram. 336 Durius incedit? fac inambulet; omne papillae 337 Pectus habent? vitium fascia nulla tegat. 338 Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; 339 Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer. 340 Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, 341 Ad dominam celeres mane tulisse gradus. 342 Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur 343 Omnia; pars minima est ipsa puella sui. 344 Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; 345 Decipit hac oculos aegide dives Amor. 346 Improvisus ades, deprendes tutus inermem: 347 Infelix vitiis excidet illa suis. 348 Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est: 349 Fallit enim multos forma sine arte decens. 350 Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis, 351 Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas. 352 Pyxidas invenies et rerum mille colores, 353 Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus. 354 Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: 355 Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. 356 Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu, 357 Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. 358 Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu 359 Ingenio verbis concipe plura meis. 360 Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, 361 Quorum censura Musa proterva mea est. 362 Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, 363 Quamlibet impugnent unus et alter opus. 364 Ingenium magni livor detractat Homeri: 365 Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. 366 Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae, 367 Pertulit huc victos quo duce Troia deos. 368 Summa petit livor; perflant altissima venti: 369 Summa petunt dextra fulmina missa Iovis. 370 At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit, 371 Si sapis, ad numeros exige quidque suos. 372 Fortia Maeonio gaudent pede bella referri; 373 Deliciis illic quis locus esse potest? 374 Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos: 375 Usibus e mediis soccus habendus erit. 376 Liber in adversos hostes stringatur iambus, 377 Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. 378 Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, 379 Et levis arbitrio ludat amica suo. 380 Callimachi numeris non est dicendus Achilles, 381 Cydippe non est oris, Homere, tui. 382 Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? 383 Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. 384 Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est; 385 Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est. 386 Si mea materiae respondet Musa iocosae, 387 Vicimus, et falsi criminis acta rea est. 388 Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus; 389 Maius erit, tantum quo pede coepit eat. 390 Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis; 391 Et capiunt animi carmina multa mei. 392 Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore; 393 Principio clivi nos 394

Poetry