Skip to main content

Metamorphoses IX by Ovid

1 section, 447 lines, 2861 words

Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros 1 causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis 2 coepit inornatos redimitus harundine crines: 3 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus 4 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam 5 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, 6 magnaque dat nobis tantus solacia victor. 7 nomine siqua suo fando pervenit ad aures 8 Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo 9 multorumque fuit spes invidiosa procorum. 10 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, 11 "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": 12 dixit et Alcides. alii cessere duobus. 13 ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, 14 et superata suae referebat iussa novercae. 15 contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi— 16 nondum erat ille deus—"dominum me cernis aquarum 17 cursibus obliquis inter tua regna fluentum. 18 nec gener externis hospes tibi missus ab oris, 19 sed popularis ero et rerum pars una tuarum. 20 tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno 21 odit, et omnis abest iussorum poena laborum. 22 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, 23 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. 24 matris adulterio patrem petis. elige, fictum 25 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum." 26 talia dicentem iamdudum lumine torvo 27 spectat, et accensae non fortiter imperat irae, 28 verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. 29 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo" 30 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum 31 cedere: reieci viridem de corpore vestem, 32 bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas 33 in statione manus et pugnae membra paravi. 34 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, 35 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. 36 et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, 37 aut captare putes, omnique a parte lacessit. 38 me mea defendit gravitas frustraque petebar; 39 haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus 40 oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. 41 digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, 42 inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque 43 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus 44 et digitos digitis et frontem fronte premebam. 45 non aliter vidi fortes concurrere tauros, 46 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu 47 expetitur coniunx: spectant armenta paventque 48 nescia, quem maneat tanti victoria regni. 49 ter sine profectu voluit nitentia contra 50 reicere Alcides a se mea pectora; quarto 51 excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, 52 inpulsumque manu—certum est mihi vera fateri— 53 protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit. 54 siqua fides,—neque enim ficta mihi gloria voce 55 quaeritur—inposito pressus mihi monte videbar. 56 vix tamen inserui sudore fluentia multo 57 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. 58 instat anhelanti, prohibetque resumere vires, 59 et cervice mea potitur. tum denique tellus 60 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. 61 inferior virtute, meas devertor ad artes, 62 elaborque viro longum formatus in anguem. 63 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, 64 cumque fero movi linguam stridore bisulcam, 65 risit, et inludens nostras Tirynthius artes 66 "cunarum labor est angues superare mearum," 67 dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones, 68 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? 69 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum 70 de centum numero caput est inpune recisum, 71 quin gemino cervix herede valentior esset. 72 hanc ego ramosam natis e caede colubris 73 crescentemque malo domui, domitamque reclusi. 74 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem 75 arma aliena moves, quem forma precaria celat?" 76 dixerat, et summo digitorum vincula collo 77 inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, 78 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. 79 sic quoque devicto restabat tertia tauri 80 forma trucis. tauro mutatus membra rebello. 81 induit ille toris a laeva parte lacertos, 82 admissumque trahens sequitur, depressaque dura 83 cornua figit humo, meque alta sternit harena. 84 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu 85 dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. 86 naides hoc, pomis et odoro flore repletum, 87 sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.' 88 Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, 89 una ministrarum, fusis utrimque capillis, 90 incessit totumque tulit praedivite cornu 91 autumnum et mensas, felicia poma, secundas. 92 lux subit; et primo feriente cacumina sole 93 discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem 94 et placidos habeant lapsus totaeque residant 95 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes 96 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. 97 Huic tamen ablati doluit iactura decoris, 98 cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna 99 aut superinposita celatur harundine damnum. 100 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor 101 perdiderat volucri traiectum terga sagitta. 102 namque nova repetens patrios cum coniuge muros 103 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. 104 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, 105 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. 106 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem 107 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, 108 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa 109 haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!' 110 pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem 111 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. 112 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis— 113 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus— 114 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, 115 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, 116 quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. 117 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, 118 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti 119 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 120 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, 121 dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. 122 si te nulla mei reverentia movit, at orbes 123 concubitus vetitos poterant inhibere paterni. 124 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; 125 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta 126 re probat, et missa fugientia terga sagitta 127 traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. 128 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen 129 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. 130 excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur 131 inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore 132 dat munus raptae velut inritamen amoris. 133 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni 134 Herculis inplerant terras odiumque novercae. 135 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat 136 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, 137 Deianira, tuas, quae veris addere falsa 138 gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, 139 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. 140 credit amans, venerisque novae perterrita fama 141 indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem 142 diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem 143 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. 144 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, 145 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. 146 conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? 147 excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? 148 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem 149 forte paro facinus, quantumque iniuria possit 150 femineusque dolor, iugulata paelice testor?' 151 in cursus animus varios abit. omnibus illis 152 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem 153 mittere, quae vires defecto reddat amori, 154 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus 155 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, 156 dona det illa viro, mandat. capit inscius heros, 157 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. 158 Tura dabat primis et verba precantia flammis, 159 vinaque marmoreas patera fundebat in aras: 160 incaluit vis illa mali, resolutaque flammis 161 Herculeos abiit late dilapsa per artus. 162 dum potuit, solita gemitum virtute repressit. 163 victa malis postquam est patientia, reppulit aras, 164 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. 165 nec mora, letiferam conatur scindere vestem: 166 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, 167 aut haeret membris frustra temptata revelli, 168 aut laceros artus et grandia detegit ossa. 169 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens 170 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. 171 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae, 172 caeruleusque fluit toto de corpore sudor, 173 ambustique sonant nervi, caecaque medullis 174 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 175 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: 176 pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, 177 corque ferum satia. vel si miserandus et hosti, 178 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram 179 invisamque animam natamque laboribus aufer. 180 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. 181 ergo ego foedantem peregrino templa cruore 182 Busirin domui? saevoque alimenta parentis 183 Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi 184 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? 185 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? 186 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae, 187 Partheniumque nemus? vestra virtute relatus 188 Thermodontiaco caelatus balteus auro, 189 pomaque ab insomni concustodita dracone? 190 nec mihi centauri potuere resistere, nec mi 191 Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae 192 crescere per damnum geminasque resumere vires? 193 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues 194 plenaque corporibus laceris praesepia vidi, 195 visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? 196 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: 197 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est 198 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. 199 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti 200 nec telis armisque potest. pulmonibus errat 201 ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. 202 at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint 203 esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten 204 haud aliter graditur, quam si venabula taurus 205 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. 206 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, 207 saepe retemptantem totas infringere vestes 208 sternentemque trabes irascentemque videres 209 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. 210 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata 211 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 212 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? 213 tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque 214 pallidus, et timide verba excusantia dicit. 215 dicentem genibusque manus adhibere parantem 216 corripit Alcides, et terque quaterque rotatum 217 mittit in Euboicas tormento fortius undas. 218 ille per aerias pendens induruit auras: 219 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, 220 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis 221 astringi et spissa glomerari grandine corpus, 222 sic illum validis iactum per inane lacertis 223 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 224 in rigidos versum silices prior edidit aetas. 225 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto 226 gurgite et humanae servat vestigia formae, 227 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur, 228 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles, 229 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, 230 inque pyram structis arcum pharetramque capacem 231 regnaque visuras iterum Troiana sagittas 232 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro 233 subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger, 234 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam 235 sternis, et inposita clavae cervice recumbis, 236 haud alio vultu, quam si conviva iaceres 237 inter plena meri redimitus pocula sertis. 238 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat, 239 securosque artus contemptoremque petebat 240 flamma suum. timuere dei pro vindice terrae. 241 quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore 242 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas, 243 o superi, totoque libens mihi pectore grator, 244 quod memoris populi dicor rectorque paterque 245 et mea progenies vestro quoque tuta favore est. 246 nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, 247 obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano 248 fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas! 249 omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes; 250 nec nisi materna Vulcanum parte potentem 251 sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers 252 atque inmune necis, nullaque domabile flamma. 253 idque ego defunctum terra caelestibus oris 254 accipiam, cunctisque meum laetabile factum 255 dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis 256 forte deo doliturus erit, data praemia nolet, 257 sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.' 258 adsensere dei. coniunx quoque regia visa est 259 cetera non duro, duro tamen ultima vultu 260 dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam. 261 interea quodcumque fuit populabile flammae, 262 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit 263 Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum 264 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. 265 utque novus serpens posita cum pelle senecta 266 luxuriare solet, squamaque nitere recenti, 267 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, 268 parte sui meliore viget, maiorque videri 269 coepit et augusta fieri gravitate verendus. 270 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum 271 quadriiugo curru radiantibus intulit astris. 272 Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras 273 solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum 274 exercebat atrox. at longis anxia curis 275 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, 276 cui referat nati testatos orbe labores, 277 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam 278 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, 279 inpleratque uterum generoso semine; cui sic 280 incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem, 281 conripiantque moras tum cum matura vocabis 282 praepositam timidis parientibus Ilithyiam, 283 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. 284 namque laboriferi cum iam natalis adesset 285 Herculis et decimum premeretur sidere signum, 286 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, 287 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti 288 ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores 289 ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, 290 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. 291 septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, 292 fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno 293 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. 294 illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque 295 quae donare caput Iunoni vellet iniquae. 296 utque meos audit gemitus, subsedit in illa 297 ante fores ara, dextroque a poplite laevum 298 pressa genu et digitis inter se pectine iunctis 299 sustinuit partus. tacita quoque carmina voce 300 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. 301 nitor, et ingrato facio convicia demens 302 vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros 303 verba queror silices. matres Cadmeides adsunt, 304 votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. 305 una ministrarum, media de plebe, Galanthis, 306 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, 307 officiis dilecta suis. ea sensit iniqua 308 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat 309 saepe fores, divam residentem vidit in ara 310 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, 311 et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est 312 Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto." 313 exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit 314 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. 315 numine decepto risisse Galanthida fama est. 316 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis 317 traxit, et e terra corpus relevare volentem 318 arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos. 319 strenuitas antiqua manet; nec terga colorem 320 amisere suum: forma est diversa priori. 321 quae quia mendaci parientem iuverat ore, 322 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' 323 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae 324 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: 325 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro 326 rapta movet facies. quid si tibi mira sororis 327 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque 328 impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri— 329 me pater ex alia genuit—notissima forma 330 Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem 331 vimque dei passam Delphos Delonque tenentis 332 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. 333 est lacus, adclivis devexo margine formam 334 litoris efficiens, summum myrteta coronant. 335 venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque 336 indignere magis, nymphis latura coronas, 337 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, 338 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. 339 haut procul a stagno Tyrios imitata colores 340 in spem bacarum florebat aquatica lotos. 341 carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato 342 porrigeret, flores, et idem factura videbar— 343 namque aderam—vidi guttas e flore cruentas 344 decidere et tremulo ramos horrore moveri. 345 scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, 346 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, 347 contulerat versos, servato nomine, vultus. 348 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro 349 ire et adoratis vellet discedere nymphis, 350 haeserunt radice pedes. convellere pugnat, 351 nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo, 352 totaque paulatim lentus premit inguina cortex. 353 ut vidit, conata manu laniare capillos, 354 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. 355 at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi 356 addiderat nomen) materna rigescere sentit 357 ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. 358 spectatrix aderam fati crudelis, opemque 359 non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam, 360 crescentem truncum ramosque amplexa morabar, 361 et, fateor, volui sub eodem cortice condi. 362 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, 363 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis 364 ostendi loton. tepido dant oscula ligno, 365 adfusique suae radicibus arboris haerent. 366 nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat 367 cara soror: lacrimae misero de corpore factis 368 inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant 369 vocis iter, tales effundit in aera questus: 370 "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro 371 non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. 372 viximus innocuae. si mentior, arida perdam 373 quas habeo frondes, et caesa securibus urar. 374 hunc tamen infantem maternis demite ramis, 375 et date nutrici, nostraque sub arbore saepe 376 lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. 377 cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, 378 et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' 379 stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, 380 et frutices omnes corpus putet esse dearum. 381 care vale coniunx, et tu, germana, paterque! 382 qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, 383 a pecoris morsu frondes defendite nostras. 384 et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, 385 erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, 386 dum tangi possum, parvumque attollite natum! 387 plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis 388 colla liber serpit, summoque cacumine condor. 389 ex oculis removete manus. sine munere vestro 390 contegat inductus morientia lumina cortex!" 391 desierant simul ora loqui, simul esse. diuque 392 corpore mutato rami caluere recentes.' 393 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque 394 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat 395 Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem 396 res nova tristitiam. nam limine constitit alto 397 paene puer dubiaque tegens lanugine malas, 398 ora reformatus primos Iolaus in annos. 399 hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, 400 victa viri precibus. quae cum iurare pararet, 401 dona tributuram post hunc se talia nulli, 402 non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae 403 bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci 404 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, 405 subductaque suos manes tellure videbit 406 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem 407 natus erit facto pius et sceleratus eodem 408 attonitusque malis, exul mentisque domusque, 409 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, 410 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, 411 cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. 412 tum demum magno petet hos Acheloia supplex 413 ab Iove Calliroe natis infantibus annos 414 addat, neve necem sinat esse ultoris inultam. 415 Iuppiter his motus privignae dona nurusque 416 praecipiet, facietque viros inpubibus annis.' 417 Haec ubi faticano venturi praescia dixit 418 ore Themis, vario superi sermone fremebant, 419 et, cur non aliis eadem dare dona liceret, 420 murmur erat. queritur veteres Pallantias annos 421 coniugis esse sui, queritur canescere mitis 422 Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum 423 poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri 424 tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos. 425 cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore 426 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora 427 solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit 428 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur, 429 fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, 430 quos egit, rediit. fatiiuvenescere debent 431 Calliroe geniti, non ambitione nec armis. 432 vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, 433 me quoque fata regunt. quae si mutare valerem, 434 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, 435 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet 436 cum Minoe meo, qui propter amara senectae 437 pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' 438 Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus, 439 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis 440 et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi, 441 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; 442 tunc erat invalidus, Deionidenque iuventae 443 robore Miletum Phoeboque parente superbum 444 pertimuit, credensque suis insurgere regnis, 445 haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. 446 sponte fugis, Milete, tua, cel 447

Poetry