Metamorphoses VIII by Ovid
1 section, 449 lines, 2549 words
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante 1 tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt 2 nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri 3 Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti 4 ante exspectatum portus tenuere petitos. 5 interea Minos Lelegeia litora vastat 6 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe 7 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro 8 inter honoratos medioque in vertice canos 9 crinis inhaerebat, magni fiducia regni. 10 Sexta resurgebant orientis cornua lunae, 11 et pendebat adhuc belli fortuna, diuque 12 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. 13 regia turris erat vocalibus addita muris, 14 in quibus auratam proles Letoia fertur 15 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. 16 saepe illuc solita est ascendere filia Nisi 17 et petere exiguo resonantia saxa lapillo, 18 tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat 19 spectare ex illa rigidi certamina Martis, 20 iamque mora belli procerum quoque nomina norat 21 armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; 22 noverat ante alios faciem ducis Europaei, 23 plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, 24 seu caput abdiderat cristata casside pennis, 25 in galea formosus erat; seu sumpserat aere 26 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; 27 torserat adductis hastilia lenta lacertis: 28 laudabat virgo iunctam cum viribus artem; 29 inposito calamo patulos sinuaverat arcus: 30 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; 31 cum vero faciem dempto nudaverat aere 32 purpureusque albi stratis insignia pictis 33 terga premebat equi spumantiaque ora regebat, 34 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos 35 mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, 36 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. 37 impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen 38 virgineos hostile gradus, est impetus illi 39 turribus e summis in Cnosia mittere corpus 40 castra vel aeratas hosti recludere portas, 41 vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat 42 candida Dictaei spectans tentoria regis, 43 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, 44 in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. 45 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! 46 me tamen accepta poterat deponere bellum 47 obside: me comitem, me pacis pignus haberet. 48 si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, 49 qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. 50 o ego ter felix, si pennis lapsa per auras 51 Cnosiaci possem castris insistere regis 52 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, 53 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! 54 nam pereant potius sperata cubilia, quam sim 55 proditione potens!quamvis saepe utile vinci 56 victoris placidi fecit clementia multis. 57 iusta gerit certe pro nato bella perempto: 58 et causaque valet causamque tuentibus armis. 59 at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem, 60 cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors 61 et non noster amor? melius sine caede moraque 62 inpensaque sui poterit superare cruoris. 63 non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, 64 vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te 65 derigere inmitem non inscius audeat hastam? 66 coepta placent, et stat sententia tradere mecum 67 dotalem patriam finemque inponere bello; 68 verum velle parum est! aditus custodia servat, 69 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum 70 infelix timeo, solus mea vota moratur. 71 di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto 72 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. 73 altera iamdudum succensa cupidine tanto 74 perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. 75 et cur ulla foret me fortior? ire per ignes 76 et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis 77 aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. 78 illa mihi est auro pretiosior, illa beatam 79 purpura me votique mei factura potentem.' 80 Talia dicenti curarum maxima nutrix 81 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. 82 prima quies aderat, qua curis fessa diurnis 83 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos 84 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem 85 crine suum spoliat praedaque potita nefanda 86 per medios hostes (meriti fiducia tanta est) 87 pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est: 88 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi 89 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; 90 praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris 91 purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, 92 sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra 93 munera porrexit; Minos porrecta refugit 94 turbatusque novi respondit imagine facti: 95 'di te summoveant, o nostri infamia saecli, 96 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! 97 certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, 98 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' 99 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor 100 hostibus inposuit, classis retinacula solvi 101 iussit et aeratas impelli remige puppes. 102 Scylla freto postquam deductas nare carinas 103 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, 104 consumptis precibus violentam transit in iram 105 intendensque manus passis furibunda capillis 106 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, 107 o patriae praelate meae, praelate parenti? 108 quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum 109 et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te 110 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum 111 te mea congesta est? nam quo deserta revertar? 112 in patriam? superata iacet! sed finge manere: 113 proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? 114 quem tibi donavi? cives odere merentem, 115 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae 116 terrarum, nobis ut Crete sola pateret. 117 hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, 118 non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, 119 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. 120 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri 121 ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus, 122 [et ferus et captus nullius amore iuvencae] 123 qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, 124 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, 125 moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. 126 sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, 127 me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro, 128 insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, 129 officium tibi sit! te vere coniuge digna est, 130 quae torvum ligno decepit adultera taurum 131 discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures 132 perveniunt mea dicta tuas, an inania venti 133 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? 134 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum 135 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. 136 me miseram! properare iubet! divulsaque remis 137 unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. 138 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 139 insequar invitum puppimque amplexa recurvam 140 per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis 141 consequiturque rates faciente cupidine vires 142 Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. 143 quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura 144 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), 145 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; 146 illa metu puppim dimisit, et aura cadentem 147 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. 148 pluma subit palmis: in avem mutata vocatur 149 Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. 150 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum 151 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram 152 contigit, et spoliis decorata est regia fixis. 153 creverat obprobrium generis, foedumque patebat 154 matris adulterium monstri novitate biformis; 155 destinat hunc Minos thalamo removere pudorem 156 multiplicique domo caecisque includere tectis. 157 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis 158 ponit opus turbatque notas et lumina flexum 159 ducit in errorem variarum ambage viarum. 160 non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis 161 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque 162 occurrensque sibi venturas aspicit undas 163 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum 164 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet 165 innumeras errore vias vixque ipse reverti 166 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. 167 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 168 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum 169 tertia sors annis domuit repetita novenis, 170 utque ope virginea nullis iterata priorum 171 ianua difficilis filo est inventa relecto, 172 protinus Aegides rapta Minoide Diam 173 vela dedit comitemque suam crudelis in illo 174 litore destituit; desertae et multa querenti 175 amplexus et opem Liber tulit, utque perenni 176 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam 177 inmisit caelo: tenues volat illa per auras 178 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes 179 consistuntque loco specie remanente coronae, 180 qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. 181 Daedalus interea Creten longumque perosus 182 exilium tactusque loci natalis amore 183 clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas 184 obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: 185 omnia possideat, non possidet aera Minos.' 186 dixit et ignotas animum dimittit in artes 187 naturamque novat. nam ponit in ordine pennas 188 a minima coeptas, longam breviore sequenti, 189 ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam 190 fistula disparibus paulatim surgit avenis; 191 tum lino medias et ceris alligat imas 192 atque ita conpositas parvo curvamine flectit, 193 ut veras imitetur aves. puer Icarus una 194 stabat et, ignarus sua se tractare pericla, 195 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, 196 captabat plumas, flavam modo pollice ceram 197 mollibat lusuque suo mirabile patris 198 impediebat opus. postquam manus ultima coepto 199 inposita est, geminas opifex libravit in alas 200 ipse suum corpus motaque pependit in aura; 201 instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, 202 Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, 203 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: 204 inter utrumque vola. nec te spectare Booten 205 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: 206 me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi 207 tradit et ignotas umeris accommodat alas. 208 inter opus monitusque genae maduere seniles, 209 et patriae tremuere manus; dedit oscula nato 210 non iterum repetenda suo pennisque levatus 211 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto 212 quae teneram prolem produxit in aera nido, 213 hortaturque sequi damnosasque erudit artes 214 et movet ipse suas et nati respicit alas. 215 hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, 216 aut pastor baculo stivave innixus arator 217 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, 218 credidit esse deos. et iam Iunonia laeva 219 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) 220 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, 221 cum puer audaci coepit gaudere volatu 222 deseruitque ducem caelique cupidine tractus 223 altius egit iter. rapidi vicinia solis 224 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; 225 tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, 226 remigioque carens non ullas percipit auras, 227 oraque caerulea patrium clamantia nomen 228 excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. 229 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 230 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 231 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis 232 devovitque suas artes corpusque sepulcro 233 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. 234 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati 235 garrula limoso prospexit ab elice perdix 236 et plausit pennis testataque gaudia cantu est, 237 unica tunc volucris nec visa prioribus annis, 238 factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen. 239 namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam 240 progeniem germana suam, natalibus actis 241 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; 242 ille etiam medio spinas in pisce notatas 243 traxit in exemplum ferroque incidit acuto 244 perpetuos dentes et serrae repperit usum; 245 primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo 246 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis 247 altera pars staret, pars altera duceret orbem. 248 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae 249 praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, 250 quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque 251 reddidit et medio velavit in aere pennis, 252 sed vigor ingenii quondam velocis in alas 253 inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. 254 non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, 255 nec facit in ramis altoque cacumine nidos: 256 propter humum volitat ponitque in saepibus ova 257 antiquique memor metuit sublimia casus. 258 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat 259 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis 260 mitis habebatur; iam lamentabile Athenae 261 pendere desierant Thesea laude tributum: 262 templa coronantur, bellatricemque Minervam 263 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto 264 muneribusque datis et acerris turis honorant; 265 sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes 266 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, 267 huius opem magnis inploravere periclis, 268 huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, 269 sollicita supplex petiit prece: causa petendi 270 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. 271 Oenea namque ferunt pleni successibus anni 272 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, 273 Palladios flavae latices libasse Minervae; 274 coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes 275 ambitiosus honor: solas sine ture relictas 276 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. 277 tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, 278 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' 279 inquit, et Olenios ultorem spreta per agros 280 misit aprum, quanto maiores herbida tauros 281 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: 282 sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, 283 et setae similes rigidis hastilibus horrent: 284 fervida cum rauco latos stridore per armos 285 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, 286 fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. 287 is modo crescentes segetes proculcat in herba, 288 nunc matura metit fleturi vota coloni 289 et Cererem in spicis intercipit: area frustra 290 et frustra exspectant promissas horrea messes. 291 sternuntur gravidi longo cum palmite fetus 292 bacaque cum ramis semper frondentis olivae. 293 saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, 294 non armenta truces possunt defendere tauri. 295 diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis 296 esse putant tutos, donec Meleagros et una 297 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: 298 Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, 299 alter equo, primaeque ratis molitor Iason, 300 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, 301 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus 302 et velox Idas, et iam non femina Caeneus, 303 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus 304 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix 305 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. 306 nec Telamon aberat magnique creator Achillis 307 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao 308 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion 309 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque 310 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, 311 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, 312 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, 313 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus 314 Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: 315 rasilis huic summam mordebat fibula vestem, 316 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, 317 ex umero pendens resonabat eburnea laevo 318 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat; 319 talis erat cultu, facies, quam dicere vere 320 virgineam in puero, puerilem in virgine possis. 321 hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros 322 optavit renuente deo flammasque latentes 323 hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit 324 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque 325 dicere: maius opus magni certaminis urguet. 326 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, 327 incipit a plano devexaque prospicit arva: 328 quo postquam venere viri, pars retia tendunt, 329 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur 330 signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. 331 concava vallis erat, quo se demittere rivi 332 adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae 333 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres 334 viminaque et longa parvae sub harundine cannae: 335 hinc aper excitus medios violentus in hostes 336 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. 337 sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem 338 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti 339 tela tenent dextra lato vibrantia ferro. 340 ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti 341 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. 342 cuspis Echionio primum contorta lacerto 343 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno; 344 proxima, si nimiis mittentis viribus usa 345 non foret, in tergo visa est haesura petito: 346 longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. 347 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, 348 da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' 349 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, 350 sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti 351 abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit. 352 ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: 353 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, 354 utque volat moles adducto concita nervo, 355 cum petit aut muros aut plenas milite turres, 356 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus 357 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes 358 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; 359 at non letiferos effugit Enaesimus ictus 360 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem 361 vertere succiso liquerunt poplite nervi. 362 forsitan et Pylius citra Troiana perisset 363 tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta 364 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis 365 despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. 366 dentibus ille ferox in querno stipite tritis 367 inminet exitio fidensque recentibus armis 368 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. 369 at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, 370 ambo conspicui, nive candidioribus ambo 371 vectabantur equis, ambo vibrata per auras 372 hastarum tremulo quatiebant spicula motu. 373 vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas 374 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. 375 persequitur Telamon studioque incautus eundi 376 pronus ab arborea cecidit radice retentus. 377 dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam 378 inposuit nervo sinuatoque expulit arcu: 379 fixa sub aure feri summum destrinxit harundo 380 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; 381 nec tamen illa sui successu laetior ictus 382 quam Meleagros erat: primus vidisse putatur 383 et primus sociis visum ostendisse cruorem 384 et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.' 385 erubuere viri seque exhortantur et addunt 386 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: 387 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. 388 ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas 389 'discite, femineis quid tela virilia praestent, 390 o iuvenes, operique meo concedite!' dixit. 391 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, 392 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' 393 talia magniloquo tumidus memoraverat ore 394 ancipitemque manu tollens utraque securim 395 institerat digitis pronos suspensus in ictus: 396 occupat audentem, quaque est via proxima leto, 397 summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. 398 concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo 399 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. 400 ibat in adversum proles Ixionis hostem 401 Pirithous valida quatiens venabula dextra; 402 cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit 403 'pars animae consiste meae! licet eminus esse 404 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.' 405 dixit et aerata torsit grave cuspide cornum; 406 quo bene librato votique potente futuro 407 obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. 408 misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo 409 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter 410 ilia coniectum tellure per ilia fixum est. 411 at manus Oenidae variat, missisque duabus 412 hasta prior terra, medio stetit altera tergo. 413 nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem 414 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, 415 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram 416 splendidaque adversos venabula condit in armos. 417 gaudia testantur socii clamore secundo 418 victricemque petunt dextrae coniungere dextram 419 inmanemque ferum multa tellure iacentem 420 mirantes spectant neque adhuc contingere tutum 421 esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. 422 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit 423 atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' 424 dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' 425 protinus exuvias rigidis horrentia saetis 426 terga dat et magnis insignia dentibus ora. 427 illi laetitiae est cum munere muneris auctor; 428 invidere alii, totoque erat agmine murmur. 429 e quibus ingenti tendentes bracchia voce 430 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' 431 Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae 432 decipiat, ne sit longe tibi captus amore 433 auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. 434 non tulit et tumida frendens Mavortius ira 435 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, 436 facta minis quantum distent,' hausitque nefando 437 pectora Plexippi nil tale timentia ferro. 438 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem 439 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem 440 haud patitur dubitare diu calidumque priori 441 caede recalfecit consorti sanguine telum. 442 Dona deum templis nato victore ferebat, 443 cum videt exstinctos fratres Althaea referri. 444 quae plangore dato maestis clamoribus urbem 445 inplet et auratis mutavit vestibus atras; 446 at simul est auctor necis editus, excidit omnis 447 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. 448 Stipe 449