Metamorphoses VII by Ovid
1 section, 450 lines, 2504 words
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, 1 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam 2 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati 3 virgineas volucres miseri senis ore fugarant, 4 multaque perpessi claro sub Iasone tandem 5 contigerant rapidas limosi Phasidos undas. 6 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt 7 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, 8 concipit interea validos Aeetias ignes 9 et luctata diu, postquam ratione furorem 10 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: 11 nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, 12 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. 13 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? 14 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, 15 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? 16 excute virgineo conceptas pectore flammas, 17 si potes, infelix! si possem, sanior essem! 18 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, 19 mens aliud suadet: video meliora proboque, 20 deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, 21 ureris et thalamos alieni concipis orbis? 22 haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille 23 occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari 24 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? 25 quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas 26 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, 27 ore movere potest? certe mea pectora movit. 28 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore 29 concurretque suae segeti, tellure creatis 30 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. 31 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, 32 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! 33 cur non et specto pereuntem oculosque videndo 34 conscelero? cur non tauros exhortor in illum 35 terrigenasque feros insopitumque draconem? 36 di meliora velint! quamquam non ista precanda, 37 sed facienda mihi.prodamne ego regna parentis, 38 atque ope nescio quis servabitur advena nostra, 39 ut per me sospes sine me det lintea ventis 40 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? 41 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, 42 occidat ingratus! sed non is vultus in illo, 43 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, 44 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. 45 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes 46 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem 47 pelle moram: tibi se semper debebit Iason, 48 te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas 49 servatrix urbes matrum celebrabere turba. 50 ergo ego germanam fratremque patremque deosque 51 et natale solum ventis ablata relinquam? 52 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, 53 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, 54 maximus intra me deus est! non magna relinquam, 55 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae 56 notitiamque soli melioris et oppida, quorum 57 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, 58 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, 59 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix 60 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. 61 quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis 62 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis 63 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis 64 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens 66 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor 67 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. 68 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae 69 inponis, Medea, tuae?quin adspice, quantum 70 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' 71 dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque 72 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. 73 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, 74 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, 75 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, 76 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. 77 erubuere genae, totoque recanduit ore, 78 utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque 79 parva sub inducta latuit scintilla favilla 80 crescere et in veteres agitata resurgere vires, 81 sic iam lenis amor, iam quem languere putares, 82 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. 83 et casu solito formosior Aesone natus 84 illa luce fuit: posses ignoscere amanti. 85 spectat et in vultu veluti tum denique viso 86 lumina fixa tenet nec se mortalia demens 87 ora videre putat nec se declinat ab illo; 88 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit 89 hospes et auxilium submissa voce rogavit 90 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 91 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri 92 decipiet, sed amor. servabere munere nostro, 93 servatus promissa dato!' per sacra triformis 94 ille deae lucoque foret quod numen in illo 95 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri 96 eventusque suos et tanta pericula iurat: 97 creditus accepit cantatas protinus herbas 98 edidicitque usum laetusque in tecta recessit. 99 Postera depulerat stellas Aurora micantes: 100 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum 101 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit 102 agmine purpureus sceptroque insignis eburno. 103 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant 104 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae 105 ardent, utque solent pleni resonare camini, 106 aut ubi terrena silices fornace soluti 107 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, 108 pectora sic intus clausas volventia flammas 109 gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus 110 obvius it. vertere truces venientis ad ora 111 terribiles vultus praefixaque cornua ferro 112 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco 113 fumificisque locum mugitibus inpleverunt. 114 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes 115 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) 116 pendulaque audaci mulcet palearia dextra 117 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri 118 ducere et insuetum ferro proscindere campum: 119 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent 120 adiciuntque animos. galea tum sumit aena 121 vipereos dentes et aratos spargit in agros. 122 semina mollit humus valido praetincta veneno, 123 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, 124 utque hominis speciem materna sumit in alvo 125 perque suos intus numeros conponitur infans 126 nec nisi maturus communes exit in auras, 127 sic, ubi visceribus gravidae telluris imago 128 effecta est hominis, feto consurgit in arvo, 129 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. 130 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas 131 in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, 132 demisere metu vultumque animumque Pelasgi; 133 ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. 134 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, 135 palluit et subito sine sanguine frigida sedit, 136 neve parum valeant a se data gramina, carmen 137 auxiliare canit secretasque advocat artes. 138 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes 139 a se depulsum Martem convertit in ipsos: 140 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres 141 civilique cadunt acie. gratantur Achivi 142 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. 143 tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: 144 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, 145 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. 146 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque 147 carminibus grates et dis auctoribus horum. 148 Pervigilem superest herbis sopire draconem, 149 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis 150 dentibus horrendus custos erat arboris aureae. 151 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci 152 verbaque ter dixit placidos facientia somnos, 153 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, 154 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro 155 heros Aesonius potitur spolioque superbus 156 muneris auctorem secum, spolia altera, portans 157 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. 158 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis 159 grandaevique ferunt patres congestaque flamma 160 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum 161 victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson 162 iam propior leto fessusque senilibus annis, 163 cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem 164 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti 165 excessitque fidem meritorum summa tuorum, 166 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) 167 deme meis annis et demptos adde parenti!' 168 nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, 169 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; 170 nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 171 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam 172 posse tuae videor spatium transcribere vitae? 173 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, 174 quod petis, experiar maius dare munus, Iason. 175 arte mea soceri longum temptabimus aevum, 176 non annis revocare tuis, modo diva triformis 177 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' 178 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 179 efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit 180 ac solida terras spectavit imagine luna, 181 egreditur tectis vestes induta recinctas, 182 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, 183 fertque vagos mediae per muta silentia noctis 184 incomitata gradus: homines volucresque ferasque 185 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, 186 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, 187 sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens 188 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem 189 inroravit aquis ternisque ululatibus ora 190 solvit et in dura submisso poplite terra 191 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis 192 aurea cum luna succeditis ignibus astra, 193 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 194 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, 195 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, 196 auraeque et venti montesque amnesque lacusque, 197 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, 198 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 199 in fontes rediere suos, concussaque sisto, 200 stantia concutio cantu freta, nubila pello 201 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, 202 vipereas rumpo verbis et carmine fauces, 203 vivaque saxa sua convulsaque robora terra 204 et silvas moveo iubeoque tremescere montis 205 et mugire solum manesque exire sepulcris! 206 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores 207 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro 208 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! 209 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco 210 inpatiens oneris collum pressistis aratro, 211 vos serpentigenis in se fera bella dedistis 212 custodemque rudem somni sopistis et aurum 213 vindice decepto Graias misistis in urbes: 214 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus 215 in florem redeat primosque recolligat annos, 216 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, 217 nec frustra volucrum tractus cervice draconum 218 currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. 219 quo simul adscendit frenataque colla draconum 220 permulsit manibusque leves agitavit habenas, 221 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe 222 despicit et certis regionibus adplicat angues: 223 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, 224 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, 225 perspicit et placitas partim radice revellit, 226 partim succidit curvamine falcis aenae. 227 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, 228 multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; 229 nec non Peneos nec non Spercheides undae 230 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; 231 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, 232 nondum mutato vulgatum corpore Glauci. 233 Et iam nona dies curru pennisque draconum 234 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, 235 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, 236 et tamen annosae pellem posuere senectae. 237 constitit adveniens citra limenque foresque 238 et tantum caelo tegitur refugitque viriles 239 contactus, statuitque aras de caespite binas, 240 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. 241 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, 242 haud procul egesta scrobibus tellure duabus 243 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri 244 conicit et patulas perfundit sanguine fossas; 245 tum super invergens liquidi carchesia mellis 246 alteraque invergens tepidi carchesia lactis, 247 verba simul fudit terrenaque numina civit 248 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, 249 ne properent artus anima fraudare senili. 250 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, 251 Aesonis effetum proferri corpus ad auras 252 iussit et in plenos resolutum carmine somnos 253 exanimi similem stratis porrexit in herbis. 254 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros 255 et monet arcanis oculos removere profanos. 256 diffugiunt iussi; passis Medea capillis 257 bacchantum ritu flagrantis circuit aras 258 multifidasque faces in fossa sanguinis atra 259 tinguit et infectas geminis accendit in aris 260 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. 261 Interea validum posito medicamen aeno 262 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. 263 illic Haemonia radices valle resectas 264 seminaque floresque et sucos incoquit atros; 265 adicit extremo lapides Oriente petitos 266 et quas Oceani refluum mare lavit harenas; 267 addit et exceptas luna pernocte pruinas 268 et strigis infamis ipsis cum carnibus alas 269 inque virum soliti vultus mutare ferinos 270 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis 271 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri 272 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit 273 ova caputque novem cornicis saecula passae. 274 his et mille aliis postquam sine nomine rebus 275 propositum instruxit mortali barbara maius, 276 arenti ramo iampridem mitis olivae 277 omnia confudit summisque inmiscuit ima. 278 ecce vetus calido versatus stipes aeno 279 fit viridis primo nec longo tempore frondes 280 induit et subito gravidis oneratur olivis: 281 at quacumque cavo spumas eiecit aeno 282 ignis et in terram guttae cecidere calentes, 283 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. 284 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit 285 ense senis iugulum veteremque exire cruorem 286 passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson 287 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque 288 canitie posita nigrum rapuere colorem, 289 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 290 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, 291 membraque luxuriant: Aeson miratur et olim 292 ante quater denos hunc se reminiscitur annos. 293 Viderat ex alto tanti miracula monstri 294 Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos 295 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. 296 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum 297 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex 298 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, 299 excipiunt natae; quas tempore callida parvo 300 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, 301 dumque refert inter meritorum maxima demptos 302 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, 303 spes est virginibus Pelia subiecta creatis, 304 arte suum parili revirescere posse parentem, 305 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. 306 illa brevi spatio silet et dubitare videtur 307 suspenditque animos ficta gravitate rogantum. 308 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior 309 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est 310 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' 311 protinus innumeris effetus laniger annis 312 attrahitur flexo circum cava tempora cornu; 313 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro 314 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, 315 membra simul pecudis validosque venefica sucos 316 mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus 317 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, 318 et tener auditur medio balatus aeno: 319 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus 320 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. 321 Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam 322 exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. 323 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis 324 dempserat et quarta radiantia nocte micabant 325 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni 326 imponit purum laticem et sine viribus herbas. 327 iamque neci similis resoluto corpore regem 328 et cum rege suo custodes somnus habebat, 329 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; 330 intrarant iussae cum Colchide limina natae 331 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? 332 stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, 333 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas! 334 in manibus vestris vita est aetasque parentis: 335 si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, 336 officium praestate patri telisque senectam 337 exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' 338 his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est 339 et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus 340 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, 341 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. 342 ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, 343 semilacerque toro temptat consurgere, et inter 344 tot medius gladios pallentia bracchia tendens 345 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis 346 armat?' ait: cecidere illis animique manusque; 347 plura locuturo cum verbis guttura Colchis 348 abstulit et calidis laniatum mersit in undis. 349 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, 350 non exempta foret poenae: fugit alta superque 351 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque 352 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: 353 hic ope nympharum sublatus in aera pennis, 354 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 355 Deucalioneas effugit inobrutus undas. 356 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit 357 factaque de saxo longi simulacra draconis 358 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, 359 occuluit Liber falsi sub imagine cervi, 360 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, 361 et quos Maera novo latratu terruit agros, 362 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres 363 gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, 364 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, 365 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu 366 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; 367 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, 368 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae 369 miraturus erat nasci potuisse columbam. 370 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, 371 quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic 372 imperio pueri volucrisque ferumque leonem 373 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus 374 vicerat et spreto totiens iratus amore 375 praemia poscenti taurum suprema negabat; 376 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto 377 desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: 378 factus olor niveis pendebat in aere pennis; 379 at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo 380 delicuit stagnumque suo de nomine fecit. 381 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis 382 Ophias effugit natorum vulnera Combe; 383 inde Calaureae Letoidos adspicit arva 384 in volucrem versi cum coniuge conscia regis. 385 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron 386 concubiturus erat saevarum more ferarum; 387 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis 388 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi 389 Eumelique domum lugentis in aere natum. 390 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis 391 contigit: hic aevo veteres mortalia primo 392 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. 393 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis 394 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 395 sanguine natorum perfunditur inpius ensis, 396 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. 397 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat 398 Palladias arces, quae te, iustissima Phene, 399 teque, senex Peripha, pariter videre volantes 400 innixamque novis neptem Polypemonis alis. 401 excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, 402 nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. 403 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, 404 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: 405 huius in exitium miscet Medea, quod olim 406 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. 407 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum 408 esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, 409 est via declivis, per quam Tirynthius heros 410 restantem contraque diem radiosque micantes 411 obliquantem oculos nexis adamante catenis 412 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira 413 inplevit pariter ternis latratibus auras 414 et sparsit virides spumis albentibus agros; 415 has concresse putant nactasque alimenta feracis 416 fecundique soli vires cepisse nocendi; 417 quae quia nascuntur dura vivacia caute, 418 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu 419 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. 420 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, 421 cum pater in capulo gladii cognovit eburno 422 signa sui generis facinusque excussit ab ore. 423 effugit illa necem nebulis per carmina motis; 424 At genitor, quamquam laetatur sospite nato, 425 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo 426 committi potuisse nefas: fovet ignibus aras 427 muneribusque deos inplet, feriuntque secures 428 colla torosa boum vinctorum cornua vittis. 429 nullus Erecthidis fertur celebratior illo 430 inluxisse dies: agitant convivia patres 431 et medium vulgus nec non et carmina vino 432 ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, 433 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, 434 quodque suis securus arat Cromyona colonus, 435 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te 436 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, 437 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, 438 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. 439 occidit ille Sinis magnis male viribus usus, 440 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto 441 ad terram late sparsuras corpora pinus. 442 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes 443 conposito Scirone patet, sparsisque latronis 444 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; 445 quae iactata diu fertur durasse vetustas 446 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. 447 si titulos annosque tuos numerare velimus, 448 facta prement annos. pro te, fortissime, vota 449 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' &nbs 450