Skip to main content

Metamorphoses VI by Ovid

1 section, 450 lines, 2571 words

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures 1 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; 2 tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae 3 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' 4 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, 5 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis 6 audierat. non illa loco nec origine gentis 7 clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon 8 Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; 9 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque 10 aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes 11 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis 12 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. 13 huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 14 deseruere sui nymphae vineta Timoli, 15 deseruere suas nymphae Pactolides undas. 16 nec factas solum vestes, spectare iuvabat 17 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, 18 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, 19 seu digitis subigebat opus repetitaque longo 20 vellera mollibat nebulas aequantia tractu, 21 sive levi teretem versabat pollice fusum, 22 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. 23 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 24 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' 25 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos 26 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. 27 tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, 28 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. 29 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur 30 inter mortales faciendae maxima lanae; 31 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis 32 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' 33 adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit 34 vixque manum retinens confessaque vultibus iram 35 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 36 'mentis inops longaque venis confecta senecta, 37 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, 38 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; 39 consilii satis est in me mihi, neve monendo 40 profecisse putes, eadem est sententia nobis. 41 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' 42 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem 43 Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae 44 Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, 45 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit 46 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer 47 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, 48 et breve post tempus candescere solis ab ortu. 49 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae 50 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat 51 nec monet ulterius nec iam certamina differt. 52 haud mora, constituunt diversis partibus ambae 53 et gracili geminas intendunt stamine telas: 54 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, 55 inseritur medium radiis subtemen acutis, 56 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum 57 percusso paviunt insecti pectine dentes. 58 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes 59 bracchia docta movent, studio fallente laborem. 60 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum 61 texitur et tenues parvi discriminis umbrae; 62 qualis ab imbre solent percussis solibus arcus 63 inficere ingenti longum curvamine caelum; 64 in quo diversi niteant cum mille colores, 65 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: 66 usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. 67 illic et lentum filis inmittitur aurum 68 et vetus in tela deducitur argumentum. 69 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce 70 pingit et antiquam de terrae nomine litem. 71 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis 72 augusta gravitate sedent; sua quemque deorum 73 inscribit facies: Iovis est regalis imago; 74 stare deum pelagi longoque ferire tridente 75 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi 76 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; 77 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, 78 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, 79 percussamque sua simulat de cuspide terram 80 edere cum bacis fetum canentis olivae; 81 mirarique deos: operis Victoria finis. 82 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, 83 quod pretium speret pro tam furialibus ausis 84 quattuor in partes certamina quattuor addit, 85 clara colore suo, brevibus distincta sigillis: 86 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, 87 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, 88 nomina summorum sibi qui tribuere deorum; 89 altera Pygmaeae fatum miserabile matris 90 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit 91 esse gruem populisque suis indicere bellum; 92 pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam 93 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno 94 in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi 95 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis 96 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; 97 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; 98 isque gradus templi, natarum membra suarum, 99 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 100 circuit extremas oleis pacalibus oras 101 (is modus est) operisque sua facit arbore finem. 102 Maeonis elusam designat imagine tauri 103 Europam: verum taurum, freta vera putares; 104 ipsa videbatur terras spectare relictas 105 et comites clamare suas tactumque vereri 106 adsilientis aquae timidasque reducere plantas. 107 fecit et Asterien aquila luctante teneri, 108 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; 109 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram 110 Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, 111 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, 112 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, 113 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. 114 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco 115 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus 116 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, 117 et te flava comas frugum mitissima mater 118 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris 119 mater equi volucris, sensit delphina Melantho: 120 omnibus his faciemque suam faciemque locorum 121 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, 122 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis 123 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, 124 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, 125 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. 126 ultima pars telae, tenui circumdata limbo, 127 nexilibus flores hederis habet intertextos. 128 Non illud Pallas, non illud carpere Livor 129 possit opus: doluit successu flava virago 130 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes, 131 utque Cytoriaco radium de monte tenebat, 132 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. 133 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit 134 guttura: pendentem Pallas miserata levavit 135 atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, 136 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, 137 dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' 138 post ea discedens sucis Hecateidos herbae 139 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae 140 defluxere comae, cum quis et naris et aures, 141 fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est: 142 in latere exiles digiti pro cruribus haerent, 143 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit 144 stamen et antiquas exercet aranea telas. 145 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti 146 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. 147 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, 148 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; 149 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, 150 cedere caelitibus verbisque minoribus uti. 151 multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes 152 nec genus amborum magnique potentia regni 153 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, 154 ut sua progenies; et felicissima matrum 155 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. 156 nam sata Tiresia venturi praescia Manto 157 per medias fuerat divino concita motu 158 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes 159 et date Latonae Latonigenisque duobus 160 cum prece tura pia lauroque innectite crinem: 161 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes 162 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant 163 turaque dant sanctis et verba precantia flammis. 164 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba 165 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro 166 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro 167 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos 168 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, 169 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis 170 caelestes? aut cur colitur Latona per aras, 171 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, 172 cui licuit soli superorum tangere mensas; 173 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas 174 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; 175 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. 176 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi 177 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti 178 moenia cum populis a meque viroque reguntur. 179 in quamcumque domus adverti lumina partem, 180 inmensae spectantur opes; accedit eodem 181 digna dea facies; huc natas adice septem 182 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque! 183 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 184 nescio quoque audete satam Titanida Coeo 185 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam 186 exiguam sedem pariturae terra negavit! 187 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: 188 exsul erat mundi, donec miserata vagantem 189 "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" 190 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum 191 facta parens: uteri pars haec est septima nostri. 192 sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo 193 (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. 194 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, 195 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. 196 excessere metum mea iam bona. fingite demi 197 huic aliquid populo natorum posse meorum: 198 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, 199 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? 200 itesatis pro re sacrilaurumque capillis 201 ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, 202 quodque licet, tacito venerantur murmure numen. 203 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi 204 talibus est dictis gemina cum prole locuta: 205 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, 206 et nisi Iunoni nulli cessura dearum, 207 an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis 208 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. 209 nec dolor hic solus; diro convicia facto 210 Tantalis adiecit vosque est postponere natis 211 ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam 212 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' 213 adiectura preces erat his Latona relatis: 214 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' 215 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu 216 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. 217 Planus erat lateque patens prope moenia campus, 218 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum 219 duraque mollierat subiectas ungula glaebas. 220 pars ibi de septem genitis Amphione fortes 221 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco 222 terga premunt auroque graves moderantur habenas. 223 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam 224 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem 225 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 226 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa 227 tela gerit frenisque manu moriente remissis 228 in latus a dextro paulatim defluit armo. 229 proximus audito sonitu per inane pharetrae 230 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris 231 nube fugit visa pendentiaque undique rector 232 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: 233 frena tamen dantem non evitabile telum 234 consequitur, summaque tremens cervice sagitta 235 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; 236 ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque 237 volvitur et calido tellurem sanguine foedat. 238 Phaedimus infelix et aviti nominis heres 239 Tantalus, ut solito finem inposuere labori, 240 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; 241 et iam contulerant arto luctantia nexu 242 pectora pectoribus, cum tento concita nervo, 243 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. 244 ingemuere simul, simul incurvata dolore 245 membra solo posuere, simul suprema iacentes 246 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. 247 adspicit Alphenor laniataque pectora plangens 248 advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, 249 inque pio cadit officio; nam Delius illi 250 intima fatifero rupit praecordia ferro. 251 quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis 252 eruta cumque anima cruor est effusus in auras. 253 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus 254 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua 255 mollia nervosus facit internodia poples. 256 dumque manu temptat trahere exitiabile telum, 257 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. 258 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum 259 emicat et longe terebrata prosilit aura. 260 ultimus Ilioneus non profectura precando 261 bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' 262 dixerat ignarus non omnes esse rogandos 263 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum 264 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille 265 vulnere, non alte percusso corde sagitta. 266 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum 267 tam subitae matrem certam fecere ruinae, 268 mirantem potuisse irascentemque, quod ausi 269 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; 270 nam pater Amphion ferro per pectus adacto 271 finierat moriens pariter cum luce dolorem. 272 heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, 273 quae modo Latois populum submoverat aris 274 et mediam tulerat gressus resupina per urbem 275 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! 276 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo 277 oscula dispensat natos suprema per omnes; 278 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens 279 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, 280 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! 281 [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] 282 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! 283 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, 284 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!' 285 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; 286 qui praeter Nioben unam conterruit omnes: 287 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris 288 ante toros fratrum demisso crine sorores; 289 e quibus una trahens haerentia viscere tela 290 inposito fratri moribunda relanguit ore; 291 altera solari miseram conata parentem 292 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. 293 [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] 294 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori 295 inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. 296 sexque datis leto diversaque vulnera passis 297 ultima restabat; quam toto corpore mater, 298 tota veste tegens 'unam minimamque relinque! 299 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' 300 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit 301 exanimes inter natos natasque virumque 302 deriguitque malis; nullos movet aura capillos, 303 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis 304 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. 305 ipsa quoque interius cum duro lingua palato 306 congelat, et venae desistunt posse moveri; 307 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus 308 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. 309 flet tamen et validi circumdata turbine venti 310 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis 311 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. 312 Tum vero cuncti manifestam numinis iram 313 femina virque timent cultuque inpensius omnes 314 magna gemelliparae venerantur numina divae; 315 utque fit, a facto propiore priora renarrant. 316 e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris 317 non inpune deam veteres sprevere coloni. 318 res obscura quidem est ignobilitate virorum, 319 mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque 320 prodigio notum. nam me iam grandior aevo 321 inpatiensque viae genitor deducere lectos 322 iusserat inde boves gentisque illius eunti 323 ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, 324 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla 325 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. 326 restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit 327 dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi. 328 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam 329 indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: 330 "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; 331 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx 332 orbem interdixit, quam vix erratica Delos 333 orantem accepit tum, cum levis insula nabat; 334 illic incumbens cum Palladis arbore palmae 335 edidit invita geminos Latona noverca. 336 hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur 337 inque suo portasse sinu, duo numina, natos. 338 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, 339 finibus in Lyciae longo dea fessa labore 340 sidereo siccata sitim collegit ab aestu, 341 uberaque ebiberant avidi lactantia nati. 342 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis 343 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant 344 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; 345 accessit positoque genu Titania terram 346 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. 347 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: 348 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. 349 nec solem proprium natura nec aera fecit 350 nec tenues undas: ad publica munera veni; 351 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros 352 abluere hic artus lassataque membra parabam, 353 sed relevare sitim. caret os umore loquentis, 354 et fauces arent, vixque est via vocis in illis. 355 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor 356 accepisse simul: vitam dederitis in unda. 357 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt 358 parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. 359 quem non blanda deae potuissent verba movere? 360 hi tamen orantem perstant prohibere minasque, 361 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. 362 nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque 363 turbavere lacus imoque e gurgite mollem 364 huc illuc limum saltu movere maligno. 365 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei 366 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra 367 verba minora dea tollensque ad sidera palmas 368 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' 369 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis 370 et modo tota cava submergere membra palude, 371 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, 372 saepe super ripam stagni consistere, saepe 373 in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes 374 litibus exercent linguas pulsoque pudore, 375 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. 376 vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, 377 ipsaque dilatant patulos convicia rictus; 378 terga caput tangunt, colla intercepta videntur, 379 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, 380 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' 381 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum 382 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, 383 quem Tritoniaca Latous harundine victum 384 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; 385 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' 386 clamanti cutis est summos direpta per artus, 387 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, 388 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla 389 pelle micant venae; salientia viscera possis 390 et perlucentes numerare in pectore fibras. 391 illum ruricolae, silvarum numina, fauni 392 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus 393 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis 394 lanigerosque greges armentaque bucera pavit. 395 fertilis inmaduit madefactaque terra caducas 396 concepit lacrimas ac venis perbibit imis; 397 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. 398 inde petens rapidus ripis declivibus aequor 399 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. 400 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis 401 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; 402 mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus 403 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam 404 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. 405 concolor hic umerus nascendi tempore dextro 406 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis 407 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, 408 qui locus est iuguli medius summique lacerti, 409 defuit: inpositum est non conparentis in usum 410 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. 411 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae 412 oravere suos ire ad solacia reges, 413 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae 414 et nondum torvae Calydon invisa Dianae 415 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus 416 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae 417 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, 418 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo 419 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; 420 credere quis posset? solae cessastis Athenae. 421 obstitit officio bellum, subvectaque ponto 422 barbara Mopsopios terrebant agmina muros. 423 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis 424 fuderat et clarum vincendo nomen habebat; 425 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem 426 et genus a magno ducentem forte Gradivo 427 conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, 428 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: 429 Eumenides tenuere faces de funere raptas, 430 Eumenides stravere torum, tectoque profanus 431 incubuit bubo thalamique in culmine sedit. 432 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes 433 hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis 434 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, 435 quaque data est claro Pandione nata tyranno 436 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari: 437 usque adeo latet utilitas. 438 Iam tempora Titan 439 quinque per autumnos repetiti duxerat anni, 440 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit 441 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, 442 vel soror huc veniat: redituram tempore parvo 443 promittes socero; magni mihi muneris instar 444 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas 445 in freta deduci veloque et remige portus 446 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. 447 ut primum soceri data copia, dextera dextrae 448 iungitur, et fausto committitur omine sermo. 449 coeperat, adventus causam, mandata r 450

Poetry