Skip to main content

Metamorphoses IV by Ovid

At non Alcithoe Minyeias orgia censet 1 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum 2 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores 3 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 4 inmunesque operum famulas dominasque suorum 5 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, 6 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos 7 iusserat et saevam laesi fore numinis iram 8 vaticinatus erat: parent matresque nurusque 9 telasque calathosque infectaque pensa reponunt 10 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque 11 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; 12 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus 13 et cum Lenaeo genialis consitor uvae 14 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 15 et quae praeterea per Graias plurima gentes 16 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, 17 tu puer aeternus, tu formosissimus alto 18 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, 19 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque 20 decolor extremo qua tinguitur India Gange. 21 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum 22 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor 23 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 24 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, 25 quique senex ferula titubantis ebrius artus 26 sustinet et pando non fortiter haeret asello. 27 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una 28 femineae voces inpulsaque tympana palmis 29 concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 30 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' 31 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus 32 intempestiva turbantes festa Minerva 33 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant 34 aut haerent telae famulasque laboribus urguent. 35 e quibus una levi deducens pollice filum 36 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, 37 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 38 'utile opus manuum vario sermone levemus 39 perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' 41 dicta probant primamque iubent narrare sorores. 42 illa, quid e multis referat (nam plurima norat), 43 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 44 Derceti, quam versa squamis velantibus artus 45 stagna Palaestini credunt motasse figura, 46 an magis, ut sumptis illius filia pennis 47 extremos albis in turribus egerit annos, 48 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 49 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 50 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat 51 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: 52 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, 53 talibus orsa modis lana sua fila sequente: 54 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 55 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, 56 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 57 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. 58 notitiam primosque gradus vicinia fecit, 59 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, 60 sed vetuere patres: quod non potuere vetare, 61 ex aequo captis ardebant mentibus ambo. 62 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, 63 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 64 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65 cum fieret, paries domui communis utrique. 66 id vitium nulli per saecula longa notatum - 67 quid non sentit amor? - primi vidistis amantes 68 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud 69 murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, 71 inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 72 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? 73 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 74 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 75 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 76 quod datus est verbis ad amicas transitus auris." 77 talia diversa nequiquam sede locuti 78 sub noctem dixere "vale" partique dedere 79 oscula quisque suae non pervenientia contra. 80 postera nocturnos Aurora removerat ignes, 81 solque pruinosas radiis siccaverat herbas: 82 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo 83 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 84 fallere custodes foribusque excedere temptent, 85 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, 86 neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 87 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra 88 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, 89 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 90 pacta placent; et lux, tarde discedere visa, 91 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 92 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe 93 egreditur fallitque suos adopertaque vultum 94 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. 95 audacem faciebat amor. venit ecce recenti 96 caede leaena boum spumantis oblita rictus 97 depositura sitim vicini fontis in unda; 98 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 99 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, 100 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 101 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, 102 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 103 ore cruentato tenues laniavit amictus. 104 serius egressus vestigia vidit in alto 105 pulvere certa ferae totoque expalluit ore 106 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam 107 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, 108 e quibus illa fuit longa dignissima vita; 109 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, 110 in loca plena metus qui iussi nocte venires 111 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus 112 et scelerata fero consumite viscera morsu, 113 o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 114 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes 115 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, 116 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, 117 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" 118 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 119 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 120 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, 121 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo 122 scinditur et tenui stridente foramine longas 123 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 124 arborei fetus adspergine caedis in atram 125 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 126 purpureo tinguit pendentia mora colore. 127 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, 128 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, 129 quantaque vitarit narrare pericula gestit; 130 utque locum et visa cognoscit in arbore formam, 131 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. 132 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum 133 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 134 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, 135 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. 136 sed postquam remorata suos cognovit amores, 137 percutit indignos claro plangore lacertos 138 et laniata comas amplexaque corpus amatum 139 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori 140 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens 141 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? 142 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe 143 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!" 144 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos 145 Pyramus erexit visaque recondidit illa. 146 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense 147 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque 148 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum 149 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. 150 persequar extinctum letique miserrima dicar 151 causa comesque tui: quique a me morte revelli 152 heu sola poteras, poteris nec morte revelli. 153 hoc tamen amborum verbis estote rogati, 154 o multum miseri meus illiusque parentes, 155 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, 156 conponi tumulo non invideatis eodem; 157 at tu quae ramis arbor miserabile corpus 158 nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 159 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 160 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." 161 dixit et aptato pectus mucrone sub imum 162 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. 163 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 164 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 165 quodque rogis superest, una requiescit in urna.' 166 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est 167 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 168 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 169 cepit amor Solem: Solis referemus amores. 170 primus adulterium Veneris cum Marte putatur 171 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. 172 indoluit facto Iunonigenaeque marito 173 furta tori furtique locum monstravit, at illi 174 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat 175 excidit: extemplo graciles ex aere catenas 176 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, 177 elimat. non illud opus tenuissima vincant 178 stamina, non summo quae pendet aranea tigno; 179 utque levis tactus momentaque parva sequantur, 180 efficit et lecto circumdata collocat arte. 181 ut venere torum coniunx et adulter in unum, 182 arte viri vinclisque nova ratione paratis 183 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 184 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas 185 inmisitque deos; illi iacuere ligati 186 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat 187 sic fieri turpis; superi risere, diuque 188 haec fuit in toto notissima fabula caelo. 189 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam 190 inque vices illum, tectos qui laesit amores, 191 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, 192 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? 193 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 194 ureris igne novo; quique omnia cernere debes, 195 Leucothoen spectas et virgine figis in una, 196 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo 197 temperius caelo, modo serius incidis undis, 198 spectandique mora brumalis porrigis horas; 199 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis 200 transit et obscurus mortalia pectora terres. 201 nec tibi quod lunae terris propioris imago 202 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. 203 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 204 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes 205 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat 206 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat 207 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, 208 gentis odoriferae quam formosissima partu 209 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, 210 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. 211 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque 212 septimus a prisco numeratur origine Belo. 213 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 214 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis 215 membra ministeriis nutrit reparatque labori. 216 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt 217 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, 218 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 219 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 220 levia versato ducentem stamina fuso. 221 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, 222 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve 223 eripite arbitrium matri secreta loquendi." 224 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto 225 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, 226 omnia qui video, per quem videt omnia tellus, 227 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque 228 et colus et fusus digitis cecidere remissis. 229 ipse timor decuit. nec longius ille moratus 230 in veram rediit speciem solitumque nitorem; 231 at virgo quamvis inopino territa visu 232 victa nitore dei posita vim passa querella est. 233 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa 234 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira 235 vulgat adulterium diffamatamque parenti 236 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem 237 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille 238 vim tulit invitae" dicentem defodit alta 239 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. 240 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque 241 dat tibi, qua possis defossos promere vultus; 242 nec tu iam poteras enectum pondere terrae 243 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 244 nil illo fertur volucrum moderator equorum 245 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. 246 ille quidem gelidos radiorum viribus artus 247 si queat in vivum temptat revocare calorem; 248 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 249 nectare odorato sparsit corpusque locumque 250 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. 251 protinus inbutum caelesti nectare corpus 252 delicuit terramque suo madefecit odore, 253 virgaque per glaebas sensim radicibus actis 254 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 255 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem 256 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor 257 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. 258 tabuit ex illo dementer amoribus usa; 259 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque 260 sedit humo nuda nudis incompta capillis, 261 perque novem luces expers undaeque cibique 262 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit 263 nec se movit humo; tantum spectabat euntis 264 ora dei vultusque suos flectebat ad illum. 265 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris 266 luridus exsangues pallor convertit in herbas; 267 est in parte rubor violaeque simillimus ora 268 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, 269 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' 270 dixerat, et factum mirabile ceperat auris; 271 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros 272 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. 273 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 274 quae radio stantis percurrens stamina telae 275 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores 276 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira 277 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; 278 nec loquor, ut quondam naturae iure novato 279 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 280 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, 281 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri 282 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores 283 praetereo dulcique animos novitate tenebo. 284 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis 285 Salmacis enervet tactosque remolliat artus, 286 discite. causa latet, vis est notissima fontis. 287 Mercurio puerum diva Cythereide natum 288 naides Idaeis enutrivere sub antris, 289 cuius erat facies, in qua materque paterque 290 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. 291 is tria cum primum fecit quinquennia, montes 292 deseruit patrios Idaque altrice relicta 293 ignotis errare locis, ignota videre 294 flumina gaudebat, studio minuente laborem. 295 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos 296 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum 297 usque solum lymphae; non illic canna palustris 298 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; 299 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 300 caespite cinguntur semperque virentibus herbis. 301 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus 302 flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 303 solaque naiadum celeri non nota Dianae. 304 saepe suas illi fama est dixisse sorores 305 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras 306 et tua cum duris venatibus otia misce!" 307 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, 308 nec sua cum duris venatibus otia miscet, 309 sed modo fonte suo formosos perluit artus, 310 saepe Cytoriaco deducit pectine crines 311 et, quid se deceat, spectatas consulit undas; 312 nunc perlucenti circumdata corpus amictu 313 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 314 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, 315 cum puerum vidit visumque optavit habere. 316 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, 317 quam se conposuit, quam circumspexit amictus 318 et finxit vultum et meruit formosa videri. 319 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi 320 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, 321 sive es mortalis, qui te genuere, beati, 322 et frater felix, et fortunata profecto, 323 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 324 sed longe cunctis longeque beatior illa, 325 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. 326 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, 327 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." 328 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; 329 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: 330 hic color aprica pendentibus arbore pomis 331 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, 332 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. 333 poscenti nymphae sine fine sororia saltem 334 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti 335 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" 336 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, 337 hospes" ait simulatque gradu discedere verso, 338 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva 339 delituit flexuque genu submisit; at ille, 340 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, 341 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis 342 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; 343 nec mora, temperie blandarum captus aquarum 344 mollia de tenero velamina corpore ponit. 345 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae 346 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, 347 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe 348 opposita speculi referitur imagine Phoebus; 349 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 350 iam cupit amplecti, iam se male continet amens. 351 ille cavis velox adplauso corpore palmis 352 desilit in latices alternaque bracchia ducens 353 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 354 signa tegat claro vel candida lilia vitro. 355 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni 356 veste procul iacta mediis inmittitur undis, 357 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, 358 subiectatque manus, invitaque pectora tangit, 359 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; 360 denique nitentem contra elabique volentem 361 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales 362 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque 363 adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 364 utve solent hederae longos intexere truncos, 365 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem 366 continet ex omni dimissis parte flagellis. 367 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae 368 denegat; illa premit commissaque corpore toto 369 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, 370 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum 371 nulla dies a me nec me deducat ab isto." 372 vota suos habuere deos; nam mixta duorum 373 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 374 una. velut, si quis conducat cortice ramos, 375 crescendo iungi pariterque adolescere cernit, 376 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, 377 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici 378 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. 379 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 380 semimarem fecisse videt mollitaque in illis 381 membra, manus tendens, sed iam non voce virili 382 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, 383 et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 384 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 385 semivir et tactis subito mollescat in undis!" 386 motus uterque parens nati rata verba biformis 387 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' 388 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles 389 urguet opus spernitque deum festumque profanat, 390 tympana cum subito non adparentia raucis 391 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 392 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, 393 resque fide maior, coepere virescere telae 394 inque hederae faciem pendens frondescere vestis; 395 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 396 palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 397 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 398 iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 399 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 400 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 401 tecta repente quati pinguesque ardere videntur 402 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 403 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, 404 fumida iamdudum latitant per tecta sorores 405 diversaeque locis ignes ac lumina vitant, 406 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 407 porrigitur tenuique includit bracchia pinna; 408 nec qua perdiderint veterem ratione figuram, 409 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, 410 sustinuere tamen se perlucentibus alis 411 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 412 emittunt peraguntque levi stridore querellas. 413 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 414 nocte volant seroque tenent a vespere nomen. 415 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 416 numen erat, magnasque novi matertera vires 417 narrat ubique dei de totque sororibus expers 418 una doloris erat, nisi quem fecere sorores: 419 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem 420 sublimes animos et alumno numine Iuno 421 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus 422 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 423 et laceranda suae nati dare viscera matri 424 et triplices operire novis Minyeidas alis: 425 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? 426 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? 427 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), 428 quidque furor valeat, Penthea caede satisque 429 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque 430 per cognata suis exempla furoribus Ino?' 431 Est via declivis funesta nubila taxo: 432 ducit ad infernas per muta silentia sedes; 433 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 434 descendunt illac simulacraque functa sepulcris: 435 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, 436 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, 437 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. 438 mille capax aditus et apertas undique portas 439 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, 440 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli 441 exiguus populo est turbamve accedere sentit. 442 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, 443 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 444 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 445 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta &n 446

Poetry