Skip to main content

Metamorphoses III by Ovid

1 section, 446 lines, 2574 words

Iamque deus posita fallacis imagine tauri 1 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, 2 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam 3 imperat et poenam, si non invenerit, addit 4 exilium, facto pius et sceleratus eodem. 5 orbe pererrato (quis enim deprendere possit 6 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis 7 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex 8 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 9 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, 10 nullum passa iugum curvique inmunis aratri. 11 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, 12 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' 13 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 14 incustoditam lente videt ire iuvencam 15 nullum servitii signum cervice gerentem. 16 subsequitur pressoque legit vestigia gressu 17 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. 18 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: 19 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis 20 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras 21 atque ita respiciens comites sua terga sequentis 22 procubuit teneraque latus submisit in herba. 23 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 24 figit et ignotos montes agrosque salutat. 25 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros 26 et petere e vivis libandas fontibus undas. 27 silva vetus stabat nulla violata securi, 28 et specus in media virgis ac vimine densus 29 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum 30 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro 31 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; 32 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, 33 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 34 quem postquam Tyria lucum de gente profecti 35 infausto tetigere gradu, demissaque in undas 36 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro 37 caeruleus serpens horrendaque sibila misit. 38 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit 39 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. 40 ille volubilibus squamosos nexibus orbes 41 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus 42 ac media plus parte leves erectus in auras 43 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, 44 si totum spectes, geminas qui separat arctos. 45 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant 46 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, 47 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, 48 hos necat adflati funesta tabe veneni. 49 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: 50 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus 51 vestigatque viros. tegumen derepta leoni 52 pellis erat, telum splendenti lancea ferro 53 et iaculum teloque animus praestantior omni. 54 ut nemus intravit letataque corpora vidit 55 victoremque supra spatiosi tergoris hostem 56 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 57 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, 58 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem 59 sustulit et magnum magno conamine misit. 60 illius inpulsu cum turribus ardua celsis 61 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit 62 loricaeque modo squamis defensus et atrae 63 duritia pellis validos cute reppulit ictus; 64 at non duritia iaculum quoque vicit eadem, 65 quod medio lentae spinae curvamine fixum 66 constitit et totum descendit in ilia ferrum. 67 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit 68 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, 69 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, 70 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. 71 tum vero postquam solitas accessit ad iras 72 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, 73 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 74 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit 75 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 76 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem 77 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, 78 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis 79 fertur et obstantis proturbat pectore silvas. 80 cedit Agenorides paulum spolioque leonis 81 sustinet incursus instantiaque ora retardat 82 cuspide praetenta: furit ille et inania duro 83 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 84 iamque venenifero sanguis manare palato 85 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; 86 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu 87 laesaque colla dabat retro plagamque sedere 88 cedendo arcebat nec longius ire sinebat, 89 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum 90 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti 91 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. 92 pondere serpentis curvata est arbor et ima 93 parte flagellari gemuit sua robora caudae. 94 Dum spatium victor victi considerat hostis, 95 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, 96 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum 97 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' 98 ille diu pavidus pariter cum mente colorem 99 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: 100 ecce viri fautrix superas delapsa per auras 101 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae 102 vipereos dentes, populi incrementa futuri. 103 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 104 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. 105 inde (fide maius) glaebae coepere moveri, 106 primaque de sulcis acies adparuit hastae, 107 tegmina mox capitum picto nutantia cono, 108 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 109 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: 110 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, 111 surgere signa solent primumque ostendere vultus, 112 cetera paulatim, placidoque educta tenore 113 tota patent imoque pedes in margine ponunt. 114 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus 116 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' 117 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum 118 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; 119 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo 120 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, 121 exemploque pari furit omnis turba, suoque 122 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. 123 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus 124 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 125 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. 126 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma 127 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: 128 hos operis comites habuit Sidonius hospes, 129 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. 130 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri 131 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque 132 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, 133 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 134 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper 135 exspectanda dies hominis, dicique beatus 136 ante obitum nemo supremaque funera debet. 137 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 138 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 139 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. 140 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, 141 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat? 142 Mons erat infectus variarum caede ferarum, 143 iamque dies medius rerum contraxerat umbras 144 et sol ex aequo meta distabat utraque, 145 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes 146 participes operum conpellat Hyantius ore: 147 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, 148 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem 149 cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 150 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque 151 distat idem meta finditque vaporibus arva. 152 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' 153 iussa viri faciunt intermittuntque laborem. 154 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, 155 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, 156 cuius in extremo est antrum nemorale recessu 157 arte laboratum nulla: simulaverat artem 158 ingenio natura suo; nam pumice vivo 159 et levibus tofis nativum duxerat arcum; 160 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, 161 margine gramineo patulos incinctus hiatus. 162 hic dea silvarum venatu fessa solebat 163 virgineos artus liquido perfundere rore. 164 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 165 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, 166 altera depositae subiecit bracchia pallae, 167 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis 168 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 169 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. 170 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque 171 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. 172 dumque ibi perluitur solita Titania lympha, 173 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 174 per nemus ignotum non certis passibus errans 175 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. 176 qui simul intravit rorantia fontibus antra, 177 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae 178 percussere viro subitisque ululatibus omne 179 inplevere nemus circumfusaeque Dianam 180 corporibus texere suis; tamen altior illis 181 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. 182 qui color infectis adversi solis ab ictu 183 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, 184 is fuit in vultu visae sine veste Dianae. 185 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, 186 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro 187 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, 188 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem 189 perfudit spargensque comas ultricibus undis 190 addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 191 'nunc tibi me posito visam velamine narres, 192 si poteris narrare, licet!' nec plura minata 193 dat sparso capiti vivacis cornua cervi, 194 dat spatium collo summasque cacuminat aures 195 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat 196 cruribus et velat maculoso vellere corpus; 197 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros 198 et se tam celerem cursu miratur in ipso. 199 ut vero vultus et cornua vidit in unda, 200 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! 201 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora 202 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. 203 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 204 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud. 205 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus 206 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, 207 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. 208 inde ruunt alii rapida velocius aura, 209 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, 210 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron 211 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre 212 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro 213 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta 214 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus 215 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon 216 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce 217 et niveis Leucon et villis Asbolos atris 218 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello 219 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce 220 et nigram medio frontem distinctus ab albo 221 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne 222 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati 223 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor 224 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae 225 per rupes scopulosque adituque carentia saxa, 226 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. 227 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, 228 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: 229 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' 230 verba animo desunt; resonat latratibus aether. 231 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, 232 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: 233 tardius exierant, sed per conpendia montis 234 anticipata via est; dominum retinentibus illis, 235 cetera turba coit confertque in corpore dentes. 236 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque, 237 etsi non hominis, quem non tamen edere possit 238 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis 239 et genibus pronis supplex similisque roganti 240 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. 241 at comites rapidum solitis hortatibus agmen 242 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt 243 et velut absentem certatim Actaeona clamant 244 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur 245 nec capere oblatae segnem spectacula praedae. 246 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, 247 non etiam sentire canum fera facta suorum. 248 undique circumstant, mersisque in corpore rostris 249 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, 250 nec nisi finita per plurima vulnera vita 251 ira pharetratae fertur satiata Dianae. 252 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo 253 visa dea est, alii laudant dignamque severa 254 virginitate vocant: pars invenit utraque causas. 255 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, 256 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae 257 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert 258 in generis socios odium; subit ecce priori 259 causa recens, gravidamque dolet de semine magni 260 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, 261 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 262 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno 263 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra 264 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque 265 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est 266 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. 267 concipit++id derat++manifestaque crimina pleno 268 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno 269 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. 270 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non 271 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' 272 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube 273 limen adit Semeles nec nubes ante removit 274 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos 275 sulcavitque cutem rugis et curva trementi 276 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, 277 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. 278 ergo ubi captato sermone diuque loquendo 279 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, 280 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi 281 nomine divorum thalamos iniere pudicos. 282 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, 283 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta 284 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, 285 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' 286 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis 287 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. 288 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, 289 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto 290 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' 291 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis 292 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 293 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 294 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis 295 opprimere: exierat iam vox properata sub auras. 296 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille 297 non iurasse potest. ergo maestissimus altum 298 aethera conscendit vultuque sequentia traxit 299 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 300 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; 301 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat 302 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, 303 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 304 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum 305 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: 306 tela secunda vocant superi; capit illa domumque 307 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus 308 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. 309 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 310 eripitur patrioque tener (si credere dignum est) 311 insuitur femori maternaque tempora conplet. 312 furtim illum primis Ino matertera cunis 313 educat, inde datum nymphae Nyseides antris 314 occuluere suis lactisque alimenta dedere. 315 Dumque ea per terras fatali lege geruntur 316 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, 317 forte Iovem memorant diffusum nectare curas 318 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos 319 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, 320 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' 321 illa negat. placuit quae sit sententia docti 322 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. 323 nam duo magnorum viridi coeuntia silva 324 corpora serpentum baculi violaverat ictu 325 deque viro factus (mirabile) femina septem 326 egerat autumnos; octavo rursus eosdem 327 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' 328 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, 329 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem 330 forma prior rediit, genetivaque venit imago. 331 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa 332 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto 333 nec pro materia fertur doluisse suique 334 iudicis aeterna damnavit lumina nocte; 335 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam 336 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto 337 scire futura dedit poenamque levavit honore. 338 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 339 inreprehensa dabat populo responsa petenti; 340 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit 341 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo 342 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis 343 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 344 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, 345 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset 346 tempora maturae visurus longa senectae, 347 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. 348 vana diu visa est vox auguris: exitus illam 349 resque probat letique genus novitasque furoris. 350 namque ter ad quinos unum Cephisius annum 351 addiderat poteratque puer iuvenisque videri: 352 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; 353 sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 354 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 355 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos 356 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti 357 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. 358 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum 359 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 360 reddere de multis ut verba novissima posset. 361 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 362 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, 363 illa deam longo prudens sermone tenebat, 364 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 365 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas 366 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' 367 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi 368 ingeminat voces auditaque verba reportat. 369 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 370 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, 371 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, 372 non aliter quam cum summis circumlita taedis 373 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. 374 o quotiens voluit blandis accedere dictis 375 et mollis adhibere preces! natura repugnat 376 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est 377 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. 378 forte puer comitum seductus ab agmine fido 379 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. 380 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, 381 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. 382 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 383 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. 384 perstat et alternae deceptus imagine vocis 385 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam 386 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo 387 et verbis favet ipsa suis egressaque silva 388 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; 389 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! 390 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; 391 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' 392 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora 393 protegit et solis ex illo vivit in antris; 394 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; 395 extenuant vigiles corpus miserabile curae 396 adducitque cutem macies et in aera sucus 397 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: 398 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 399 inde latet silvis nulloque in monte videtur, 400 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. 401 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas 402 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; 403 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 404 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' 405 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. 406 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, 407 quem neque pastores neque pastae monte capellae 408 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris 409 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; 410 gramen erat circa, quod proximus umor alebat, 411 silvaque sole locum passura tepescere nullo. 412 hic puer et studio venandi lassus et aestu 413 procubuit faciemque loci fontemque secutus, 414 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, 415 dumque bibit, visae correptus imagine formae 416 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. 417 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem 418 haeret, ut e Pario formatum marmore signum; 419 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus 420 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines 421 inpubesque genas et eburnea colla decusque 422 oris et in niveo mixtum candore ruborem, 423 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 424 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, 425 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. 426 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, 427 in mediis quotiens visum captantia collum 428 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! 429 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, 430 atque oculos idem, qui decipit, incitat error. 431 credule, quid frustra simulacra fugacia captas? 432 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! 433 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 434 nil habet ista sui; tecum venitque manetque; 435 tecum discedet, si tu discedere possis! 436 Non illum Cereris, non illum cura quietis 437 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba 438 spectat inexpleto mendacem lumine formam 439 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus 440 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 441 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? 442 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. 443 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 444 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? 445 et p 446

Poetry