Skip to main content

Metamorphoses II by Ovid

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, 1 clara micante auro flammasque imitante pyropo, 2 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, 3 argenti bifores radiabant lumine valvae. 4 materiam superabat opus: nam Mulciber illic 5 aequora caelarat medias cingentia terras 6 terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. 7 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum 8 Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem 9 Aegaeona suis inmania terga lacertis 10 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, 11 pars in mole sedens viridis siccare capillos, 12 pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, 13 non diversa tamen, qualem decet esse sororum. 14 terra viros urbesque gerit silvasque ferasque 15 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. 16 haec super inposita est caeli fulgentis imago, 17 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. 18 Quo simul adclivi Clymeneia limite proles 19 venit et intravit dubitati tecta parentis, 20 protinus ad patrios sua fert vestigia vultus 21 consistitque procul; neque enim propiora ferebat 22 lumina: purpurea velatus veste sedebat 23 in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 24 a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus 25 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae 26 Verque novum stabat cinctum florente corona, 27 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, 28 stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis 29 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. 30 Ipse loco medius rerum novitate paventem 31 Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit 32 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, 33 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' 34 ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, 35 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, 36 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, 37 pignora da, genitor, per quae tua vera propago 38 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' 39 dixerat, at genitor circum caput omne micantes 40 deposuit radios propiusque accedere iussit 41 amplexuque dato 'nec tu meus esse negari 42 dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, 43 quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud 44 me tribuente feras! promissi testis adesto 45 dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' 46 vix bene desierat, currus rogat ille paternos 47 inque diem alipedum ius et moderamen equorum. 48 Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque 49 concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 50 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret 51 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. 52 dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! 53 magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis 54 munera conveniant nec tam puerilibus annis: 55 sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. 56 plus etiam, quam quod superis contingere possit, 57 nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, 58 non tamen ignifero quisquam consistere in axe 59 me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, 60 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, 61 non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? 62 ardua prima via est et qua vix mane recentes 63 enituntur equi; medio est altissima caelo, 64 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre 65 fit timor et pavida trepidat formidine pectus; 66 ultima prona via est et eget moderamine certo: 67 tunc etiam quae me subiectis excipit undis, 68 ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 69 adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum 70 sideraque alta trahit celerique volumine torquet. 71 nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit 72 inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. 73 finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis 74 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? 75 forsitan et lucos illic urbesque deorum 76 concipias animo delubraque ditia donis 77 esse: per insidias iter est formasque ferarum! 78 utque viam teneas nulloque errore traharis, 79 per tamen adversi gradieris cornua tauri 80 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis 81 saevaque circuitu curvantem bracchia longo 82 Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. 83 nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, 84 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 85 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres 86 incaluere animi cervixque repugnat habenis.— 87 at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, 88 nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! 89 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, 90 pignora certa petis: do pignora certa timendo 91 et patrio pater esse metu probor. adspice vultus 92 ecce meos; utinamque oculos in pectora posses 93 inserere et patrias intus deprendere curas! 94 denique quidquid habet dives, circumspice, mundus 95 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque 96 posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. 97 deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, 98 non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! 99 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? 100 ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), 101 quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' 102 Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat 103 propositumque premit flagratque cupidine currus. 104 ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos 105 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. 106 aureus axis erat, temo aureus, aurea summae 107 curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; 108 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 109 clara repercusso reddebant lumina Phoebo. 110 Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque 111 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu 112 purpureas Aurora fores et plena rosarum 113 atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 114 Lucifer et caeli statione novissimus exit. 115 Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit 116 cornuaque extremae velut evanescere lunae, 117 iungere equos Titan velocibus imperat Horis. 118 iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes, 119 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis 120 quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. 121 tum pater ora sui sacro medicamine nati 122 contigit et rapidae fecit patientia flammae 123 inposuitque comae radios praesagaque luctus 124 pectore sollicito repetens suspiria dixit: 125 'si potes his saltem monitis parere parentis 126 parce, puer, stimulis et fortius utere loris! 127 sponte sua properant, labor est inhibere volentes. 128 nec tibi derectos placeat via quinque per arcus! 129 sectus in obliquum est lato curvamine limes, 130 zonarumque trium contentus fine polumque 131 effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: 132 hac sit iter—manifesta rotae vestigia cernes— 133 utque ferant aequos et caelum et terra calores, 134 nec preme nec summum molire per aethera currum! 135 altius egressus caelestia tecta cremabis, 136 inferius terras; medio tutissimus ibis. 137 neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, 138 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, 139 inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, 140 quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto. 141 dum loquor, Hesperio positas in litore metas 142 umida nox tetigit; non est mora libera nobis! 143 poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. 144 corripe lora manu, vel, si mutabile pectus 145 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! 146 dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, 147 dumque male optatos nondum premis inscius axes, 148 quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' 149 Occupat ille levem iuvenali corpore currum 150 statque super manibusque leves contingere habenas 151 gaudet et invito grates agit inde parenti. 152 Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, 153 Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras 154 flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. 155 quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, 156 reppulit, et facta est inmensi copia caeli, 157 corripuere viam pedibusque per aera motis 158 obstantes scindunt nebulas pennisque levati 159 praetereunt ortos isdem de partibus Euros. 160 sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent 161 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; 162 utque labant curvae iusto sine pondere naves 163 perque mare instabiles nimia levitate feruntur, 164 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus 165 succutiturque alte similisque est currus inani. 166 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt 167 quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. 168 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas 169 nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. 170 tum primum radiis gelidi caluere Triones 171 et vetito frustra temptarunt aequore tingui, 172 quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, 173 frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 174 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras; 175 te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, 176 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. 177 Ut vero summo despexit ab aethere terras 178 infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, 179 palluit et subito genua intremuere timore 180 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, 181 et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, 182 iam cognosse genus piget et valuisse rogando, 183 iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 184 praecipiti pinus borea, cui victa remisit 185 frena suus rector, quam dis votisque reliquit. 186 quid faciat? multum caeli post terga relictum, 187 ante oculos plus est: animo metitur utrumque 188 et modo, quos illi fatum contingere non est, 189 prospicit occasus, interdum respicit ortus, 190 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit 191 nec retinere valet nec nomina novit equorum. 192 sparsa quoque in vario passim miracula caelo 193 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. 194 est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 195 Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis 196 porrigit in spatium signorum membra duorum: 197 hunc puer ut nigri madidum sudore veneni 198 vulnera curvata minitantem cuspide vidit, 199 mentis inops gelida formidine lora remisit. 200 Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, 201 exspatiantur equi nulloque inhibente per auras 202 ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, 203 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 204 incursant stellis rapiuntque per avia currum 205 et modo summa petunt, modo per declive viasque 206 praecipites spatio terrae propiore feruntur, 207 inferiusque suis fraternos currere Luna 208 admiratur equos, ambustaque nubila fumant. 209 corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus 210 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; 211 pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, 212 materiamque suo praebet seges arida damno. 213 parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 214 cumque suis totas populis incendia gentis 215 in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent; 216 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete 217 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide 218 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: 219 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne 220 Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys 221 et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque 222 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. 223 nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 224 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus 225 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. 226 Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem 227 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus 228 ferventisque auras velut e fornace profunda 229 ore trahit currusque suos candescere sentit; 230 et neque iam cineres eiectatamque favillam 231 ferre potest calidoque involvitur undique fumo, 232 quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus 233 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. 234 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato 235 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; 236 tum facta est Libye raptis umoribus aestu 237 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque 238 deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen, 239 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; 240 nec sortita loco distantes flumina ripas 241 tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis 242 Peneosque senex Teuthranteusque Caicus 243 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 244 arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas, 245 quique recurvatis ludit Maeandros in undis, 246 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. 247 arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes 248 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; 249 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, 250 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, 251 et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas 252 flumineae volucres, medio caluere Caystro; 253 Nilus in extremum fugit perterritus orbem 254 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem 255 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 256 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat 257 Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque 258 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 259 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis 260 lumen et infernum terret cum coniuge regem; 261 et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, 262 quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, 263 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 264 ima petunt pisces, nec se super aequora curvi 265 tollere consuetas audent delphines in auras; 266 corpora phocarum summo resupina profundo 267 exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est 268 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 269 ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu 270 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. 271 Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, 272 inter aquas pelagi contractosque undique fontes, 273 qui se condiderant in opacae viscera matris, 274 sustulit oppressos collo tenus arida vultus 275 opposuitque manum fronti magnoque tremore 276 omnia concutiens paulum subsedit et infra, 277 quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est: 278 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, 279 summe deum? liceat periturae viribus ignis 280 igne perire tuo clademque auctore levare! 281 vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo'; 282 (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines 283 inque oculis tantum, tantum super ora favillae! 284 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem 285 officiique refers, quod adunci vulnera aratri 286 rastrorumque fero totoque exerceor anno, 287 quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges 288 humano generi, vobis quoque tura ministro? 289 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, 290 quid meruit frater? cur illi tradita sorte 291 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? 292 quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, 293 at caeli miserere tui! circumspice utrumque: 294 fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis, 295 atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat 296 vixque suis umeris candentem sustinet axem! 297 si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, 298 in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, 299 si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' 300 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem 301 ulterius potuit nec dicere plura suumque 302 rettulit os in se propioraque manibus antra; 303 at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 304 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 305 interitura gravi, summam petit arduus arcem, 306 unde solet nubes latis inducere terris, 307 unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat; 308 sed neque quas posset terris inducere nubes 309 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: 310 intonat et dextra libratum fulmen ab aure 311 misit in aurigam pariterque animaque rotisque 312 expulit et saevis conpescuit ignibus ignes. 313 consternantur equi et saltu in contraria facto 314 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: 315 illic frena iacent, illic temone revulsus 316 axis, in hac radii fractarum parte rotarum 317 sparsaque sunt late laceri vestigia currus. 318 At Phaethon rutilos flamma populante capillos 319 volvitur in praeceps longoque per aera tractu 320 fertur, ut interdum de caelo stella sereno 321 etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. 322 quem procul a patria diverso maximus orbe 323 excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 324 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma 325 corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: 326 hic : sitvs : est : phaethon : cvrrvs : avriga : paterni 327 qvem : si : non : tenvit : magnis : tamen : excidit : avsis 328 Nam pater obductos luctu miserabilis aegro 329 condiderat vultus, et, si modo credimus, unum 330 isse diem sine sole ferunt: incendia lumen 331 praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. 332 at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt 333 in tantis dicenda malis, lugubris et amens 334 et laniata sinus totum percensuit orbem 335 exanimesque artus primo, mox ossa requirens 336 repperit ossa tamen peregrina condita ripa 337 incubuitque loco nomenque in marmore lectum 338 perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. 339 nec minus Heliades fletus et, inania morti 340 munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis 341 non auditurum miseras Phaethonta querellas 342 nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. 343 luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; 344 illae more suo (nam morem fecerat usus) 345 plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum 346 maxima, cum vellet terra procumbere, questa est 347 deriguisse pedes; ad quam conata venire 348 candida Lampetie subita radice retenta est; 349 tertia, cum crinem manibus laniare pararet, 350 avellit frondes; haec stipite crura teneri, 351 illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, 352 dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex 353 perque gradus uterum pectusque umerosque manusque 354 ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem. 355 quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, 356 huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? 357 non satis est: truncis avellere corpora temptat 358 et teneros manibus ramos abrumpit, at inde 359 sanguineae manant tamquam de vulnere guttae. 360 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, 361 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus 362 iamque vale'—cortex in verba novissima venit. 363 inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt 364 de ramis electra novis, quae lucidus amnis 365 excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. 366 Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, 367 qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, 368 mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto 369 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) 370 imperio ripas virides amnemque querellis 371 Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam, 372 cum vox est tenuata viro canaeque capillos 373 dissimulant plumae collumque a pectore longe 374 porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, 375 penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. 376 fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique 377 credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; 378 stagna petit patulosque lacus ignemque perosus 379 quae colat elegit contraria flumina flammis. 380 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers 381 ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, 382 esse solet, lucemque odit seque ipse diemque 383 datque animum in luctus et luctibus adicit iram 384 officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi 385 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque 386 actorum sine fine mihi, sine honore laborum! 387 quilibet alter agat portantes lumina currus! 388 si nemo est omnesque dei non posse fatentur, 389 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, 390 orbatura patres aliquando fulmina ponat! 391 tum sciet ignipedum vires expertus equorum 392 non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' 393 Talia dicentem circumstant omnia Solem 394 numina, neve velit tenebras inducere rebus, 395 supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes 396 excusat precibusque minas regaliter addit. 397 colligit amentes et adhuc terrore paventes 398 Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit 399 (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis. 400 At pater omnipotens ingentia moenia caeli 401 circuit et, ne quid labefactum viribus ignis 402 corruat, explorat. quae postquam firma suique 403 roboris esse videt, terras hominumque labores 404 perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi 405 cura suae: fontesque et nondum audentia labi 406 flumina restituit, dat terrae gramina, frondes 407 arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. 408 dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina 409 haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. 410 non erat huius opus lanam mollire trahendo 411 nec positu variare comas; ubi fibula vestem, 412 vitta coercuerat neglectos alba capillos; 413 et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, 414 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla 415 gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est. 416 Ulterius medio spatium sol altus habebat, 417 cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; 418 exuit hic umero pharetram lentosque retendit 419 arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat 420 et pictam posita pharetram cervice premebat. 421 Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, 422 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, 423 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' 424 protinus induitur faciem cultumque Dianae 425 atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum, 426 in quibus es venata iugis?' de caespite virgo 427 se levat et 'salve numen, me iudice' dixit, 428 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit 429 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, 430 nec moderata satis nec sic a virgine danda. 431 qua venata foret silva, narrare parantem 432 inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. 433 illa quidem contra, quantum modo femina posset 434 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), 435 illa quidem pugnat, sed quem superare puella, 436 quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor 437 Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva; 438 unde pedem referens paene est oblita pharetram 439 tollere cum telis et quem suspenderat arcum. 440 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum 441 Maenalon ingrediens et caede superba ferarum 442 adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit 443 et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; 444 sed postquam parite 445

Poetry