Skip to main content

Metamorphoses XV by Ovid

Quaeritur interea qui tantae pondera molis 1 sustineat tantoque queat succedere regi: 2 destinat imperio clarum praenuntia veri 3 fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae 4 gentis habet ritus, animo maiora capaci 5 concipit et, quae sit rerum natura, requirit. 6 huius amor curae patria Curibusque relictis 7 fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. 8 Graia quis Italicis auctor posuisset in oris 9 moenia, quaerenti sic e senioribus unus 10 rettulit indigenis, veteris non inscius aevi: 11 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis 12 litora felici tenuisse Lacinia cursu 13 fertur, et armento teneras errante per herbas 14 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis 15 intrasse et requie longum relevasse laborem 16 atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum 17 hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt. 18 nam fuit Argolico generatus Alemone quidam 19 Myscelus, illius dis acceptissimus aevi. 20 hunc super incumbens pressum gravitate soporis 21 claviger adloquitur: 22 "patrias, age, desere sedes; 23 i, pete diversi 24 lapidosas Aesaris undas!" 25 et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; 26 post ea discedunt pariter somnusque deusque 27 surgit Alemonides tacitaque recentia mente 28 visa refert, pugnatque diu sententia secum: 29 numen abire iubet, prohibent discedere leges, 30 poenaque mors posita est patriam mutare volenti. 31 candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, 32 et caput extulerat densissima sidereum Nox: 33 visus adesse idem deus est eademque monere 34 et, nisi paruerit, plura et graviora minari. 35 pertimuit patriumque simul transferre parabat 36 in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, 37 spretarumque agitur legum reus, utque peracta est 38 causa prior, crimenque patet sine teste probatum, 39 squalidus ad superos tollens reus ora manusque 40 "o cui ius caeli bis sex fecere labores, 41 fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor." 42 mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, 43 his damnare reos, illis absolvere culpa; 44 tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis 45 calculus inmitem demittitur ater in urnam: 46 quae simul effudit numerandos versa lapillos, 47 omnibus e nigro color est mutatus in album, 48 candidaque Herculeo sententia numine facta 49 solvit Alemoniden: grates agit ille parenti 50 Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor 51 navigat Ionium Sallentinumque Neretum 52 praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum 53 Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva, 54 vixque pererratis, quae spectant aequora, terris, 55 invenit Aesarei fatalia fluminis ora 56 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis 57 ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra 58 condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' 59 talia constabat certa primordia fama 60 esse loci positaeque Italis in finibus urbis. 61 Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una 62 et Samon et dominos odioque tyrannidis exul 63 sponte erat isque licet caeli regione remotos 64 mente deos adiit et, quae natura negabat 65 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, 66 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, 67 in medium discenda dabat coetusque silentum 68 dictaque mirantum magni primordia mundi 69 et rerum causas et, quid natura, docebat, 70 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, 71 Iuppiter an venti discussa nube tonarent, 72 quid quateret terras, qua sidera lege mearent, 73 et quodcumque latet, primusque animalia mensis 74 arguit inponi, primus quoque talibus ora 75 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis: 76 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis 77 corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos 78 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, 79 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma 80 mollirique queant; nec vobis lacteus umor 81 eripitur, nec mella thymi redolentia florem: 82 prodiga divitias alimentaque mitia tellus 83 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. 84 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: 85 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt; 86 at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, 87 Armeniae tigres iracundique leones 88 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. 89 heu quantum scelus est in viscera viscera condi 90 ingestoque avidum pinguescere corpore corpus 91 alteriusque animans animantis vivere leto! 92 scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, 93 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo 94 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, 95 nec, nisi perdideris alium, placare voracis 96 et male morati poteris ieiunia ventris! 97 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, 98 fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis 99 fortunata fuit nec polluit ora cruore. 100 tunc et aves tutae movere per aera pennas, 101 et lepus inpavidus mediis erravit in arvis, 102 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: 103 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem 104 plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor 105 victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum 106 corporeasque dapes avidum demersit in alvum, 107 fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum 108 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum 109 (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum 110 corpora missa neci salva pietate fatemur: 111 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 112 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur 113 hostia sus meruisse mori, quia semina pando 114 eruerit rostro spemque interceperit anni; 115 vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras 116 ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! 117 quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos 118 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, 119 mollia quae nobis vestras velamina lanas 120 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis? 121 quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, 122 innocuum, simplex, natum tolerare labores? 123 inmemor est demum nec frugum munere dignus, 124 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri 125 ruricolam mactare suum, qui trita labore 126 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, 127 quot dederat messes, percussit colla securi. 128 nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos 129 inscripsere deos sceleri numenque supernum 130 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci! 131 victima labe carens et praestantissima forma 132 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro 133 sistitur ante aras auditque ignara precantem 134 inponique suae videt inter cornua fronti, 135 quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros 136 inficit in liquida praevisos forsitan unda. 137 protinus ereptas viventi pectore fibras 138 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; 139 inde (fames homini vetitorum tanta ciborum) 140 audetis vesci, genus o mortale! quod, oro, 141 ne facite, et monitis animos advertite nostris! 142 cumque boum dabitis caesorum membra palato, 143 mandere vos vestros scite et sentite colonos. 144 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem 145 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam 146 aethera et augustae reserabo oracula mentis: 147 magna nec ingeniis investigata priorum 148 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta 149 astra, iuvat terris et inerti sede relicta 150 nube vehi validique umeris insistere Atlantis 151 palantesque homines passim et rationis egentes 152 despectare procul trepidosque obitumque timentes 153 sic exhortari seriemque evolvere fati! 154 'O genus attonitum gelidae formidine mortis, 155 quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis, 156 materiem vatum, falsi terricula mundi? 157 corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas 158 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! 159 morte carent animae semperque priore relicta 160 sede novis domibus vivunt habitantque receptae: 161 ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli 162 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam 163 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae; 164 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae, 165 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis! 166 omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc 167 huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus 168 spiritus eque feris humana in corpora transit 169 inque feras noster, nec tempore deperit ullo, 170 utque novis facilis signatur cera figuris 171 nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, 172 sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem 173 esse, sed in varias doceo migrare figuras. 174 ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, 175 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda 176 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 177 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis 178 vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. 179 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago; 180 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, 181 non secus ac flumen; neque enim consistere flumen 182 nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda 183 urgeturque prior veniente urgetque priorem, 184 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur 185 et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, 186 fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. 187 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, 188 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; 189 nec color est idem caelo, cum lassa quiete 190 cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit 191 clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis 192 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. 193 ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, 194 mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, 195 candidus in summo est, melior natura quod illic 196 aetheris est terraeque procul contagia fugit. 197 nec par aut eadem nocturnae forma Dianae 198 esse potest umquam semperque hodierna sequente, 199 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. 200 'Quid? non in species succedere quattuor annum 201 adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? 202 nam tener et lactens puerique simillimus aevo 203 vere novo est: tunc herba recens et roboris expers 204 turget et insolida est et spe delectat agrestes; 205 omnia tunc florent, florumque coloribus almus 206 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. 207 transit in aestatem post ver robustior annus 208 fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas 209 ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. 210 excipit autumnus, posito fervore iuventae 211 maturus mitisque inter iuvenemque senemque 212 temperie medius, sparsus quoque tempora canis. 213 inde senilis hiems tremulo venit horrida passu, 214 aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. 215 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla 216 corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, 217 cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum 218 spesque hominum primae matris latitavimus alvo: 219 artifices natura manus admovit et angi 220 corpora visceribus distentae condita matris 221 noluit eque domo vacuas emisit in auras. 222 editus in lucem iacuit sine viribus infans; 223 mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, 224 paulatimque tremens et nondum poplite firmo 225 constitit adiutis aliquo conamine nervis. 226 inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae 227 transit et emeritis medii quoque temporis annis 228 labitur occiduae per iter declive senectae. 229 subruit haec aevi demoliturque prioris 230 robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes 231 illos, qui fuerant solidorum mole tororum 232 Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; 233 flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, 234 Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. 235 tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, 236 omnia destruitis vitiataque dentibus aevi 237 paulatim lenta consumitis omnia morte! 238 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus, 239 quasque vices peragant, animos adhibete: docebo. 240 quattuor aeternus genitalia corpora mundus 241 continet; ex illis duo sunt onerosa suoque 242 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, 243 et totidem gravitate carent nulloque premente 244 alta petunt, aer atque aere purior ignis. 245 quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt 246 ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus 247 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras 248 aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus 249 in superos aer tenuissimus emicat ignes; 250 inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. 251 ignis enim densum spissatus in aera transit, 252 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 253 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix 254 ex aliis alias reparat natura figuras: 255 nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, 256 sed variat faciemque novat, nascique vocatur 257 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique 258 desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, 259 haec translata illuc, summa tamen omnia constant. 260 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem 261 crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, 262 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum. 263 vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, 264 esse fretum, vidi factas ex aequore terras; 265 et procul a pelago conchae iacuere marinae, 266 et vetus inventa est in montibus ancora summis; 267 quodque fuit campus, vallem decursus aquarum 268 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor, 269 eque paludosa siccis humus aret harenis, 270 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. 271 hic fontes natura novos emisit, at illic 272 clausit, et aut imis commota tremoribus orbis 273 flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. 274 sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, 275 existit procul hinc alioque renascitur ore; 276 sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus 277 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, 278 et Mysum capitisque sui ripaeque prioris 279 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; 280 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas 281 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. 282 ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, 283 fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis 284 eripienda fides, illic lavere bimembres 285 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus. 286 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, 287 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris? 288 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque 289 et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. 290 Leucada continuam veteres habuere coloni: 291 nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse 292 dicitur Italiae, donec confinia pontus 293 abstulit et media tellurem reppulit unda; 294 si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, 295 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae 296 inclinata solent cum moenibus oppida mersis. 297 est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis 298 arduus arboribus, quondam planissima campi 299 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) 300 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, 301 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra 302 liberiore frui caelo, cum carcere rima 303 nulla foret toto nec pervia flatibus esset, 304 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris 305 tendere vesicam solet aut derepta bicorni 306 terga capro; tumor ille loci permansit et alti 307 collis habet speciem longoque induruit aevo. 308 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, 309 pauca super referam. quid? non et lympha figuras 310 datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon, 311 unda die gelida est, ortuque obituque calescit, 312 admotis Athamanas aquis accendere lignum 313 narratur, minimos cum luna recessit in orbes. 314 flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit 315 viscera, quod tactis inducit marmora rebus; 316 Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris 317 electro similes faciunt auroque capillos; 318 quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, 319 verum animos etiam valeant mutare liquores: 320 cui non audita est obscenae Salmacis undae 321 Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, 322 aut furit aut patitur mirum gravitate soporem; 323 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit, 324 vina fugit gaudetque meris abstemius undis, 325 seu vis est in aqua calido contraria vino, 326 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus, 327 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas 328 eripuit furiis, purgamina mentis in illas 329 misit aquas, odiumque meri permansit in undis. 330 huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, 331 quem quicumque parum moderato gutture traxit, 332 haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset. 333 est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, 334 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: 335 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur; 336 sic alias aliasque lacus et flumina vires 337 concipiunt.++tempusque fuit, quo navit in undis, 338 nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo 339 undarum sparsas Symplegadas elisarum, 340 quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt. 341 nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne, 342 ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. 343 nam sive est animal tellus et vivit habetque 344 spiramenta locis flammam exhalantia multis, 345 spirandi mutare vias, quotiensque movetur, 346 has finire potest, illas aperire cavernas; 347 sive leves imis venti cohibentur in antris 348 saxaque cum saxis et habentem semina flammae 349 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, 350 antra relinquentur sedatis frigida ventis; 351 sive bitumineae rapiunt incendia vires, 352 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis, 353 nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae 354 non dabit absumptis per longum viribus aevum, 355 naturaeque suum nutrimen deerit edaci, 356 non feret illa famem desertaque deseret ignis. 357 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, 358 qui soleant levibus velari corpora plumis, 359 cum Tritoniacam noviens subiere paludem; 360 haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis 361 exercere artes Scythides memorantur easdem. 362 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, 363 nonne vides, quaecumque mora fluidove calore 364 corpora tabuerint, in parva animalia verti? 365 in scrobe deiecto mactatos obrue tauros 366 (cognita res usu): de putri viscere passim 367 florilegae nascuntur apes, quae more parentum 368 rura colunt operique favent in spemque laborant. 369 pressus humo bellator equus crabronis origo est; 370 concava litoreo si demas bracchia cancro, 371 cetera supponas terrae, de parte sepulta 372 scorpius exibit caudaque minabitur unca; 373 quaeque solent canis frondes intexere filis 374 agrestes tineae (res observata colonis) 375 ferali mutant cum papilione figuram. 376 'Semina limus habet virides generantia ranas, 377 et generat truncas pedibus, mox apta natando 378 crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, 379 posterior partes superat mensura priores. 380 nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, 381 sed male viva caro est; lambendo mater in artus 382 fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. 383 nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus 384 melliferarum apium sine membris corpora nasci 385 et serosque pedes serasque adsumere pennas? 386 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, 387 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas 388 et genus omne avium mediis e partibus ovi, 389 ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? 390 sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, 391 mutari credant humanas angue medullas. 392 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, 393 una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: 394 Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis, 395 sed turis lacrimis et suco vivit amomi. 396 haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae, 397 ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae 398 unguibus et puro nidum sibi construit ore, 399 quo simul ac casias et nardi lenis aristas 400 quassaque cum fulva substravit cinnama murra, 401 se super inponit finitque in odoribus aevum. 402 inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos, 403 corpore de patrio parvum phoenica renasci; 404 cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, 405 ponderibus nidi ramos levat arboris altae 406 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum 407 perque leves auras Hyperionis urbe potitus 408 ante fores sacras Hyperionis aede reponit. 409 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis, 410 alternare vices et, quae modo femina tergo 411 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; 412 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, 413 protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. 414 victa racemifero lyncas dedit India Baccho: 415 e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit, 416 vertitur in lapides et congelat aere tacto. 417 sic et curalium quo primum contigit auras 418 tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. 419 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos 420 aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis 421 in species translata novas: sic tempora verti 422 cernimus atque illas adsumere robora gentes, 423 concidere has; sic magna fuit censuque virisque 424 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, 425 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas 426 et pro divitiis tumulos ostendit avorum. 427

Poetry