Skip to main content

Metamorphoses XIII by Ovid

1 section, 448 lines, 2646 words

Consedere duces et vulgi stante corona 1 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, 2 utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo 3 litora respexit classemque in litore vultu 4 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit 5 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! 6 at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, 7 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. 8 tutius est igitur fictis contendere verbis, 9 quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, 10 nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci 11 inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. 12 nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, 13 esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, 14 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! 15 praemia magna peti fateor; sed demit honorem 16 aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, 17 sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; 18 iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, 19 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. 20 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, 21 nobilitate potens essem, Telamone creatus, 22 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit 23 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina; 24 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic 25 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget; 26 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur 27 Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. 28 nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, 29 si mihi cum magno non est communis Achille: 30 frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus 31 Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi 32 inseris Aeacidis alienae nomina gentis? 33 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, 34 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, 35 ultima qui cepit detractavitque furore 36 militiam ficto, donec sollertior isto 37 sed sibi inutilior timidi commenta retexit 38 Naupliades animi vitataque traxit ad arma? 39 optima num sumat, quia sumere noluit ulla: 40 nos inhonorati et donis patruelibus orbi, 41 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 42 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, 43 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 44 hortator scelerum! non te, Poeantia proles, 45 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! 46 qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris 47 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris, 48 quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. 49 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, 50 heu! pars una ducum, quo successore sagittae 51 Herculis utuntur, fractus morboque fameque 52 velaturque aliturque avibus, volucresque petendo 53 debita Troianis exercet spicula fatis. 54 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; 55 mallet et infelix Palamedes esse relictus, 56 [viveret aut certe letum sine crimine haberet] 57 quem male convicti nimium memor iste furoris 58 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit 59 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. 60 ergo aut exilio vires subduxit Achivis, 61 aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 62 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, 63 haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen 64 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem 65 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, 66 proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi 67 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum 68 corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. 69 aspiciunt oculis superi mortalia iustis! 70 en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, 71 sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. 72 conclamat socios: adsum videoque trementem 73 pallentemque metu et trepidantem morte futura; 74 opposui molem clipei texique iacentem 75 servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. 76 si perstas certare, locum redeamus in illum: 77 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem 78 post clipeumque late et mecum contende sub illo! 79 at postquam eripui, cui standi vulnera vires 80 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. 81 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, 82 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, 83 sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. 84 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem 85 eminus ingenti resupinum pondere fudi, 86 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus 87 sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, 88 et vestrae valuere preces. si quaeritis huius 89 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. 90 ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque 91 in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? 92 nempe ego mille meo protexi pectore puppes, 93 spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. 94 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis 95 quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, 96 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. 97 conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona 98 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: 99 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; 100 si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 101 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. 102 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis 103 rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 104 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro 105 insidias prodet manifestabitque latentem; 106 sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex 107 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque 108 Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, 109 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi 110 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: 111 debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, 112 quod tibi si populi donaverit error Achivi, 113 cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, 114 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 115 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? 116 adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, 117 integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo 118 mille patet plagis, novus est successor habendus. 119 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! 120 arma viri fortis medios mittantur in hostes: 121 inde iubete peti et referentem ornate relatis.' 122 Finierat Telamone satus, vulgique secutum 123 ultima murmur erat, donec Laertius heros 124 adstitit atque oculos paulum tellure moratos 125 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit 126 ora sono, neque abest facundis gratia dictis. 127 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, 128 non foret ambiguus tanti certaminis heres, 129 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, 130 quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt 131 fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit 132 lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, 133 quam per quem magnus Danais successit Achilles? 134 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, 135 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, 136 profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, 137 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, 138 invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 139 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 140 vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax 141 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor 142 Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: 143 nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, 144 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; 145 est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 146 altera nobilitas: deus est in utroque parente. 147 sed neque materno quod sum generosior ortu, 148 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, 149 proposita arma peto: meritis expendite causam, 150 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, 151 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, 152 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! 153 aut si proximitas primusque requiritur heres, 154 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: 155 quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur! 156 nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: 157 num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? 158 ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, 159 plura quidem feci, quam quae conprendere dictis 160 in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. 161 'Praescia venturi genetrix Nereia leti 162 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, 163 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis: 164 arma ego femineis animum motura virilem 165 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros 166 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti 167 "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant 168 Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?" 169 iniecique manum fortemque ad fortia misi. 170 ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta 171 pugnantem domui, victum orantemque refeci; 172 quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, 173 me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 174 et Scyrum cepisse; mea concussa putate 175 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, 176 utque alios taceam, qui saevum perdere posset 177 Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! 178 illis haec armis, quibus est inventus Achilles, 179 arma peto: vivo dederam, post fata reposco. 180 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, 181 Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, 182 exspectata diu, nulla aut contraria classi 183 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 184 inmeritam saevae natam mactare Dianae. 185 denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis 186 atque in rege tamen pater est, ego mite parentis 187 ingenium verbis ad publica commoda verti: 188 hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) 189 difficilem tenui sub iniquo iudice causam. 190 hunc tamen utilitas populi fraterque datique 191 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; 192 mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu 193 decipienda fuit, quo si Telamonius isset, 194 orba suis essent etiam nunc lintea ventis. 195 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, 196 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae, 197 plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi 198 quam mihi mandarat communem Graecia causam 199 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco 200 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum; 201 at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, 202 vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, 203 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 204 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205 utiliter feci spatiosi tempore belli. 206 post acies primas urbis se moenibus hostes 207 continuere diu, nec aperti copia Martis 208 ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno: 209 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? 210 quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, 211 hostibus insidior, fossa munimina cingo, 212 consolor socios, ut longi taedia belli 213 mente ferant placida, doceo, quo simus alendi 214 armandique modo, mittor, quo postulat usus. 215 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni 216 rex iubet incepti curam dimittere belli; 217 ille potest auctore suam defendere vocem: 218 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, 219 quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? 220 cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? 221 non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. 222 quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre, 223 cum tu terga dares inhonestaque vela parares; 224 nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi 225 "concitat, o socii, captam dimittere Troiam, 226 quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" 227 talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum 228 fecerat, aversos profuga de classe reduxi. 229 convocat Atrides socios terrore paventes: 230 nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam 231 audet, at ausus erat reges incessere dictis 232 Thersites etiam, per me haut inpune protervis! 233 erigor et trepidos cives exhortor in hostem 234 amissamque mea virtutem voce repono. 235 tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri 236 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 237 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? 238 at sua Tydides mecum communicat acta, 239 me probat et socio semper confidit Ulixe. 240 est aliquid, de tot Graiorum milibus unum 241 a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: 242 sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo 243 ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 244 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi 245 prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. 246 omnia cognoram nec, quod specularer, habebam 247 et iam promissa poteram cum laude reverti: 248 haut contentus eo petii tentoria Rhesi 249 inque suis ipsum castris comitesque peremi 250 atque ita captivo, victor votisque potitus, 251 ingredior curru laetos imitante triumphos; 252 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, 253 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. 254 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro 255 devastata meo? cum multo sanguine fudi 256 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque 257 Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque 258 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona 259 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum 260 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis 261 procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, 262 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis, 263 aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt 264 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! 265 at nihil inpendit per tot Telamonius annos 266 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! 267 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga 268 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? 269 confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne 270 detractare meum est), sed ne communia solus 271 occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, 272 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis 273 Troas ab arsuris cum defensore carinis. 274 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis 275 se putat, oblitus regisque ducumque meique, 276 nonus in officio et praelatus munere sortis. 277 sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae 278 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! 279 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore 280 temporis illius, quo, Graium murus, Achilles 281 procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque 282 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: 283 his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis 284 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. 285 sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, 286 est animus certe vestros sensurus honores: 287 scilicet idcirco pro nato caerula mater 288 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, 289 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles 290 indueret? neque enim clipei caelamina novit, 291 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo 292 Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton 293 diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. 294 [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] 295 'Quid, quod me duri fugientem munera belli 296 arguit incepto serum accessisse labori 297 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? 298 si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; 299 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 300 me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, 301 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: 302 haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen 303 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis 304 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. 305 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae 306 admiremur eum, vobis quoque digna pudore 307 obicit. an falso Palameden crimine turpe 308 accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? 309 sed neque Naupliades facinus defendere tantum 310 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo 311 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. 312 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, 313 esse reus merui (factum defendite vestrum! 314 consensistis enim), nec me suasisse negabo, 315 ut se subtraheret bellique viaeque labori 316 temptaretque feros requie lenire dolores. 317 paruitet vivit! non haec sententia tantum 318 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. 319 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, 320 ne mandate mihi! melius Telamonius ibit 321 eloquioque virum morbis iraque furentem 322 molliet aut aliqua producet callidus arte! 323 ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide 324 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, 325 quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, 326 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. 327 sis licet infestus sociis regique mihique 328 dure Philoctete, licet exsecrere meumque 329 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti 330 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, 331 utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: 332 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar 333 tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, 334 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, 335 quam responsa deum Troianaque fata retexi, 336 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae 337 hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? 338 nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: 339 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni 340 verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes 341 ire per excubias et se committere nocti 342 perque feros enses non tantum moenia Troum, 343 verum etiam summas arces intrare suaque 344 eripere aede deam raptamque adferre per hostes? 345 quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus 346 gestasset laeva taurorum tergora septem. 347 illa nocte mihi Troiae victoria parta est: 348 Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi. 349 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis 350 ostentare meum: pars est sua laudis in illo! 351 nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, 352 solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. 353 qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem 354 esse nec indomitae deberi praemia dextrae, 355 ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax 356 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus 357 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem 358 Meriones, peteret maioris frater Atridae: 359 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, 360 consiliis cessere meis. tibi dextera bello 361 utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; 362 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; 363 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum 364 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, 365 nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit 366 remigis officium, quanto dux milite maior, 367 tantum ego te supero. nec non in corpore nostro 368 pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. 369 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, 370 proque tot annorum cura, quibus anxius egi, 371 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: 372 iam labor in fine est; obstantia fata removi 373 altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. 374 per spes nunc socias casuraque moenia Troum 375 perque deos oro, quos hosti nuper ademi, 376 per siquid superest, quod sit sapienter agendum, 377 siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, 378 [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] 379 este mei memores! aut si mihi non datis arma, 380 huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. 381 Mota manus procerum est, et quid facundia posset, 382 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. 383 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque 384 sustinuit totiens, unam non sustinet iram, 385 invictumque virum vicit dolor: arripit ensem 386 et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? 387 hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore 388 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, 389 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' 390 dixit et in pectus tum demum vulnera passum, 391 qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. 392 nec valuere manus infixum educere telum: 393 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus 394 purpureum viridi genuit de caespite florem, 395 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; 396 littera communis mediis pueroque viroque 397 inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. 398 Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis 399 et veterum terras infames caede virorum 400 vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; 401 quae postquam ad Graios domino comitante revexit, 402 inposita est sero tandem manus ultima bello. 403 [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx 404 perdidit infelix hominis post omnia formam 405 externasque novo latratu terruit auras, 406 longus in angustum qua clauditur Hellespontus.] 407 Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, 408 exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem 409 conbiberat, tractata comis antistita Phoebi 410 non profecturas tendebat ad aethera palmas; 411 Dardanidas matres patriorum signa deorum, 412 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes 413 invidiosa trahunt victores praemia Grai; 414 mittitur Astyanax illis de turribus, unde 415 pugnantem pro se proavitaque regna tuentem 416 saepe videre patrem monstratum a matre solebat. 417 iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo 418 carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis; 419 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae 420 Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. 421 ultima conscendit classemmiserabile visu! 422 in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris: 423 prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem 424 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit 425 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; 426 Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, 427 inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, 428 Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus 429 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic 430 regia dives erat, cui te commisit alendum 431 clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, 432 consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas 433 adiecisset opes, animi inritamen avari. 434 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem 435 rex Thracum iuguloque sui demisit alumni 436 et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, 437 exanimem scopulo subiectas misit in undas. 438 Litore Threicio classem religarat Atrides, 439 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset: 440 hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat, 441 exit humo late rupta similisque minanti 442 temporis illius vultum referebat Achilles, 443 quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 444 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi, 445 obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae! 446 ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, 447 placet Achilleos mactata P 448

Poetry