Skip to main content

Metamorphoses XII by Ovid

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis 1 vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti 2 inferias dederat cum fratribus Hector inanes; 3 defuit officio Paridis praesentia tristi, 4 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum 5 attulit in patriam: coniurataeque sequuntur 6 mille rates gentisque simul commune Pelasgae; 7 nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi 8 invia fecissent venti, Boeotaque tellus 9 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. 10 hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, 11 ut vetus accensis incanduit ignibus ara, 12 serpere caeruleum Danai videre draconem 13 in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. 14 nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: 15 quas simul et matrem circum sua damna volantem 16 corripuit serpens avidoque recondidit ore, 17 obstipuere omnes, at veri providus augur 18 Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! 19 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' 20 atque novem volucres in belli digerit annos. 21 ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, 22 fit lapis et signat serpentis imagine saxum. 23 Permanet Aoniis Boreas violentus in undis 24 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae 25 Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; 26 at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve 27 sanguine virgineo placandam virginis iram 28 esse deae. postquam pietatem publica causa 29 rexque patrem vicit, castumque datura cruorem 30 flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, 31 victa dea est nubemque oculis obiecit et inter 32 officium turbamque sacri vocesque precantum 33 supposita fertur mutasse Mycenida cerva. 34 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, 35 et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, 36 accipiunt ventos a tergo mille carinae 37 multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. 38 Orbe locus medio est inter terrasque fretumque 39 caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; 40 unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, 41 inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures: 42 Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, 43 innumerosque aditus ac mille foramina tectis 44 addidit et nullis inclusit limina portis; 45 nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, 46 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit; 47 nulla quies intus nullaque silentia parte, 48 nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, 49 qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 50 esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras 51 increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. 52 atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque 53 mixtaque cum veris passim commenta vagantur 54 milia rumorum confusaque verba volutant; 55 e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures, 56 hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti 57 crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor. 58 illic Credulitas, illic temerarius Error 59 vanaque Laetitia est consternatique Timores 60 Seditioque repens dubioque auctore Susurri; 61 ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur 62 et tellure, videt totumque inquirit in orbem. 63 Fecerat haec notum, Graias cum milite forti 64 adventare rates, neque inexspectatus in armis 65 hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur 66 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, 67 Protesilae, cadis, commissaque proelia magno 68 stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. 69 nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, 70 sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant 71 litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, 72 mille viros dederat, iam curru instabat Achilles 73 totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu 74 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens 75 congreditur Cycno (decimum dilatus in annum 76 Hector erat): tum colla iugo candentia pressos 77 exhortatus equos currum derexit in hostem 78 concutiensque suis vibrantia tela lacertis 79 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto 80 mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' 81 hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est, 82 sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, 83 nil tamen emissi profecit acumine ferri 84 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 85 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit 86 ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?' 87 (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis 88 fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae 89 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; 90 Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius 91 tegminis officium: tamen indestrictus abibo; 92 est aliquid non esse satum Nereide, sed qui 93 Nereaque et natas et totum temperat aequor.' 94 dixit et haesurum clipei curvamine telum 95 misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit 96 terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. 97 excutit hoc heros rursusque trementia forti 98 tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus 99 sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum 100 et se praebentem valuit destringere Cycnum. 101 haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, 102 cum sua terribili petit inritamina cornu, 103 poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit; 104 num tamen exciderit ferrum considerat hastae: 105 haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, 106 quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno? 107 nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus 108 moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque 109 Eetioneas inplevi sanguine Thebas, 110 vel cum purpureus populari caede Caicus 111 fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. 112 hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos 113 et feci et video, valuit mea dextra valetque.' 114 dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 115 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten 116 loricamque simul subiectaque pectora rupit. 117 quo plangente gravem moribundo vertice terram 118 extrahit illud idem calido de vulnere telum 119 atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: 120 utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' 121 sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat 122 inque umero sonuit non evitata sinistro, 123 inde velut muro solidaque a caute repulsa est; 124 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum 125 viderat et frustra fuerat gavisus Achilles: 126 vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! 127 tum vero praeceps curru fremebundus ab alto 128 desilit et nitido securum comminus hostem 129 ense petens parmam gladio galeamque cavari 130 cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. 131 haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto 132 ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat 133 cedentique sequens instat turbatque ruitque 134 attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, 135 ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti 136 aversos passus medio lapis obstitit arvo; 137 quem super inpulsum resupino corpore Cycnum 138 vi multa vertit terraeque adflixit Achilles. 139 tum clipeo genibusque premens praecordia duris 140 vincla trahit galeae, quae presso subdita mento 141 elidunt fauces et respiramen iterque 142 eripiunt animae. victum spoliare parabat: 143 arma relicta videt; corpus deus aequoris albam 144 contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. 145 Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum 146 attulit et positis pars utraque substitit armis. 147 dumque vigil Phrygios servat custodia muros, 148 et vigil Argolicas servat custodia fossas, 149 festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles 150 Pallada mactatae placabat sanguine vaccae; 151 cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, 152 et dis acceptus penetravit in aethera nidor, 153 sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. 154 discubuere toris proceres et corpora tosta 155 carne replent vinoque levant curasque sitimque. 156 non illos citharae, non illos carmina vocum 157 longave multifori delectat tibia buxi, 158 sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi 159 materia est: pugnas referunt hostisque suasque, 160 inque vices adita atque exhausta pericula saepe 161 commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles, 162 aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? 163 proxima praecipue domito victoria Cycno 164 in sermone fuit: visum mirabile cunctis, 165 quod iuveni corpus nullo penetrabile telo 166 invictumque a vulnere erat ferrumque terebat. 167 hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi, 168 cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo 169 contemptor ferri nulloque forabilis ictu 170 Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille 171 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, 172 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn 173 incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, 174 femina natus erat.' monstri novitate moventur 175 quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: 176 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas, 177 o facunde senex, aevi prudentia nostri, 178 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, 179 qua tibi militia, cuius certamine pugnae 180 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.' 181 tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas, 182 multaque me fugiant primis spectata sub annis, 183 plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla 184 pectore res nostro est inter bellique domique 185 acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus 186 spectatorem operum multorum reddere, vixi 187 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas. 188 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, 189 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas 190 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), 191 multorum frustra votis optata procorum. 192 temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: 193 sed iam aut contigerant illi conubia matris 194 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos 195 denupsit thalamos secretaque litora carpens 196 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), 197 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, 198 "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae: 199 elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) 200 "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum, 201 tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: 202 omnia praestiteris." graviore novissima dixit 203 verba sono poteratque viri vox illa videri, 204 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti 205 adnuerat dederatque super, nec saucius ullis 206 vulneribus fieri ferrove occumbere posset. 207 munere laetus abit studiisque virilibus aevum 208 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat. 209 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus 210 nubigenasque feros positis ex ordine mensis 211 arboribus tecto discumbere iusserat antro. 212 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, 213 festaque confusa resonabat regia turba. 214 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, 215 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva, 216 praesignis facie; felicem diximus illa 217 coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. 218 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum, 219 Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa 220 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. 221 protinus eversae turbant convivia mensae, 222 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis. 223 Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant 224 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. 225 femineo clamore sonat domus: ocius omnes 226 surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus 227 "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas 228 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?" 229 [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, 230 submovet instantes raptamque furentibus aufert.] 231 ille nihil contra, (neque enim defendere verbis 232 talia facta potest) sed vindicis ora protervis 233 insequitur manibus generosaque pectora pulsat. 234 forte fuit iuxta signis exstantibus asper 235 antiquus crater; quem vastum vastior ipse 236 sustulit Aegides adversaque misit in ora: 237 sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque 238 vulnere et ore vomens madida resupinus harena 239 calcitrat. ardescunt germani caede bimembres 240 certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. 241 vina dabant animos, et prima pocula pugna 242 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, 243 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. 244 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis 245 haut timuit spoliare suis et primus ab aede 246 lampadibus densum rapuit funale coruscis 247 elatumque alte, veluti qui candida tauri 248 rumpere sacrifica molitur colla securi, 249 inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa 250 non cognoscendo confusa relinquit in ore. 251 exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris 252 acta retro naris medioque est fixa palato. 253 hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae 254 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento 255 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes 256 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. 257 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu 258 fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?" 259 cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram 260 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen 261 depressitque duos, Brotean et Orion: Orio 262 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo 263 saepe reluctanti constabat cornua lunae. 264 "non impune feres, teli modo copia detur!" 265 dixerat Exadius telique habet instar, in alta 266 quae fuerant pinu votivi cornua cervi. 267 figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo 268 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, 269 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 270 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris 271 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi 272 tempora perfringit fulvo protecta capillo. 273 correpti rapida, veluti seges arida, flamma 274 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus 275 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum 276 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva 277 cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud 278 stridet et in trepida submersum sibilat unda. 279 saucius hirsutis avidum de crinibus ignem 280 excutit inque umeros limen tellure revulsum 281 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, 282 ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles 283 oppressit spatio stantem propiore Cometen. 284 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit 285 "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!" 286 semicremoque novat repetitum stipite vulnus 287 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu 288 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. 289 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; 290 e quibus ut prima tectus lanugine malas 291 procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso 292 parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus 293 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis 294 condidit ora viri perque os in pectora flammas. 295 te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato 296 insequitur, sed non in te quoque constitit idem 297 exitus: adsiduae successu caedis ovantem, 298 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. 299 ingemuit duroque sudem vix osse revulsit 300 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. 301 fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo 302 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, 303 quique pedum nuper certamine vicerat omnes 304 Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; 305 et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, 306 quique suis frustra bellum dissuaserat augur 307 Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso 308 "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus." 309 at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus 310 effugere necem; quos omnes dextra Dryantis 311 perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis 312 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti: 313 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, 314 qua naris fronti committitur, accipis, imae. 315 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat 316 sopitus venis et inexperrectus Aphidas 317 languentique manu carchesia mixta tenebat, 318 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae; 319 quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, 320 inserit amento digitos "miscenda" que dixit 321 "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus 322 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo 323 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. 324 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit 325 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. 326 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra 327 glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit 328 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, 329 lancea Pirithoi costis inmissa Petraei 330 pectora cum duro luctantia robore fixit. 331 Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant, 332 Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem 333 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, 334 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit 335 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem, 336 Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, 337 dum fugit instantem trepidans Ixione natum, 338 decidit in praeceps et pondere corporis ornum 339 ingentem fregit suaque induit ilia fractae. 340 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum 341 mittere conatur; conantem stipite querno 342 occupat Aegides cubitique ingentia frangit 343 ossa nec ulterius dare corpus inutile leto 344 aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti 345 insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, 346 opposuitque genu costis prensamque sinistra 347 caesariem retinens vultum minitantiaque ora 348 robore nodoso praeduraque tempora fregit. 349 robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen 350 sternit et inmissa protectum pectora barba 351 Hippason et summis exstantem Riphea silvis 352 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos 353 ferre domum vivos indignantesque solebat. 354 haut tulit utentem pugnae successibus ultra 355 Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco 356 annosam pinum magno molimine temptat; 357 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, 358 sed procul a telo Theseus veniente recessit 359 Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. 360 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti 361 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: 362 armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, 363 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor 364 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. 365 Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus 366 vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor, 367 accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto 368 fraxineam misit contentis viribus hastam, 369 quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens 370 intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum 371 (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est; 372 ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem 373 erigitur pedibusque virum proculcat equinis. 374 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes 375 defensatque umeros praetentaque sustinet arma 376 perque armos uno duo pectora perforat ictu. 377 ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen 378 eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; 379 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat 380 pelle lupi saevique vicem praestantia teli 381 cornua vara boum multo rubefacta cruore. 382 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi 383 "quantum concedant nostro tua cornua ferro" 384 et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, 385 opposuit dextram passurae vulnera fronti: 386 adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum 387 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum 388 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum. 389 prosiluit terraque ferox sua viscera traxit 390 tractaque calcavit calcataque rupit et illis 391 crura quoque inpediit et inani concidit alvo. 392 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, 393 si modo naturae formam concedimus illi. 394 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea 395 ex umeris medios coma dependebat in armos. 396 gratus in ore vigor; cervix umerique manusque 397 pectoraque artificum laudatis proxima signis, 398 et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo 399 deteriorque viro facies; da colla caputque, 400 Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt 401 pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, 402 candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. 403 multae illum petiere sua de gente, sed una 404 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter 405 semiferos altis habitavit femina silvis; 406 haec et blanditiis et amando et amare fatendo 407 Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis 408 esse potest membris, ut sit coma pectine levis, 409 ut modo rore maris, modo se violave rosave 410 inplicet, interdum candentia lilia gestet, 411 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae 412 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat, 413 nec nisi quae deceant electarumque ferarum 414 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. 415 par amor est illis: errant in montibus una, 416 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta 417 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: 418 (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra 419 venit et inferius quam collo pectora subsunt, 420 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum 421 corpore cum toto post tela educta refrixit. 422 protinus Hylonome morientes excipit artus 423 inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora 424 admovet atque animae fugienti obsistere temptat; 425 ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures 426 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, 427 incubuit moriensque suum conplexa maritum est. 428 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum 429 vinxerat inter se conexis vellera nodis, 430 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; 431 caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent, 432 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit; 433 [fracta volubilitas capitis latissima, perque os 434 perque cavas nares oculosque auresque cerebrum 435 molle fluit, veluti concretum vimine querno 436 lac solet utve liquor rari sub pondere cribri 437 manat et exprimitur per densa foramina spissus.] 438 ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, 439 (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima 440 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque 441 ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum 442 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit: 443 signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix. 444 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; 445

Poetry