Skip to main content

Heroides VII by Ovid

VII. Dido Aeneae

Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae; 1 quae legis a nobis ultima verba legi. 2

Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis 3 ad vada Maeandri concinit albus olor. 4 Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, 5 alloquor: adverso movimus ista deo! 6 sed meriti famam corpusque animumque pudicum 7 cum male perdiderim, perdere verba leve est. 8

Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon 9 atque idem venti vela fidemque ferent. 10 certus es, Aenea, cum foedere solvere naves 11 quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi. 12 nec nova Karthago, nec te crescentia tangunt 13 moenia nec sceptro tradita summa tuo. 14 facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem 15 altera, quaesita est altera terra tibi. 16 ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? 17 quis sua non notis arva tenenda dabit? 18 alter habendus amor tibi restat et altera Dido 19 quamque iterum fallas, altera danda fides. 20 quando erit, ut condas instar Karthaginis urbem 21 et videas populos altus ab arce tuos? 22 omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur, 23 unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? 24 Uror ut inducto ceratae sulpure taedae, 25 ut pia fumosis addita tura rogis. 26 Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret; 27 Aenean animo noxque diesque refert. 28 ille quidem male gratus et ad mea munera surdus 29 et quo, si non sim stulta, carere velim. 30 non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, 31 sed queror infidum questaque peius amo. 32 parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem, 33 frater Amor; castris militet ille tuis. 34 aut ego quem coepi—neque enim dedignor—amare, 35 materiam curae praebeat ille meae. 36 Fallor et ista mihi falso iactatur imago: 37 matris ab ingenio dissidet ille suae. 38 te lapis et montes innataque rupibus altis 39 robora, te saevae progenuere ferae 40 aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis: 41 qua tamen adversis fluctibus ire paras? 42 quo fugis? obstat hiems. hiemis mihi gratia prosit! 43 adspice ut eversas concitet Eurus aquas. 44 quod tibi malueram, sine me debere procellis; 45 iustior est animo ventus et unda tuo. 46 Non ego sum tanti, quod non cessaris, inique, 47 ut pereas, dum me per freta longa fugis. 48 exerces pretiosa odia et constantia magno, 49 si, dum me careas, est tibi vile mori. 50 iam venti ponent, strataque aequaliter unda 51 caeruleis Triton per mare curret equis. 52 tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses 53 et, nisi duritia robora vincis, eris. 54 quid, si nescires, insana quid aequora possunt, 55 expertae totiens tam male credis aquae? 56 ut, pelago suadente etiam, retinacula solvas, 57 multa tamen latus tristia pontus habet. 58 nec violasse fidem temptantibus aequora prodest; 59 perfidiae poenas exigit ille locus, 60 praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum 61 nuda Cytheriacis edita fertur aquis. 62 Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti 63 neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. 64 vive, precor! sic te melius quam funere perdam, 65 tu potius leti causa ferere mei. 66 finge, age, te rapido—nullum sit in omine pondus!— 67 turbine deprendi; quid tibi mentis erit? 68 protinus occurrent falsae periuria linguae 69 et Phrygia Dido fraude coacta mori; 70 coniugis ante oculos deceptae stabit imago 71 tristis et effusis sanguinolenta comis. 72 quid tanti est ut tum "merui! concedite!" dicas, 73 quaeque cadent in te fulmina missa putes! 74 Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; 75 grande morae pretium tuta futura via est. 76 nec mihi tu curae; puero parcatur Iulo! 77 te satis est titulum mortis habere meae. 78 quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? 79 ignibus ereptos obruet unda deos? 80 sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas, 81 presserunt umeros sacra paterque tuos. 82 omnia mentiris; neque enim tua fallere lingua 83 incipit a nobis, primaque plector ego: 84 si quaeras ubi sit formosi mater Iuli— 85 occidit a duro sola relicta viro! 86 haec mihi narraras, sat me monuere merentem 87 ure; minor culpa poena futura mea est. 88 Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent: 89 per mare, per terras septima iactat hiems. 90 fluctibus eiectum tuta statione recepi 91 vixque bene audito nomine regna dedi. 92 his tamen officiis utinam contenta fuissem 93 nec mea concubitu fama sepulta foret! 94 illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum 95 caeruleus subitis conpulit imber aquis. 96 audieram vocem; nymphas ululasse putavi: 97 Eumenides fatis signa dedere meis. 98 Exige, laese pudor, poenas, violataque lecti 99 iura neque ad cineres fama retenta meos! 100 vosque mei manes animaeque cinisque Sychaei, 101 ad quas, me miseram, plena pudoris eo. 102 est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus; 103 oppositae frondes velleraque alba tegunt. 104 hinc ego me sensi noto quater ore citari; 105 ipse sono tenui dixit "Elissa, veni!" 106 Nulla mora est: venio, venio tibi debita coniunx,— 107 sum tamen admisso tarda pudore meo! 108 da veniam culpae; decepit idoneus auctor; 109 invidiam noxae detrahit ille meae. 110 diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, 111 spem mihi mansuri rite dedere viri. 112 si fuit errandum, causas habet error honestas: 113 adde fidem, nulla parte pigendus erit. 114 Durat in extremum vitaeque novissima nostrae 115 prosequitur fati, qui fuit ante, tenor: 116 occidit internas coniunx mactatus ad aras 117 et sceleris tanti praemia frater habet, 118 exul agor cineresque viri patriamque relinquo 119 et feror in dubias hoste sequente vias; 120 adplicor ignotis fratrique elapsa fretoque; 121 quod tibi donavi, perfide, litus emo. 122 urbem constitui lateque patentia fixi 123 moenia finitimis invidiosa locis. 124 bella tument. bellis peregrina et femina temptor 125 vixque rudis portas urbis et arma paro. 126 mille procis placui, qui me coiere querentes 127 nescio quem thalamis praeposuisse suis. 128 quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? 129 praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. 130 est etiam frater, cuius manus impia poscit 131 respergi nostro sparsa cruore viri. 132 pone deos et quae tangendo sacra profanas! 133 non bene caelestis impia dextra colit. 134 si tu cultor eras elapsis igne futurus, 135 paenitet elapsos ignibus esse deos. 136 Forsitan et gravidam Didon, scelerate, relinquas 137 parsque tui lateat corpore clausa meo. 138 accedet fatis matris miserabilis infans 139 et nondum nato funeris auctor eris. 140 cumque parente sua frater morietur Iuli, 141 poenaque conexos auferet una duos. 142 "Sed iubet ire deus." vellem, vetuisset adire 143 Punica nec Teucris pressa fuisset humus. 144 hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis 145 et teris in rapido tempora longa freto? 146 Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, 147 Hectore si vivo quanta fuere forent. 148 non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas, 149 nempe ut pervenias quo cupis hospes eris. 150 utque latet vitatque tuis obtrusa carinis, 151 vix tibi continget terra petita seni. 152 Hos potius populos in dotem ambage remissa 153 accipe et advectas Pygmalionis opes. 154 Ilion in Tyriam transfer felicius urbem 155 resque loco regis sceptraque sacra tene! 156 si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, 157 unde suo partus Marte triumphus eat, 158 quem superet, nequid desit praebebimus hostem; 159 hic pacis leges, hic locus arma capit. 160 tu modo—per matrem fraternaque tela, sagittas, 161 perque fugae comites, Dardana sacra, deos!— 162 sic superent, quoscumque tua de gente reportas 163 Mars ferus et damni sit modus ille tui 164 Ascaniusque suos feliciter inpleat annos 165 et senis Anchisae molliter ossa cubent!— 166 parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! 167 quod crimen dicis praeter amasse meum? 168 non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, 169 nec steterunt in te virque paterque meus. 170 si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; 171 dum tua sit Dido, quidlibet esse feret. 172 Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; 173 temporibus certis dantque negantque viam: 174 cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; 175 nunc levis eiectam continet alga ratem. 176 tempus ut observem, manda mihi: certius ibis, 177 nec te, si cupies, ipsa manere sinam. 178 et socii requiem poscunt, laniataque classis 179 postulat exiguas semirefecta moras. 180 pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, 181 pro spe coniugii tempora parva peto: 182 dum freta mitescunt et amor, dum temperat usum, 183 fortiter edisco tristia posse pati. 184 Si minus, est animus nobis effundere vitam; 185 in me crudelis non potes esse diu. 186 adspicias utinam, quae sit scribentis imago; 187 scribimus, et gremio Troicus ensis adest; 188 perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, 189 qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. 190 quam bene conveniunt fato tua munera nostro! 191 instruis impensa nostra sepulcra brevi. 192 nec mea nunc primum feriuntur pectora telo: 193 ille locus saevi vulnus amoris habet. 194 Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, 195 iam dabis in cineres ultima dona meos. 196 nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, 197 hoc tantum in tumuli marmore carmen erit: 198 praebuit Aeneas et causam mortis et ensem. 199 ipsa sua Dido concidit usa manu. 200

Poetry