Skip to main content

Heroides V by Ovid

1 section, 160 lines, 1040 words

V. Oenone Paridi

Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset, 1 mittit ab Idaeis verba legenda iugis. 2

Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege! non est 3 ista Mycenaea littera facta manu. 4 Pedasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis, 5 laesa queror de te, si sinis, ipse meo. 6 Quis deus opposuit nostris sua numina votis? 7 ne tua permaneam, quod mihi crimen obest? 8 leniter, e merito quicquid patiare, ferendum est; 9 quae venit indignae poena dolenda venit. 10 Nondum tantus eras, cum te contenta marito 11 edita de magno flumine nympha fui. 12 qui nunc Priamides (absit reverentia vero) 13 servus eras; servo nubere nympha tuli! 14 saepe greges inter requievimus arbore tecti 15 mixtaque cum foliis praebuit herba torum. 16 saepe super stramen fenoque iacentibus alto 17 defensa est humili cana pruina casa. 18 quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos 19 et tegeret catulos qua fera rupe suos? 20 retia saepe comes maculis distincta tetendi, 21 saepe citos egi per iuga longa canes. 22 incisae servant a te mea nomina fagi 23 et legor Oenone falce notata tua; 24 et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt; 25 crescite et in titulos surgite recta meos! 26

[Populus est, memini, fluviali consita rivo, 27 est in qua nostri littera scripta memor.] 28 popule, vive, precor, quae consita margine ripae 29 hoc in rugoso cortice carmen habes: 30 "cum Paris Oenone poterit spirare relicta, 31 ad fontem Xanthi versa recurret aqua." 32 Xanthe, retro propera versaeque recurrite lymphae! 33 sustinet Oenonen deseruisse Paris. 34 Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa 35 pessima mutati coepit amoris hiems, 36 qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis 37 venit in arbitrium nuda Minerva tuum. 38 attoniti micuere sinus gelidusque cucurrit, 39 ut mihi narrasti, dura per ossa tremor. 40 consului (neque enim modice terrebar) anusque 41 longaevosque senes: constitit esse nefas. 42 Caesa abies sectaeque trabes et classe parata 43 caerula ceratas accipit unda rates. 44 flesti discedens. hoc saltim parce negare; 45 praeterito magis est iste pudendus amor. 46 et flesti et nostros vidisti flentis ocellos; 47 miscuimus lacrimas maestus uterque suas. 48 non sic appositis vincitur vitibus ulmus, 49 ut tua sunt collo bracchia nexa meo. 50 ah quotiens, cum te vento quererere teneri, 51 riserunt comitesille secundus erat. 52 oscula dimissae quotiens repetita dedisti! 53 quam vix sustinuit dicere lingua "vale!" 54 Aura levis rigido pendentia lintea malo 55 suscitat et remis eruta canet aqua. 56 prosequor infelix oculis abeuntia vela, 57 qua licet, et lacrimis umet arena meis, 58 utque celer venias, virides Nereidas oro 59 scilicet ut venias in mea damna celer. 60 votis ergo meis, alii rediture, redisti? 61 ei mihi, pro dira paelice blanda fui! 62 Adspicit immensum moles nativa profundum 63 (mons fuit), aequoreis illa resistit aquis; 64 hinc ego vela tuae cognovi prima carinae 65 et mihi per fluctus impetus ire fuit. 66 dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora. 67 pertimui: cultus non erat ille tuus. 68 fit propior terrasque cita ratis attigit aura: 69 femineas vidi corde tremente genas. 70 non satis id fueratquid enim furiosa morabar? 71 haerebat gremio turpis amica tuo! 72 tunc vero rupique sinus et pectora planxi 73 et secui madidas ungue rigente genas 74 implevique sacram querulis ululatibus Iden 75 illuc has lacrimas in mea saxa tuli. 76 sic Helene doleat defectaque coniuge ploret, 77 quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat! 78 Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur 79 aequora legitimos destituantque viros. 80 at cum pauper eras armentaque pastor agebas, 81 nulla nisi Oenone pauperis uxor erat. 82 non ego miror opes, nec me tua regia tangit 83 nec de tot Priami dicar ut una nurus, 84 non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset 85 aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus. 86 dignaque sum et cupio fieri matrona potentis; 87 sunt mihi quas possint sceptra decere manus. 88 nec me, faginea quod tecum fronde iacebam, 89 despice; purpureo sum magis apta toro. 90 Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur 91 bella nec ultrices advehit unda rates. 92 Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis; 93 hac venit in thalamos dote superba tuos. 94 quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem, 95 vel cum Deiphobo Polydamanta roga; 96 quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, 97 consule, quis aetas longa magistra fuit. 98 turpe rudimentum, patriae praeponere raptam. 99 causa pudenda tua est; iusta vir arma movet. 100 Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam, 101 quae sit in amplexus tam cito versa tuos. 102 ut minor Atrides temerati foedera lecti 103 clamat et externo laesus amore dolet, 104 tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte 105 laesa pudicitia est; deperit illa semel. 106 ardet amore tui; sic et Menelaon amavit; 107 nunc iacet in viduo credulus ille toro. 108 felix Andromache certo bene nupta marito; 109 uxor ad exemplum fratris habenda fui. 110 tu levior foliis, tum cum sine pondere suci 111 mobilibus ventis arida facta volant. 112 et minus est in te quam summa pondus arista, 113 quae levis adsiduis solibus usta riget. 114 Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat 115 sic mihi diffusis vaticinata comis: 116 "quid facis, Oenone? quid arenae semina mandas? 117 non profecturis litora bubus aras! 118 Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque 119 perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit! 120 dum licet, obscenam ponto demergite puppim! 121 heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!" 122 dixerat; in cursu famulae rapuere furentem, 123 at mihi flaventes diriguere comae. 124 ah, nimium miserae vates mihi vera fuisti; 125 possidet en saltus Graia iuvenca meos! 126 sit facie quamvis insignis, adultera certe est; 127 deseruit socios hospite capta deos. 128 illam de patria Theseus, nisi nomine fallor, 129 nescioquis Theseus abstulit ante sua. 130 a iuvene, et cupido, credatur reddita virgo? 131 unde hoc compererim tam bene quaeris? amo! 132 vim licet appelles et culpam nomine veles; 133 quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi. 134 at manet Oenone fallenti casta marito 135 et poteras falli legibus ipse tuis: 136 Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam) 137 quaesierunt rapido, turba proterva, pede 138 cornigerumque caput pinu praecinctus acuta 139 Faunus, in immensis qua tumet Ida iugis. 140 me fide conspicuus Troiae munitor amavit; 141 ille meae spolium virginitatis habet. 142 id quoque luctando; rupi tamen ungue capillos 143 oraque sunt digitis aspera facta meis. 144 nec pretium stupri gemmas aurumque poposci; 145 turpiter ingenuum munera corpus emunt. 146 Ipse ratus dignam medicas mihi tradidit artes 147 admisitque meas ad sua dona manus. 148 quaecumque herba potens ad opem radixque medendi 149 utilis in toto nascitur orbe, mea est. 150 me miseram, quod amor non est medicabilis herbis! 151 deficior prudens artis ab arte mea. 152 ipse repertor opis vaccas pavisse Pheraeas 153 fertur et e nostro saucius igne fuit. 154 Quod nec graminibus tellus fecunda creandis 155 nec deus, auxilium tu mihi ferre potes. 156 et potes et merui. dignae miserere puellae! 157 non ego cum Danais arma cruenta fero. 158 sed tua sum tecumque fui puerilibus annis 159 et tua, quod superest temporis, esse precor. 160

Poetry