Heroides IV by Ovid
1 section, 350 lines, 1240 words
IV. Phaedra Hippolyto
Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem 1 mittit Amazonio Cressa puella viro. 2 3 perlege, quodcumque estquid epistula lecta nocebit? 4 5 te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest; 6 7 his arcana notis terra pelagoque feruntur. 8 9 inspicit acceptas hostis ab hoste notas. 10 11 Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit 12 13 lingua, ter in primo restitit ore sonus. 14 15 qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori; 16 17 dicere quae puduit, scribere iussit amor. 18 19 quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum; 20 21 regnat et in dominos ius habet ille deos. 22 23 ille mihi primo dubitanti scribere dixit: 24 25 'scribe! dabit victas ferreus ille manus.' 26 27 adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, 28 29 figat sic animos in mea vota tuos! 30 31 Non ego nequitia socialia foedera rumpam; 32 33 famavelim quaerascrimine nostra vacat. 34 35 venit amor gravius, quo seriusurimur intus; 36 37 urimur, et caecum pectora vulnus habent. 38 39 scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, 40 41 frenaque vix patitur de grege captus equus, 42 43 sic male vixque subit primos rude pectus amores, 44 45 sarcinaque haec animo non sedet apta meo. 46 47 ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; 48 49 cui venit exacto tempore, peius amat. 50 51 tu nova servatae capies libamina famae, 52 53 et pariter nostrum fiet uterque nocens. 54 55 est aliquid, plenis pomaria carpere ramis, 56 57 et tenui primam delegere ungue rosam. 58 59 si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi, 60 61 candor ab insolita labe notandus erat, 62 63 at bene successit, digno quod adurimur igni; 64 65 peius adulterio turpis adulter obest. 66 67 si mihi concedat Iuno fratremque virumque, 68 69 Hippolytum videor praepositura Iovi! 70 71 Iam quoquevix credesignotas mittor in artes; 72 73 est mihi per saevas impetus ire feras. 74 75 iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco 76 77 Delia; iudicium subsequor ipsa tuum. 78 79 in nemus ire libet pressisque in retia cervis 80 81 hortari celeris per iuga summa canes, 82 83 aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto, 84 85 aut in graminea ponere corpus humo. 86 87 saepe iuvat versare leves in pulvere currus 88 89 torquentem frenis ora fugacis equi; 90 91 nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae, 92 93 quaeque sub Idaeo tympana colle movent, 94 95 aut quas semideae Dryades Faunique bicornes 96 97 numine contactas attonuere suo. 98 99 namque mihi referunt, cum se furor ille remisit, 100 101 omnia; me tacitam conscius urit amor. 102 103 Forsitan hunc generis fato reddamus amorem, 104 105 et Venus ex tota gente tributa petat. 106 107 Iuppiter Europenprima est ea gentis origo 108 109 dilexit, tauro dissimulante deum. 110 111 Pasiphae mater, decepto subdita tauro, 112 113 enixa est utero crimen onusque suo. 114 115 perfidus Aegides, ducentia fila secutus, 116 117 curva meae fugit tecta sororis ope. 118 119 en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar, 120 121 in socias leges ultima gentis eo! 122 123 hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus; 124 125 me tua forma capit, capta parente soror. 126 127 Thesides Theseusque duas rapuere sorores 128 129 ponite de nostra bina tropaea domo! 130 131 Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin, 132 133 Gnosia me vellem detinuisset humus! 134 135 tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas) 136 137 acer in extremis ossibus haesit amor. 138 139 candida vestis erat, praecincti flore capilli, 140 141 flava verecundus tinxerat ora rubor, 142 143 quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque, 144 145 pro rigido Phaedra iudice fortis erat. 146 147 sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! 148 149 fine coli modico forma virilis amat. 150 151 te tuus iste rigor positique sine arte capilli 152 153 et levis egregio pulvis in ore decet. 154 155 sive ferocis equi luctantia colla recurvas, 156 157 exiguo flexos miror in orbe pedes; 158 159 seu lentum valido torques hastile lacerto, 160 161 ora ferox in se versa lacertus habet, 162 163 sive tenes lato venabula cornea ferro. 164 165 denique nostra iuvat lumina, quidquid agis. 166 167 Tu modo duritiam silvis depone iugosis; 168 169 non sum militia digna perire tua. 170 171 quid iuvat incinctae studia exercere Dianae, 172 173 et Veneri numeros eripuisse suos? 174 175 quod caret alterna requie, durabile non est; 176 177 haec reparat vires fessaque membra novat. 178 179 arcuset arma tuae tibi sunt imitanda Dianae 180 181 si numquam cesses tendere, mollis erit. 182 183 clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas 184 185 conciderant illo percutiente ferae; 186 187 nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. 188 189 ibat ad hunc sapiens a sene diva viro. 190 191 saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum 192 193 sustinuit positos quaelibet herba duos. 194 195 arsit et Oenides in Maenalia Atalanta; 196 197 illa ferae spolium pignus amoris habet. 198 199 nos quoque quam primum turba numeremur in ista! 200 201 si Venerem tollas, rustica silva tua est. 202 203 ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt 204 205 saxa neque obliquo dente timendus aper. 206 207 Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon, 208 209 et tenuis tellus audit utrumque mare. 210 211 hic tecum Troezena colam, Pittheia regna; 212 213 iam nunc est patria carior illa mea. 214 215 tempore abest aberitque diu Neptunius heros; 216 217 illum Pirithoi detinet ora sui. 218 219 praeposuit Theseusnisi si manifesta negamus 220 221 Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi. 222 223 sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo; 224 225 in magnis laesi rebus uterque sumus. 226 227 ossa mei fratris clava perfracta trinodi 228 229 sparsit humi; soror est praeda relicta feris. 230 231 prima securigeras inter virtute puellas 232 233 te peperit, nati digna vigore parens; 234 235 si quaeras, ubi sitTheseus latus ense peregit, 236 237 nec tanto mater pignore tuta fuit. 238 239 at ne nupta quidem taedaque accepta iugali 240 241 cur, nisi ne caperes regna paterna nothus? 242 243 addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis 244 245 non ego tollendi causa, sed ille fuit. 246 247 o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, 248 249 in medio nisu viscera rupta forent! 250 251 i nunc, sic meriti lectum reverere parentis 252 253 quem fugit et factis abdicat ipse suis! 254 255 Nec, quia privigno videar coitura noverca, 256 257 terruerint animos nomina vana tuos. 258 259 ista vetus pietas, aevo moritura futuro, 260 261 rustica Saturno regna tenente fuit. 262 263 Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret, 264 265 et fas omne facit fratre marita soror. 266 267 illa coit firma generis iunctura catena, 268 269 inposuit nodos cui Venus ipsa suos. 270 271 nec labor est celare, licet peccemus, amorem. 272 273 cognato poterit nomine culpa tegi. 274 275 viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo; 276 277 dicar privigno fida noverca meo. 278 279 non tibi per tenebras duri reseranda mariti 280 281 ianua, non custos decipiendus erit; 282 283 ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; 284 285 oscula aperta dabas, oscula aperta dabis; 286 287 tutus eris mecum laudemque merebere culpa, 288 289 tu licet in lecto conspiciare meo. 290 291 tolle moras tantum properataque foedera iunge 292 293 qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor! 294 295 non ego dedignor supplex humilisque precari. 296 297 heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent? 298 299 et pugnare diu nec me submittere culpae 300 301 certa fuicerti siquid haberet amor; 302 303 victa precor genibusque tuis regalia tendo 304 305 bracchia! quid deceat, non videt ullus amans. 306 307 depudui, profugusque pudor sua signa reliquit. 308 309 Da veniam fassae duraque corda doma! 310 311 quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos, 312 313 quod veniant proavi fulmina torta manu, 314 315 quod sit avus radiis frontem vallatus acutis, 316 317 purpureo tepidum qui movet axe diem 318 319 nobilitas sub amore iacet! miserere priorum 320 321 et, mihi si non vis parcere, parce meis! 322 323 est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete 324 325 serviat Hippolyto regia tota meo! 326 327 Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum 328 329 mater; eris tauro saevior ipse truci? 330 331 per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est! 332 333 sic numquam, quae te spernere possit, ames; 334 335 sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit, 336 337 silvaque perdendas praebeat alta feras; 338 339 sic faveant Satyri montanaque numina Panes, 340 341 et cadat adversa cuspide fossus aper; 342 343 sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas 344 345 diceris, arentem quae levet unda sitim! 346 347 Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis 348 349 qui legis, et lacrimas finge videre meas! 350