Skip to main content

Heroides III by Ovid

1 section, 230 lines, 1023 words

III. Briseis Achilli

Quam legis, a rapta Briseide littera venit, 1 vix bene barbarica Graeca notata manu. 2 quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras; 3 4 sed tamen et lacrimae pondera vocis habent. 5 Si mihi pauca queri de te dominoque viroque 6 7 fas est, de domino pauca viroque querar. 8 non, ego poscenti quod sum cito tradita regi, 9 10 culpa tua estquamvis haec quoque culpa tua est; 11 nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt, 12 13 Eurybati data sum Talthybioque comes. 14 alter in alterius iactantes lumina vultum 15 16 quaerebant taciti, noster ubi esset amor. 17 differri potui; poenae mora grata fuisset. 18 19 ei mihi! discedens oscula nulla dedi; 20 at lacrimas sine fine dedi rupique capillos 21 22 infelix iterum sum mihi visa capi! 23 Saepe ego decepto volui custode reverti, 24 25 sed, me qui timidam prenderet, hostis erat. 26 si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam, 27 28 quamlibet ad Priami munus itura nurum. 29 Sed data sim, quia danda fuitot noctibus absum 30 31 nec repetor; cessas, iraque lenta tua est. 32 ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem 33 34 'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.' 35 Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille! 36 37 i nunc et cupidi nomen amantis habe! 38 venerunt ad te Telamone et Amyntore nati 39 40 ille gradu propior sanguinis, ille comes 41 Laertaque satus, per quos comitata redirem 42 43 (auxerunt blandas grandia dona preces) 44 viginti fulvos operoso ex aere lebetas, 45 46 et tripodas septem pondere et arte pares; 47 addita sunt illis auri bis quinque talenta, 48 49 bis sex adsueti vincere semper equi, 50 quodque supervacuum est, forma praestante puellae 51 52 Lesbides, eversa corpora capta domo, 53 cumque tot hissed non opus est tibi coniugeconiunx 54 55 ex Agamemnoniis una puella tribus. 56 si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem, 57 58 quae dare debueras, accipere illa negas! 59 qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille? 60 61 quo levis a nobis tam cito fugit amor? 62 An miseros tristis fortuna tenaciter urget, 63 64 nec venit inceptis mollior hora malis? 65 diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi 66 67 et fueram patriae pars ego magna meae; 68 vidi consortes pariter generisque necisque 69 70 tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat; 71 vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta 72 73 pectora iactantem sanguinolenta virum. 74 tot tamen amissis te conpensavimus unum; 75 76 tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. 77 tu mihi, iuratus per numina matris aquosae, 78 79 utile dicebas ipse fuisse capi 80 scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas 81 82 et mecum fugias quae tibi dantur opes! 83 quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos, 84 85 te dare nubiferis lintea velle Notis. 86 Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures, 87 88 sanguinis atque animi pectus inane fuit. 89 ibis eto miseram!cui me, violente, relinquis? 90 91 quis mihi desertae mite levamen erit? 92 devorer ante, precor, subito telluris hiatu 93 94 aut rutilo missi fulminis igne cremer, 95 quam sine me Pthiis canescant aequora remis, 96 97 et videam puppes ire relicta tuas! 98 si tibi iam reditusque placent patriique Penates, 99 100 non ego sum classi sarcina magna tuae. 101 victorem captiva sequar, non nupta maritum; 102 103 est mihi, quae lanas molliat, apta manus. 104 inter Achaeiadas longe pulcherrima matres 105 106 in thalamos coniunx ibit eatque tuos, 107 digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote, 108 109 cuique senex Nereus prosocer esse velit. 110 nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus, 111 112 et minuent plenas stamina nostra colos. 113 exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor 114 115 quae mihi nescio quo non erit aequa modo 116 neve meos coram scindi patiare capillos 117 118 et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.' 119 vel patiare licet, dum ne contempta relinquar 120 121 hic mihi vae! miserae concutit ossa metus. 122 Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae, 123 124 et iacet ante tuos Graecia maesta pedes. 125 vince animos iramque tuam, qui cetera vincis! 126 127 quid lacerat Danaas inpiger Hector opes? 128 arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta, 129 130 et preme turbatos Marte favente viros! 131 propter me mota est, propter me desinat ira, 132 133 simque ego tristitiae causa modusque tuae. 134 nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris; 135 136 coniugis Oenides versus in arma prece est. 137 res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba 138 139 devovit nati spemque caputque parens. 140 bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis 141 142 et patriae rigida mente negavit opem. 143 sola virum coniunx flexit. felicior illa! 144 145 at mea pro nullo pondere verba cadunt. 146 nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi 147 148 saepius in domini serva vocata torum. 149 me quaedam, memini, dominam captiva vocabat. 150 151 'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.' 152 Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro, 153 154 semper iudiciis ossa verenda meis; 155 perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, 156 157 qui bene pro patria cum patriaque iacent; 158 perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una, 159 160 perque tuos enses, cognita tela meis 161 nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum 162 163 iuro; fallentem deseruisse velis! 164 si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura 165 166 nulla tibi sine me gaudia capta!' neges. 167 at Danai maerere putanttibi plectra moventur, 168 169 te tenet in tepido mollis amica sinu! 170 et quisquam quaerit, quare pugnare recuses? 171 172 pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant. 173 tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam, 174 175 Threiciam digitis increpuisse lyram, 176 quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam, 177 178 et galeam pressa sustinuisse coma. 179 Sed tibi pro tutis insignia facta placebant, 180 181 partaque bellando gloria dulcis erat. 182 an tantum dum me caperes, fera bella probabas, 183 184 cumque mea patria laus tua victa iacet? 185 di melius! validoque, precor, vibrata lacerto 186 187 transeat Hectoreum Pelias hasta latus! 188 mittite me, Danai! dominum legata rogabo 189 190 multaque mandatis oscula mixta feram. 191 plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes, 192 193 plus ego quam Teucri, credite, frater agam. 194 est aliquid collum solitis tetigisse lacertis, 195 196 praesentisque oculos admonuisse sui. 197 sis licet inmitis matrisque ferocior undis, 198 199 ut taceam, lacrimis conminuere meis. 200 Nunc quoquesic omnes Peleus pater inpleat annos, 201 202 sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis! 203 respice sollicitam Briseida, fortis Achille, 204 205 nec miseram lenta ferreus ure mora! 206 aut, si versus amor tuus est in taedia nostri, 207 208 quam sine te cogis vivere, coge mori! 209 utque facis, coges. abiit corpusque colorque; 210 211 sustinet hoc animae spes tamen una tui. 212 qua si destituor, repetam fratresque virumque 213 214 nec tibi magnificum femina iussa mori. 215 cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro; 216 217 est mihi qui fosso pectore sanguis eat. 218 me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset, 219 220 ensis in Atridae pectus iturus erat! 221 A, potius serves nostram, tua munera, vitam! 222 223 quod dederas hosti victor, amica rogo. 224 perdere quos melius possis, Neptunia praebent 225 226 Pergama; materiam caedis ab hoste pete. 227 me modo, sive paras inpellere remige classem, 228 229 sive manes, domini iure venire iube! 230

Poetry