Skip to main content

Heroides II by Ovid

1 section, 148 lines, 893 words

II. Phyllis Demophoonti

Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis 1 ultra promissum tempus abesse queror. 2 cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, 3 litoribus nostris ancora pacta tua est 4 luna quater latuit, toto quater orbe recrevit; 5 nec vehit Actaeas Sithonis unda rates. 6 tempora si numeresbene quae numeramus amantes 7 non venit ante suam nostra querela diem. 8 Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, 9 credimus. invita nunc es amante nocens. 10 saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi 11 alba procellosos vela referre Notos. 12 Thesea devovi, quia te dimittere nollet; 13 nec tenuit cursus forsitan ille tuos. 14 interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri, 15 mersa foret cana naufraga puppis aqua. 16 saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres, 17 cum prece turicremis sum venerata sacris; 18 saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes, 19 ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.' 20 denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, 21 finxit, et ad causas ingeniosa fui. 22 at tu lentus abes; nec te iurata reducunt 23 numina, nec nostro motus amore redis. 24 Demophoon, ventis et verba et vela dedisti; 25 vela queror reditu, verba carere fide. 26 Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi? 27 crimine te potui demeruisse meo. 28 unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi; 29 sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. 30 iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae, 31 quique erat in falso plurimus ore deus? 32 promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, 33 qui mihi coniugii sponsor et obses erat? 34 per mare, quod totum ventis agitatur et undis, 35 per quod nempe ieras, per quod iturus eras, 36 perque tuum mihi iurastinisi fictus et ille est 37 concita qui ventis aequora mulcet, avum, 38 per Venerem nimiumque mihi facientia tela 39 altera tela arcus, altera tela faces 40 Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, 41 et per taediferae mystica sacra deae. 42 si de tot laesis sua numina quisque deorum 43 vindicet, in poenas non satis unus eris. 44 Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci 45 ut, qua desererer, firma carina foret! 46 remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes. 47 heu! patior telis vulnera facta meis! 48 credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis; 49 credidimus generi nominibusque tuis; 50 credidimus lacrimisan et hae simulare docentur? 51 hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt? 52 dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? 53 parte satis potui qualibet inde capi. 54 Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque 55 debuit haec meriti summa fuisse mei! 56 turpiter hospitium lecto cumulasse iugali 57 paenitet, et lateri conseruisse latus. 58 quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset 59 nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. 60 speravi melius, quia me meruisse putavi; 61 quaecumque ex merito spes venit, aequa venit. 62 Fallere credentem non est operosa puellam 63 gloria. simplicitas digna favore fuit. 64 sum decepta tuis et amans et femina verbis. 65 di faciant, laudis summa sit ista tuae! 66 inter et Aegidas, media statuaris in urbe, 67 magnificus titulis stet pater ante suis. 68 cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes 69 et Sinis et tauri mixtaque forma viri 70 et domitae bello Thebae fusique bimembres 71 et pulsata nigri regia caeca dei 72 hoc tua post illos titulo signetur imago: 73 hic est, cuius amans hospita capta dolo est. 74 de tanta rerum turba factisque parentis 75 sedit in ingenio Cressa relicta tuo. 76 quod solum excusat, solum miraris in illo; 77 heredem patriae, perfide, fraudis agis. 78 illanec invideofruitur meliore marito 79 inque capistratis tigribus alta sedet; 80 at mea despecti fugiunt conubia Thraces, 81 quod ferar externum praeposuisse meis. 82 atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas; 83 armiferam Thracen qui regat, alter erit. 84 exitus acta probat.' careat successibus, opto, 85 quisquis ab eventu facta notanda putat! 86 at si nostra tuo spumescant aequora remo, 87 iam mihi, iam dicar consuluisse meis 88 sed neque consului, nec te mea regia tanget 89 fessaque Bistonia membra lavabis aqua! 90 Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, 91 cum premeret portus classis itura meos. 92 ausus es amplecti colloque infusus amantis 93 oscula per longas iungere pressa moras 94 cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, 95 quodque foret velis aura secunda, queri 96 et mihi discedens suprema dicere voce: 97 'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!' 98 Expectem, qui me numquam visurus abisti? 99 expectem pelago vela negata meo? 100 et tamen expectoredeas modo serus amanti, 101 ut tua sit solo tempore lapsa fides! 102 Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx 103 forsitan et, nobis qui male favit, amor; 104 iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. 105 ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas 106 quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto 107 Threicios portus hospitiumque dedi, 108 cuius opes auxere meae, cui dives egenti 109 munera multa dedi, multa datura fui; 110 quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, 111 nomine femineo vix satis apta regi, 112 qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, 113 et sacer admissas exigit Hebrus aquas, 114 cui mea virginitas avibus libata sinistris 115 castaque fallaci zona recincta manu! 116 pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis, 117 et cecinit maestum devia carmen avis; 118 adfuit Allecto brevibus torquata colubris, 119 suntque sepulcrali lumina mota face! 120 Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco 121 quaeque patent oculis litora lata meis. 122 sive die laxatur humus, seu frigida lucent 123 sidera, prospicio, quis freta ventus agat; 124 et quaecumque procul venientia lintea vidi, 125 protinus illa meos auguror esse deos. 126 in freta procurro, vix me retinentibus undis, 127 mobile qua primas porrigit aequor aquas. 128 quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; 129 linquor et ancillis excipienda cado. 130 Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; 131 ultima praerupta cornua mole rigent. 132 hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas 133 mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit. 134 ad tua me fluctus proiectam litora portent, 135 occurramque oculis intumulata tuis! 136 duritia ferrum ut superes adamantaque teque, 137 'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!' 138 saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta 139 traiectam gladio morte perire iuvat. 140 colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis 141 praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat. 142 stat nece matura tenerum pensare pudorem. 143 in necis electu parva futura mora est. 144 Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. 145 aut hoc aut simili carmine notus eris: 146 phyllida demophoon leto dedit hospes amantem; 147 ille necis causam praebuit, ipsa manum. 148

Poetry