Heroides XVI by Ovid
1 section, 378 lines, 2534 words
XVI. Paris Helenae
Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem, 1 quae tribui sola te mihi dante potest. 2 eloquar, an flammae non est opus indice notae, 3 et plus quam vellem, iam meus extat amor? 4 ille quidem lateat malim, dum tempora dentur 5 laetitiae mixtos non habitura metus. 6 sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem, 7 lumine qui semper proditur ipse suo? 8 si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam: 9 urorhabes animi nuntia verba mei. 10 parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro 11 perlege, sed formae conveniente tuae. 12 iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta 13 spem facit, hoc recipi me quoque posse modo. 14 quae rata sit; nec te frustra promiserit, opto, 15 hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter. 16 namque ego divino monitune nescia pecces 17 advehor et coepto non leve numen adest. 18 praemia magna quidem, sed non indebita posco: 19 pollicita est thalamo te Cytherea meo. 20 hac duce Sigeo dubias a litore feci 21 longa Phereclea per freta puppe vias. 22 illa dedit faciles auras ventosque secundos 23 in mare nimirum ius habet orta mari. 24 perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum, 25 deferat in portus et mea vota suos. 26 attulimus flammas, non hic invenimus, illas. 27 hae mihi tam longae causa fuere viae. 28 nam neque tristis hiems neque nos huc appulit error; 29 Taenaris est classi terra petita meae. 30 nec me crede fretum merces portante carina 31 finderequas habeo, di tueantur opes. 32 nec venio Graias veluti spectator ad urbes; 33 oppida sunt regni divitiora mei. 34 te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro; 35 te prius optavi quam mihi nota fores. 36 ante tuos animo vidi quam lumine vultus; 37 prima tulit vulnus nuntia fama tui. 38 nec tamen est mirum, si sicut oportuit arcu, 39 missilibus telis eminus ictus amo. 40 sic placuit fatis; quae ne convellere temptes, 41 accipe cum vera dicta relata fide. 42 matris adhuc utero partu remorante tenebar; 43 iam gravidus iusto pondere venter erat. 44 illa sibi ingentem visa est sub imagine somni 45 flammiferam pleno reddere ventre facem. 46 territa consurgit metuendaque noctis opacae 47 visa seni Priamo, vatibus ille refert. 48 arsurum Paridis vates canit Ilion igni 49 pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei. 50 forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar, 51 indicium tectae nobilitatis erat. 52 est locus in mediis nemorosae vallibus Idae 53 devius et piceis ilicibusque frequens, 54 qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae 55 nec patulo tardae carpitur ore bovis; 56 hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta 57 et freta prospiciens arbore nixus eram 58 ecce, pedum pulsu visa est mihi terra moveri 59 vera loquar veri vix habitura fidem 60 constitit ante oculos actus velocibus alis 61 Atlantis magni Pleionesque nepos 62 fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre 63 inque dei digitis aurea virga fuit. 64 tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno, 65 graminibus teneros inposuere pedes. 66 obstupui, gelidusque comas erexerat horror, 67 cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait: 68 'arbiter es formae; certamina siste dearum, 69 vincere quae forma digna sit una duas.' 70 neve recusarem, verbis Iovis imperat et se 71 protinus aetheria tollit in astra via. 72 mens mea convaluit, subitoque audacia venit 73 nec timui vultu quamque notare meo. 74 vincere erant omnes dignae iudexque querebar 75 non omnes causam vincere posse suam. 76 sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat, 77 hanc esse ut scires, unde movetur amor. 78 tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent 79 iudicium donis sollicitare meum. 80 regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat; 81 ipse potens dubito fortis an esse velim. 82 dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant 83 utraque suspensi plena timoris,' ait; 84 'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae 85 ibit in amplexus pulchrior illa tuos.' 86 dixit, et ex aequo donis formaque probata 87 victorem caelo rettulit illa pedem. 88 interea, credo, versis ad prospera fatis 89 regius agnoscor per rata signa puer. 90 laeta domus nato per tempora longa recepto, 91 addit et ad festos hunc quoque Troia diem. 92 utque ego te cupio, sic me cupiere puellae; 93 multarum votum sola tenere potes. 94 nec tantum regum natae petiere ducumque, 95 sed nymphis etiam curaque amorque fui. 96 quas super Oenonen facies mutarer in orbem 97 nec Priamo est a te dignior ulla nurus. 98 sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam 99 coniugii spes est, Tyndari, facta tui. 100 te vigilans oculis, animo te nocte videbam, 101 lumina cum placido victa sopore iacent. 102 quid facies praesens, quae nondum visa placebas? 103 ardebam, quamvis hic procul ignis erat. 104 nec potui debere mihi spem longius istam, 105 caerulea peterem quin mea vota via. 106 Troia caeduntur Phrygia pineta securi 107 quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis; 108 ardua proceris spoliantur Gargara silvis, 109 innumerasque mihi longa dat Ida trabes. 110 fundatura citas flectuntur robora naves 111 texitur et costis panda carina suis. 112 addimus antennas et vela sequentia malo 113 accipit et pictos puppis adunca deos; 114 qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo 115 sponsor coniugii stat dea picta sui. 116 imposita est factae postquam manus ultima classi, 117 protinus Aegaeis ire lubebat aquis. 118 at pater et genetrix inhibent mea vota rogando 119 propositumque pia voce morantur iter; 120 et soror effusis ut erat Cassandra capillis, 121 cum vellent nostrae iam dare vela rates, 122 'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum! 123 quanta per has nescis flamma petatur aquas!' 124 vera fuit vates; dictos invenimus ignes 125 et ferus in molli pectore flagrat amor. 126 portubus egredior ventisque ferentibus usus 127 applicor in terras, Oebali nympha, tuas. 128 excipit hospitio vir me tuus: hoc quoque factum 129 non sine consilio numinibusque deum. 130 ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota 131 ostendi dignum conspicuumque fuit; 132 sed mihi laudatam cupienti cernere formam 133 lumina nil aliud quo caperentur erat. 134 ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi 135 attonitus curis intumuisse novis. 136 his similes vultus, quantum reminiscor, habebat, 137 venit in arbitrium cum Cytherea meum. 138 si tu venisses pariter certamen in illud, 139 in dubium Veneris palma futura fuit. 140 magna quidem de te rumor praeconia fecit, 141 nullaque de facie nescia terra tua est; 142 nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu 143 inter formosas altera nomen habet! 144 credis et hoc nobis?minor est tua gloria vero 145 famaque de forma paene maligna tua est. 146 plus hic invenio, quam quod promiserat illa, 147 et tua materia gloria victa sua est. 148 ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus, 149 et visa es tanto digna rapina viro, 150 more tuae gentis nitida dum nuda palaestra 151 ludis et es nudis femina mixta viris. 152 quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam. 153 tam bona constanter praeda tenenda fuit. 154 ante recessisset caput hoc cervice cruenta, 155 quam tu de thalamis abstraherere meis. 156 tene manus umquam nostrae dimittere vellent? 157 tene meo paterer vivus abire sinu? 158 si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem 159 nec Venus ex toto nostra fuisset iners. 160 vel mihi virginitas esset libata vel illud 161 quod poterat salva virginitate rapi. 162 da modo te, quae sit Paridis constantia nosces: 163 flamma rogi flammas finiet una meas. 164 praeposui regnis ego te, quae maxima quondam 165 pollicita est nobis nupta sororque Iovis, 166 dumque tuo possem circumdare bracchia collo, 167 contempta est virtus Pallade dante mihi. 168 nec piget aut umquam stulte legisse videbor; 169 permanet in voto mens mea firma suo. 170 spem modo ne nostram fieri patiare caducam, 171 deprecor, o tanto digna labore peti! 172 non ego coniugium generosae degener opto, 173 nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris. 174 Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque 175 invenies, medios ut taceamus avos. 176 sceptra parens Asiae, qua nulla beatior ora est, 177 finibus inmensis vix obeunda, tenet. 178 innumeras urbes atque aurea tecta videbis 179 quaeque suos dicas templa decere deos. 180 Ilion adspicies firmataque turribus altis 181 moenia, Phoebeae structa canore lyrae. 182 quid tibi de turba narrem numeroque virorum? 183 vix populum tellus sustinet illa suum. 184 occurrent denso tibi Troades agmine matres 185 nec capient Phrygias atria nostra nurus. 186 o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!' 187 una domus quaevis urbis habebit opes. 188 nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram: 189 in qua tu nata es, terra beata mihi est. 190 parca sed est Sparte, tu cultu divite digna; 191 ad talem formam non facit iste locus. 192 hanc faciem largis sine fine paratibus uti 193 deliciisque decet luxuriare novis. 194 cum videas cultus nostra de gente virorum, 195 qualem Dardanias credis habere nurus? 196 da modo te facilem nec dedignare maritum, 197 rure Therapnaeo nata puella, Phrygem. 198 Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc 199 cum dis potando nectare miscet aquas. 200 Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum 201 extremum noctis quae dea finit iter. 202 Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum 203 gaudet in Idaeis concubuisse iugis. 204 nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis 205 iudice te nobis anteferendus erit. 206 non dabimus certe socerum tibi clara fugantem 207 lumina, qui trepidos a dape vertat equos; 208 nec Priamo pater est soceri de caede cruentus 209 et qui Myrtoas crimine signat aquas; 210 nec proavo Stygia nostro captantur in unda 211 poma, nec in mediis quaeritur umor aquis. 212 quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis? 213 cogitur huic domui Iuppiter esse socer. 214 heu facinus! totis indignus noctibus ille 215 te tenet amplexu perfruiturque tuo; 216 at mihi conspiceris posita vix denique mensa 217 multaque quae laedant hoc quoque tempus habet. 218 hostibus eveniant convivia talia nostris, 219 experior posito qualia saepe mero. 220 paenitet hospitii, cum me spectante lacertos 221 imponit collo rusticus iste tuo. 222 rumpor et invideoquid ni tamen omnia narrem? 223 membra superiecta cum tua veste fovet. 224 oscula cum vero coram non dura daretis, 225 ante oculos posui pocula sumpta meos; 226 lumina demitto cum te tenet artius ille, 227 crescit et invito lentus in ore cibus. 228 saepe dedi gemitus; et te, lasciva, notavi 229 in gemitu risum non tenuisse meo. 230 saepe mero volui flammam compescere, at illa 231 crevit, et ebrietas ignis in igne fuit. 232 multaque ne videam, versa cervice recumbo; 233 sed revocas oculos protinus ipsa meos. 234 quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre, 235 sed dolor a facie maior abesse tua. 236 qua licet et possum, luctor celare furorem, 237 sed tamen apparet dissimulatus amor. 238 nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis; 239 atque utinam soli sint ea nota tibi. 240 a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi, 241 ne causam fletus quaereret ille mei. 242 a, quotiens aliquem narravi potus amorem, 243 ad vulnus referens singula verba tuos, 244 indiciumque mei ficto sub nomine feci; 245 ille ego, si nescis, verus amator eram. 246 quin etiam ut possem verbis petulantius uti, 247 non semel ebrietas est simulata mihi. 248 Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa 249 atque oculis aditum nuda dedere meis 250 pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve 251 complexo matrem candidiora Iove. 252 dum stupeo visisnam pocula forte tenebam 253 tortilis a digitis excidit ansa meis. 254 oscula si natae dederas, ego protinus illa 255 Hermiones tenero laetus ab ore tuli. 256 et modo cantabam veteres resupinus amores 257 et modo per nutum signa tegenda dabam. 258 et comitum primas Clymenen Aethramque, tuarum 259 ausus sum blandis nuper adire sonis; 260 quae mihi non aliud, quam formidare locutae 261 orantis medias deseruere preces. 262 di facerent, pretium magni certaminis esses, 263 teque suo posset victor habere toro, 264 ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus, 265 venit ut in Phrygios Hippodamia sinus, 266 ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit, 267 dum petit amplexus, Deianira, tuos. 268 nostra per has leges audacia fortiter isset 269 teque mei scires esse laboris opus. 270 nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari 271 amplectique tuos, si patiare, pedes. 272 o decus, o praesens geminorum gloria fratrum, 273 o Iove digna viro, ni Iove nata fores, 274 aut ego Sigeos repetam te coniuge portus 275 aut hic Taenaria contegar exul humo! 276 non mea sunt summa leviter destricta sagitta 277 pectora; descendit vulnus ad ossa meum! 278 hoc mihi, nam repeto, fore ut a caeleste sagitta 279 figar, erat verax vaticinata soror. 280 parce datum fatis, Helene, contemnere amorem 281 sic habeas faciles in tua vota deos. 282 multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur, 283 excipe me lecto nocte silente tuo. 284 an pudet et metuis Venerem temerare maritam 285 castaque legitimi fallere iura tori? 286 a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam, 287 hanc faciem culpa posse carere putas? 288 aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est; 289 lis est cum forma magna pudicitiae. 290 Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis; 291 haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem. 292 vix fieri, si sunt vires in semine amorum, 293 et Iovis et Ledae filia casta potes. 294 casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit, 295 et tua sim quaeso crimina solus ego. 296 nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis, 297 si modo promisit non mihi vana Venus. 298 sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus, 299 neve sui furtis hospitis obstet, abest. 300 non habuit tempus, quo Cresia regna videret 301 aptiuso mira calliditate virum! 302 'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus, 303 'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.' 304 neglegis absentis, testor, mandata mariti; 305 cura tibi non est hospitis ulla tui. 306 huncine tu speras hominem sine pectore dotes 307 posse satis formae, Tyndari, nosse tuae? 308 falleris: ignorat, nec, si bona magna putaret, 309 quae tenet, externo crederet illa viro. 310 ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor, 311 cogimur ipsius commoditate frui: 312 aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum, 313 si tam securum tempus abibit iners. 314 paene suis ad te manibus deducit amantem; 315 utere mandantis simplicitate viri! 316 sola iaces viduo tam longa nocte cubili; 317 in viduo iaceo solus et ipse toro. 318 te mihi meque tibi communia gaudia iungant; 319 candidior medio nox erit illa die. 320 tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque 321 adstringam verbis in sacra vestra meis; 322 tunc ego, si non est fallax fiducia nostri, 323 efficiam praesens, ut mea regna petas. 324 si pudet et metuis ne me videare secuta, 325 ipse reus sine te criminis huius ero. 326 nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum; 327 exemplo tangi non propiore potes. 328 te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi; 329 quartus in exemplis adnumerabor ego. 330 Troia classis adest armis instructa virisque; 331 iam facient celeres remus et aura vias. 332 ibis Dardanias ingens regina per urbes, 333 teque novam credet vulgus adesse deam, 334 quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae, 335 caesaque sanguineam victima planget humum. 336 dona pater fratresque et cum genetrice sorores 337 Iliadesque omnes totaque Troia dabit. 338 ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri. 339 plura feres quam quae littera nostra refert. 340 nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur, 341 concitet et vires Graecia magna suas. 342 tot prius abductis ecqua est repetita per arma? 343 crede mihi, vanos res habet ista metus. 344 nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces 345 et tuta a bello Bistonis ora fuit. 346 Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason, 347 laesa neque est Colcha Thessala terra manu. 348 te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus; 349 nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat. 350 terror in his ipso maior solet esse periclo; 351 quaeque timere libet, pertimuisse pudet. 352 finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum: 353 et mihi sunt vires, et mea tela nocent. 354 nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae: 355 illa viris dives, dives abundat equis. 356 nec plus Atrides animi Menelaus habebit 357 quam Paris aut armis anteferendus erit. 358 paene puer caesis abducta armenta recepi 359 hostibus et causam nominis inde tuli. 360 paene puer iuvenes vario certamine vici, 361 in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit. 362 neve putes, non me nisi comminus esse timendum, 363 figitur in iusso nostra sagitta loco. 364 num potes haec illi primae dare facta iuventae, 365 instruere Atriden num potes arte mea? 366 omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem? 367 unus is innumeri militis instar erit. 368 quid valeam nescis et te mea robora fallunt; 369 ignoras cui sis nupta futura viro. 370 aut igitur nullo belli repetere tumultu, 371 aut cedent Marti Dorica castra meo. 372 nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum 373 coniuge; certamen praemia magna movent. 374 tu quoque, si de te totus contenderit orbis, 375 nomen ab aeterna posteritate feres 376 spe modo non timida dis hinc egressa secundis 377 exige cum plena munera pacta fide. 378