Skip to main content

Heroides XIV by Ovid

1 section, 133 lines, 876 words

XIV. Hypermestra Lynceo

Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni; 1 cetera nuptarum crimine turba iacet. 2 clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis; 3 est mihi supplicii causa fuisse piam. 4 quod manus extimuit iugulo demittere ferrum, 5 sum rea; laudarer, si scelus ausa forem. 6 esse ream praestat, quam sic placuisse parenti; 7 non piget immunes caedis habere manus. 8 me pater igne licet, quem non violavimus, urat, 9 quaeque aderant sacris, tendat in ora faces 10 aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem, 11 ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam, 12 non tamen ut dicant morientia "paenitet!" ora, 13 efficiet. non est, quam piget esse piam! 14 paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores; 15 hic solet eventus facta nefanda sequi. 16 Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis 17 et subitus dextrae praepedit ossa tremor. 18 quam tu caede putes fungi potuisse mariti, 19 scribere de facta non sibi caede timet! 20 Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris, 21 ultima pars lucis primaque noctis erat. 22 ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi 23 et socer armatas accipit ipse nurus. 24 undique conlucent praecinctae lampades auro; 25 dantur in invitos impia tura focos. 26 vulgus "Hymen, Hymenaee!" vocant. fugit ille vocantes; 27 ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua. 28 ecce mero dubii comitum clamore frequentes 29 flore novo madidas impediente comas, 30 in thalamos laetithalamos sua bustaferuntur 31 strataque corporibus funere digna premunt. 32 Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant 33 securumque quies alta per Argos erat. 34 circum me gemitus morientum audire videbar 35 et tamen audibam quodque verebar, erat. 36 sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit 37 inque novo iacui frigida facta toro. 38 ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae, 39 frigida populeas ut quatit aura comas, 40 aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas 41 quaeque tibi dederant vina, soporis eras. 42 Excussere metum violenti iussa parentis; 43 erigor et capio tela tremente manu. 44 non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem, 45 ter male sublato reccidit ense manus. 46 admovi iugulo sine me tibi vera fateri; 47 [tandem victa mei saeva formidine patris] 48 admovi iugulo tela paterna tuo; 49 sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis 50 castaque mandatum dextra refugit opus. 51 purpureos laniata sinus, laniata capillos 52 exiguo dixi talia verba sono: 53 "saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis 54 effice; germanis sit comes iste suis! 55 femina sum et virgo, natura mitis et annis; 56 non faciunt molles ad fera tela manus. 57 quin age dumque iacet, fortis imitare sorores; 58 credibile est caesos omnibus esse viros. 59

si manus haec aliquam posset committere caedem, 60 morte foret dominae sanguinolenta suae. 61 at meruere necem patruelia regna tenendo; 62 quae tamen externis danda forent generis 63 finge viros meruisse mori: quid fecimus ipsae? 64 quo mihi commisso non licet esse piae? 65 quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae? 66 aptior est digitis lana colusque meis." 67 Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur 68 deque meis oculis in tua membra cadunt. 69 dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas, 70 paene manus telo saucia facta tua est. 71 iamque patrem famulosque patris lucemque timebam. 72 expulerunt somnos haec mea dicta tuos: 73 "surge age, Belide, de tot modo fratribus unus! 74 nox tibi, ni properas, ista perennis erit!" 75 territus exsurgis, fugit omnis inertia somni, 76 adspicis in timida fortia tela manu. 77 quaerenti causam "dum nox sinit, effuge!" dixi, 78 dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror. 79 Mane erat et Danaus generos ex caede iacentes 80 dinumerat. summae criminis unus abes. 81 fert male cognatae iacturam mortis in uno 82 et queritur facti sanguinis esse parum. 83 abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis 84 haec meruit pietas praemia?carcer habet. 85 Scilicet ex illo Iunonia permanet ira, 86 cum bos ex homine est, ex bove facta dea 87 at satis est poenae teneram mugisse puellam 88 nec modo formosam posse placere Iovi. 89 adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis 90 cornuaque in patriis non sua vidit aquis 91 conatoque queri mugitus edidit ore 92 territaque est forma, territa voce sua. 93 quid furis, infelix? quid te miraris in unda? 94 quid numeras factos ad nova membra pedes? 95 illa Iovis magni paelex metuenda sorori 96 fronde levas nimiam caespitibusque famem; 97 fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram 98 et, te ne feriant quae geris arma, times. 99 quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri, 100 dives eras, nuda nuda recumbis humo. 101 per mare, per terras cognataque flumina curris; 102 dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. 103 quae tibi causa fugae? quid, io! freta longa pererras? 104 non poteris vultus effugere ipsa tuos. 105 Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque; 106 tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci. 107 Per septem Nilus portus emissus in aequor 108 exuit insana paelicis ora bove. 109 ultima quid referam, quorum mihi cana senectus 110 auctor? dant anni quod querar, ecce, mei. 111 bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque 112 pellimur; eiectos ultimus orbis habet. 113 Ille ferox solus solio sceptroque potitur; 114 cum sene nos inopi turba vagamur inops. 115 de fratrum populo pars exiguissima restat; 116 quique dati leto, quaeque dedere, fleo. 117 nam mihi quot fratres, totidem periere sorores; 118 accipiat lacrimas utraque turba meas. 119 en ego, quod vivis, poenae crucianda reservor: 120 quid fiet sonti, cum rea laudis agar? 121 et consanguineae quondam centesima turbae 122 infelix uno fratre manente cadam. 123 At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis 124 quaeque tibi tribui munera, dignus habes, 125 vel fer opem vel dede neci; defunctaque vita 126 corpora furtivis insuper adde rogis 127 et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa 128 sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi: 129 "exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum, 130 quam mortem fratri depulit, ipsa tulit." 131 Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae 132 est manus et vires subtrahit ipse timor. 133

Poetry