Skip to main content

Heroides XII by Ovid

XII. Medea Iasoni

Exul inops comtempta novo Medea marito 1 dicit, an a regnis tempora nulla vacant? 2

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, 3 ars mea cum peteres ut tibi ferret opem! 4 tunc quae dispensant mortalia fila sorores, 5 debuerant fusos evoluisse meos; 6 tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo 7 produxi vitae tempore, poena fuit. 8 Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis 9 Phrixeam petiit Pelias arbor ovem? 10 cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argon 11 turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam? 12 cur mihi plus aequo flavi placuere capilli 13 et decor et linguae gratia ficta tuae? 14 aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas 15 venerat audacis attuleratque viros, 16 isset anhelatos non praemedicatus in ignes 17 inmemor Aesonides oraque adusta boum! 18 semina iecisset totidem sevisset et hostes, 19 ut caderet cultu cultor ab ipse suo! 20 quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset! 21 dempta forent capiti quam mala multa meo! 22 Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas; 23 hac fruar, haec de te gaudia sola feram. 24 iussus inexpertam Colchos advertere puppim 25 intrasti patriae regna beata meae. 26 hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est; 27 quam pater est illi, tam mihi dives erat. 28 hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa 29 omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet. 30 Accipit hospitio iuvenes Aeeta Pelasgos, 31 et premitis pictos corpora Graia toros. 32

tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses; 33 illa fuit mentis prima ruina meae. 34 et vidi et perii! nec notis ignibus arsi, 35 ardet ut ad magnos pinea taeda deos. 36 et formosus eras et me mea fata trahebant: 37 abstulerant oculi lumina nostra tui. 38 perfide, sensisti! quis enim bene celat amorem? 39 eminet indicio prodita flamma suo. 40 Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum 41 insolito premeres vomere colla boum. 42 Martis erant tauri plus quam per cornua saevi, 43 quorum terribilis spiritus ignis erat, 44 aere pedes solidi praetentaque naribus aera, 45 nigra per adflatus haec quoque facta suos. 46 semina praeterea populos genitura iuberis 47 spargere devota lata per arva manu, 48 qui peterent natis secum tua corpora telis: 49 illa est agricolae messis iniqua suo. 50 lumina custodis succumbere nescia somno 51 ultimus est aliqua decipere arte labor. 52 Dixerat Aeetes: maesti consurgitis omnes, 53 mensaque purpureos deserit alta toros. 54 quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae 55 et socer et magni nata Creontis erat? 56 tristis abis. oculis abeuntem prosequor udis 57 et dixit tenui murmure lingua: "vale!" 58 ut positum tetigi thalamo male saucia lectum, 59 acta est per lacrimas nox mihi quanta fuit. 60 ante oculos taurique meos segetesque nefandae, 61 ante meos oculos pervigil anguis erat. 62 hinc amor, hinc timor est—ipsum timor auget amorem. 63 mane erat et thalamo cara recepta soror 64 disiectamque comas aversaque in ora iacentem 65 invenit et lacrimis omnia plena meis. 66 orat opem Minyis, alter petit, impetrat alter, 67 Aesonio iuveni quod rogat illa, damus. 68 Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum, 69 vix illuc radiis solis adire licet; 70 sunt in eo—fuerant certe—delubra Dianae: 71 aurea barbarica stat dea facta manu. 72 noscis an exciderunt mecum loca? venimus illuc; 73 orsus es infido sic prior ore loqui: 74 "ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis 75 tradidit inque tua est vitaque morsque manu. 76 perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas; 77 sed tibi servatus gloria maior ero. 78 per mala nostra precor, quorum potes esse levamen, 79 per genus et numen cuncta videntis avi, 80 per triplices vultus arcanaque sacra Dianae 81 et si forte aliquos gens habet ista deos: 82 o virgo, miserere mei, miserere meorum, 83 effice me meritis tempus in omne tuum! 84 quodsi forte virum non dedignare Pelasgum— 85 sed mihi tam faciles unde meosque deos?— 86 spiritus ante meus tenues vanescet in auras, 87 quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo. 88 conscia sit Iuno sacris praefecta maritis 89 et dea marmorea cuius in aede sumus!" 90 Haec animum—et quota pars haec sunt?—movere puellae 91 simplicis et dextrae dextera iuncta meae. 92 vidi etiam lacrimas—an pars est fraudis in illis? 93 sic cito sum verbis capta puella tuis. 94 iungis et aeripedes inadusto corpore tauros 95 et solidam iusso vomere findis humum. 96 arva venenatis pro semine dentibus imples, 97 nascitur et gladios scutaque miles habet. 98 ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi, 99 cum vidi subitos arma tenere viros, 100 donec terrigenae—facinus mirabile!—fratres 101 inter se strictas conseruere manus. 102 Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens 103 sibilat et torto pectore verrit humum. 104 dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx 105 quique maris gemini distinet Isthmos aquas? 106 illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, 107 nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens, 108 flammea subduxi medicato lumina somno 109 et tibi quae raperes vellera tuta dedi. 110 proditus est genitor, regnum patriamque reliqui, 111 munus in exilio quod licet esse tuli, 112 virginitas facta est peregrini praeda latronis, 113 optima cum cara matre relicta soror. 114 At non te fugiens sine me, germane, reliqui. 115 deficit hoc uno littera nostra loco: 116 quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. 117 sic ego, sed tecum, dilaceranda fui! 118 nec tamen extimui—quid enim post illa timerem?— 119 credere me pelago femina iamque nocens. 120 numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto, 121 tu fraudis poenas, credulitatis ego. 122 Compressos utinam Symplegades elisissent 123 nostraque adhaererent ossibus ossa tuis! 124 aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos! 125 debuit ingratis Scylla nocere viris. 126 quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet, 127 nos quoque Trinacriae subposuisset aquae! 128 sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes; 129 ponitur ad patrios aurea lana deos. 130 Quid referam Peliae natas pietate nocentes 131 caesaque virginea membra paterna manu? 132 ut culpent alii, tibi me laudare necesse est, 133 pro quo sum totiens esse coacta nocens. 134 ausus es—o iusto desunt sua verba dolori!— 135 ausus es "Aesonia" dicere "cede domo!" 136 iussa domo cessi natis comitata duobus 137 et, qui me sequitur semper, amore tui. 138 ut subito nostras Hymen cantatus ad aures 139 venit et accenso lampades igne micant 140 tibiaque effundit socialia carmina vobis, 141 at mihi funerea flebiliora tuba, 142 pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam, 143 sed tamen in toto pectore frigus erat. 144 turba ruunt et "Hymen" clamant "Hymenaee!" frequenter; 145 quo propior vox haec, hoc mihi peius erat. 146 diversi flebant servi lacrimasque tegebant— 147 quis vellet tanti nuntius esse mali? 148 me quoque quidquid erat potius nescire iuvabat, 149 sed tamquam scirem, mens mea tristis erat, 150 cum minor e pueris iussus studione videndi 151 constitit ad geminae limina prima foris: 152 "hinc" mihi "mater adi! pompam pater" inquit "Iason 153 ducit et adiunctos aureus urget equos!" 154 protinus abscissa planxi mea pectora veste 155 tuta nec a digitis ora fuere meis. 156 ire animus mediae suadebat in agmina turbae 157 sertaque conpositis demere rapta comis. 158 vix me continui, quin sic laniata capillos 159 clamarem "meus est!" iniceremque manus. 160 Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti! 161 inferias umbrae fratris habete mei! 162 deseror amissis regno patriaque domoque 163 coniuge, qui nobis omnia solus erat. 164 serpentes igitur potui taurosque furentes, 165 unum non potui perdomuisse virum. 166 quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, 167 non valeo flammas effugere ipsa meas. 168 ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt 169 nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. 170 non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae 171 et tener a misero pectore somnus abit. 172 quae me non possum, potui sopire draconem. 173 utilior cuivis quam mihi cura mea est. 174 quos ego servavi, paelex amplectitur artus 175 et nostri fructus illa laboris habet. 176 Forsitan et, stultae dum te iactare maritae 177 quaeris et iniustis auribus apta loqui, 178 in faciem moresque meos nova crimina fingas. 179 rideat et vitiis laeta sit illa meis. 180 rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro— 181 flebit et ardores vincet adusta meos. 182 dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, 183 hostis Medeae nullus inultus erit. 184 Quod si forte preces praecordia ferrea tangunt, 185 nunc animis audi verba minora meis. 186 tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti, 187 nec moror ante tuos procubuisse pedes. 188 si tibi sum vilis, communis respice natos: 189 saeviet in partus dira noverca meos. 190 et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor 191 et quotiens video, lumina nostra madent. 192 per superos oro, per avitae lumina flammae, 193 per meritum et natos, pignora nostra, duos, 194 redde torum, pro quo tot res insana reliqui! 195 adde fidem dictis auxiliumque refer! 196 non ego te imploro contra taurosque virosque, 197 utque tua serpens victa quiescat ope; 198 te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, 199 cum quo sum pariter facta parente parens. 200 Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo, 201 qui tibi laturo vellus arandus erat. 202 aureus ille aries villo spectabilis alto, 203 dos mea: "quam" dicam si tibi "redde," neges. 204 dos mea tu sospes, dos est mea Graia iuventus. 205 i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes. 206 quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentes, 207 hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est. 208 quos equidem actutum—sed quid praedicere poenam 209 attinet? ingentis parturit ira minas. 210 quo feret ira sequar. facti fortasse pigebit; 211 et piget infido consuluisse viro. 212 viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat. 213 nescio quid certe mens mea maius agit. 214

Poetry