Skip to main content

Heroides X by Ovid

1 section, 152 lines, 973 words

X. Ariadne Theseo

Illa relicta feris etiam nunc, improbe Theseu 1 vivit. Et haec aequa mente tulisse velis? 2

Mitius inveni quam te genus omne ferarum; 3 credita non ulli quam tibi peius eram. 4

quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto 5 unde tuam sine me vela tulere ratem, 6 in quo me somnusque meus male prodidit et tu, 7 per facinus somnis insidiate meis. 8 Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina 9 spargitur et tectae fronde queruntur aves; 10 incertum vigilans ac somno languida movi 11 Thesea prensuras semisupina manus: 12 nullus erat. referoque manus iterumque retempto 13 perque torum moveo bracchia: nullus erat. 14 excussere metus somnum; conterrita surgo 15 membraque sunt viduo praecipitata toro. 16 protinus adductis sonuerunt pectora palmis 17 utque erat e somno turbida, rupta coma est. 18 Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam; 19 quod videant oculi, nil nisi litus habent. 20 nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro, 21 alta puellares tardat harena pedes. 22 interea toto clamanti litore "Theseu!" 23 reddebant nomen concava saxa tuum 24 et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat; 25 ipse locus miserae ferre volebat opem. 26 Mons fuit; apparent frutices in vertice rari; 27 hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. 28 adscendo; vires animus dabat; atque ita late 29 aequora prospectu metior alta meo. 30 inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa— 31 vidi praecipiti carbasa tenta Noto. 32 aut vidi aut fuerant quae me vidisse putarem; 33 frigidior glacie semianimisque fui. 34 nec languere diu patitur dolor. excitor illo, 35 excitor et summa Thesea voce voco. 36 "quo fugis?" exclamo "scelerate revertere Theseu! 37 flecte ratem! numerum non habet illa suum!" 38 Haec ego. quod voci deerat, plangore replebam; 39 verbera cum verbis mixta fuere meis. 40 si non audires, ut saltem cernere posses: 41 iactatae late signa dedere manus. 42 candidaque imposui longae velamina virgae 43 scilicet oblitos admonitura mei. 44 iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; 45 torpuerant molles ante dolore genae. 46 quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, 47 postquam desieram vela videre tua? 48 aut ego diffusis erravi sola capillis, 49 qualis ab Ogygio concita Baccha deo; 50 aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, 51 quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. 52 saepe torum repeto qui nos acceperat ambos, 53 sed non acceptos exhibiturus erat 54 et tua quae possum pro te vestigia tango 55 strataque quae membris intepuere tuis. 56 incumbo lacrimisque toro manante profusis 57 "pressimus" exclamo "te duo, redde duos! 58 venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? 59 perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?" 60 Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu; 61 non hominum video, non ego facta boum. 62 omne latus terrae cingit mare; navita nusquam. 63 nulla per ambiguas puppis itura vias. 64 finge dari comitesque mihi ventosque ratemque, 65 quid sequar? accessus terra paterna negat. 66 ut rate felici pacata per aequora labar, 67 temperet ut ventos Aeolus; exul ero. 68 non ego te, Crete, centum digesta per urbes, 69 adspiciam, puero cognita terra Iovi. 70 at pater et tellus iusto regnata parenti 71 prodita sunt facto, nomina cara, meo, 72 cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, 73 quae regerent passus, pro duce fila dedi. 74 tum mihi dicebas: "per ego ipsa pericula iuro 75 te fore, dum nostrum vivet uterque, meam." 76 Vivimus, et non sum, Theseu, tua, si modo vivis, 77 femina periuri fraude sepulta viri. 78 me quoque, qua fratrem mactasses, improbe, clava! 79 esset, quam dederas, morte soluta fides. 80 nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor, 81 sed quaecumque potest ulla relicta pati. 82 occurrunt animo pereundi mille figurae, 83 morsque minus poenae quam mora mortis habet. 84 iam iam venturos aut hac aut suspicor illac, 85 qui lanient avido viscera dente lupos. 86 forsitan et fulvos tellus alat ista leones? 87 quis scit an et saevas tigridas insula habet. 88 et freta dicuntur magnas expellere phocas; 89 quis vetat et gladios per latus ire meum? 90 Tantum ne religer dura captiva catena, 91 neve traham serva grandia pensa manu, 92 cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi, 93 quodque magis memini, quae tibi pacta fui! 94 si mare, si terras porrectaque litora vidi, 95 multa mihi terrae, multa minantur aquae. 96 caelum restabat; timeo simulacra deorum; 97 destituor rapidis praeda cibusque feris. 98 sive colunt habitantque viri, diffidimus illis; 99 externos didici laesa timere viros. 100 Viveret Androgeos utinam, nec facta luisses 101 impia funeribus, Cecropi terra, tuis; 102 nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu, 103 ardua parte virum dextera, parte bovem; 104 nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, 105 fila per adductas saepe recepta manus. 106 non equidem miror, si stat victoria tecum 107 strataque Cretaeam belua planxit humum. 108 non poterant figi praecordia ferrea cornu; 109 ut te non tegeres, pectore tutus eras. 110 illic tu silices, illic adamanta tulisti, 111 illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. 112 Crudeles somni, quid me tenuistis inertem? 113 aut semel aeterna nocte premenda fui. 114 vos quoque crudeles venti, nimiumque parati 115 flaminaque in lacrimas officiosa meas; 116 dextera crudelis, quae me fratremque necavit, 117 et data poscenti, nomen inane, fides: 118 in me iurarunt somnus ventusque fidesque: 119 prodita sum causis una puella tribus. 120 Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo 121 nec mea qui digitis lumina condat, erit. 122 spiritus infelix peregrinas ibit in auras 123 nec positos artus unguet amica manus. 124 ossa superstabunt volucres inhumata marinae; 125 haec sunt officiis digna sepulcra meis. 126 ibis Cecropios portus patriaque receptus, 127 cum steteris urbis celsus in arce tuae 128 et bene narraris letum taurique virique 129 sectaque per dubias saxea tecta vias; 130 me quoque narrato sola tellure relictam; 131 non ego sum titulis subripienda tuis! 132 nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae 133 filius; auctores saxa fretumque tui. 134 Di facerent ut me summa de puppe videres, 135 movisset vultus maesta figura tuos. 136 nunc quoque non oculis, sed qua potes, adspice mente 137 haerentem scopulo quem vaga pulsat aqua; 138 adspice demissos lugentis more capillos 139 et tunicas lacrimis sicut ab imbre graves! 140 corpus ut impulsae segetes aquilonibus horret 141 litteraque articulo pressa tremente labat. 142 non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; 143 debita sit facto gratia nulla meo. 144 sed ne poena quidem. si non ego causa salutis, 145 non tamen est cur sis tu mihi causa necis. 146 Has tibi plangendo lugubria pectora lassas 147 infelix tendo trans freta lata manus; 148 hos tibi qui superant ostendo maesta capillos; 149 per lacrimas oro, quas tua facta movent: 150 flecte ratem, Theseu, versoque relabere vento; 151 si prius occidero, tu tamen ossa feres. 152

Poetry