Skip to main content

Fasti VI by Ovid

10 sections, 378 lines, 2489 words

Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: 1 quae placeat, positis omnibus ipse leges. 2 facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, 3 nullaque mortali numina visa putent. 4 est deus in nobis, agitante calescimus illo; 5 impetus hic sacrae semina mentis habet: 6 fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, 7 vel quia sum vates, vel quia sacra cano. 8 est nemus arboribus densum, secretus ab omni 9 voce locus, si non obstreperetur aquis: 10 hic ego quaerebam coepti quae mensis origo 11 esset, et in cura nominis huius eram. 12 ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi 13 viderat, Ascraeas cum sequeretur oves; 14 nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae 15 contulit: ex illis sed tamen una fuit, 16 ex illis fuit una, sui germana mariti; 17 haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. 18 horrueram tacitoque animum pallore fatebar; 19 tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. 20 namque ait 'o vates, Romani conditor anni, 21 ause per exiguos magna referre modos, 22 ius tibi fecisti numen caeleste videndi, 23 cum placuit numeris condere festa tuis: 24 ne tamen ignores volgique errore traharis, 25 Iunius a nostro nomine nomen habet. 26 est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: 27 fratre magis dubito glorier anne viro. 28 si genus aspicitur, Saturnum prima parentem 29 feci, Saturni sors ego prima fui. 30 a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: 31 haec illi a caelo proxima terra fuit. 32 si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, 33 iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi. 34 an potuit Maio paelex dare nomina mensi, 35 hic honor in nobis invidiosus erit? 36 cur igitur regina vocor princepsque dearum, 37 aurea cur dextrae sceptra dedere meae? 38 an facient mensem luces, Lucinaque ab illis 39 dicar, et a nullo nomina mense traham? 40 tum me paeniteat posuisse fideliter iras 41 in genus Electrae Dardaniamque domum. 42 causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, 43 forma quoque Idaeo iudice victa mea est. 44 paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, 45 cum mea sint illo currus et arma loco: 46 paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas 47 et veterem Latio subposuisse Samon: 48 adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, 49 quos ego Romanis succubuisse tuli. 50 sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: 51 hic colar, hic teneam cum Iove templa meo. 52 ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit 53 "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." 54 dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, 55 nec levior quovis est mihi mensis honor. 56 nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem 57 Roma: suburbani dant mihi munus idem. 58 inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos 59 et populus Laurens Lanuviumque meum: 60 est illic mensis Iunonius. inspice Tibur 61 et Praenestinae moenia sacra deae, 62 Iunonale leges tempus: nec Romulus illas 63 condidit, at nostri Roma nepotis erat.' 64 finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor 65 stabat, et in voltu signa vigoris erant. 66 'non ego, si toto mater me cedere caelo 67 iusserit, invita matre morabor' ait. 68 'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: 69 blandior, et partes paene rogantis ago, 70 remque mei iuris malim tenuisse precando: 71 et faveas causae forsitan ipse meae. 72 aurea possedit socio Capitolia templo 73 mater et, ut debet, cum Iove summa tenet; 74 at decus omne mihi contingit origine mensis: 75 unicus est, de quo sollicitamur, honor. 76 quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti 77 Herculis uxori, posteritasque memor? 78 haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni 79 coniugis: huc captas adpulit ille boves, 80 hic male defensus flammis et dote paterna 81 Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. 82 ad propiora vocor: populum digessit ab annis 83 Romulus, in partes distribuitque duas; 84 haec dare consilium, pugnare paratior illa est, 85 haec aetas bellum suadet, at illa gerit. 86 sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: 87 Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.' 88 dixit; et in litem studio certaminis issent, 89 atque ira pietas dissimulata foret: 90 venit Apollinea longas Concordia lauro 91 nexa comas, placidi numen opusque ducis. 92 haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum 93 binaque cum populis regna coisse suis, 94 et lare communi soceros generosque receptos, 95 'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' 96 dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae: 97 res est arbitrio non dirimenda meo. 98 ite pares a me. perierunt iudice formae 99 Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. 100

Poetry

1. H K : IVN : N

Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est: 1 numine clausa aperit, claudit aperta suo. 2 unde datas habeat vires, obscurior aevo 3 fama; sed e nostro carmine certus eris. 4 adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: 5 pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. 6 inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores) 7 nequiquam multis saepe petita procis. 8 rura sequi iaculisque feras agitare solebat, 9 nodosasque cava tendere valle plagas; 10 non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem 11 credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. 12 huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba, 13 reddebat tales protinus illa sonos: 14 'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: 15 si secreta magis ducis in antra, sequor.' 16 credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, 17 et latet et nullo est invenienda modo. 18 viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus 19 ad duram verbis mollibus usus erat. 20 nympha iubet quaeri de more remotius antrum, 21 utque comes sequitur, destituitque ducem. 22 stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur: 23 nil agis, et latebras respicit ille tuas. 24 nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem 25 occupat amplexu, speque potitus ait 26 'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: 27 hoc pretium positae virginitatis habe.' 28 sic fatus spinam, qua tristes pellere posset 29 a foribus noxas (haec erat alba) dedit. 30 sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis 31 guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: 32 grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; 33 canities pennis, unguibus hamus inest; 34 nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, 35 et vitiant cunis corpora rapta suis; 36 carpere dicuntur lactentia viscera rostris, 37 et plenum poto sanguine guttur habent. 38 est illis strigibus nomen; sed nominis huius 39 causa quod horrenda stridere nocte solent. 40 sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt 41 neniaque in volucres Marsa figurat anus, 42 in thalamos venere Procae: Proca natus in illis 43 praeda recens avium quinque diebus erat, 44 pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; 45 at puer infelix vagit opemque petit. 46 territa voce sui nutrix accurrit alumni, 47 et rigido sectas invenit ungue genas. 48 quid faceret? color oris erat qui frondibus olim 49 esse solet seris, quas nova laesit hiems. 50 pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem 51 pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' 52 venerat ad cunas; flebant materque paterque: 53 'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. 54 protinus arbutea postes ter in ordine tangit 55 fronde, ter arbutea limina fronde notat, 56 spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) 57 extaque de porca cruda bimenstre tenet, 58 atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit 59 'parcite: pro parvo victima parva cadit. 60 cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: 61 hanc animam vobis pro meliore damus.' 62 sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, 63 quique adsint sacris respicere illa vetat: 64 virgaque Ianalis de spina subditur alba, 65 qua lumen thalamis parva fenestra dabat. 66 post illud nec aves cunas violasse feruntur, 67 et rediit puero qui fuit ante color. 68 Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis 69 mixtaque cum calido sit faba farre rogas? 70 prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, 71 nec petit adscitas luxuriosa dapes. 72 piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, 73 ostreaque in conchis tuta fuere suis; 74 nec Latium norat quam praebet Ionia dives 75 nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis; 76 et praeter pennas nihil in pavone placebat, 77 nec tellus captas miserat arte feras. 78 sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; 79 terra fabas tantum duraque farra dabat. 80 quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis 81 ederit, huic laedi viscera posse negant. 82 Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae 83 ex voto memorant facta, Camille, tuo. 84 ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam 85 a Capitolino reppulit arma Iove. 86 quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa 87 defensor solii, Iuppiter alte, tui! 88 vixit, ut occideret damnatus crimine regni: 89 hunc illi titulum longa senecta dabat. 90 Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra 91 adpositum Tectae porta Capena Viae. 92 te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, 93 cum paene est Corsis obruta classis aquis. 94 haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, 95 tunc oritur magni praepes adunca Iovis. 96

Poetry

2. A F

Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, 1 evocat, et multa terra madescit aqua. 2

Prose

3. B C

Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus 1 factaque erit posito rore bis uda seges, 2 hac sacrata die Tusco Bellona duello 3 dicitur, et Latio prospera semper adest. 4 Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata 5 multum animo vidit, lumine cas erat. 6 prospicit a templo summum brevis area Circum: 7 est ibi non parvae parva columna notae; 8 hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, 9 in regem et gentes cum placet arma capi. 10

Poetry

4. C C

Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, 1 quod deus Euboico carmine munus habet. 2 muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; 3 si titulum quaeris, Sulla probavit opus. 4

Poetry

5. D NON : N

Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem 1 an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: 2 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: 3 nomina terna fero: sic voluere Cures.' 4 hunc igitur veteres donarunt aede Sabini, 5 inque Quirinali constituere iugo. 6

Poetry

6. E N

Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, 1 filia, qua felix sospite semper ero. 2 hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis 3 apta requirebam, quaeque cavenda forent: 4 tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus 5 utilis et nuptis, utilis esse viris, 6 primaque pars huius thalamis aliena reperta est; 7 nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: 8 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta 9 detulerit flavis in mare Thybris aquis, 10 non mihi detonso crinem depectere buxo, 11 non ungues ferro subsecuisse licet, 12 non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, 13 quamvis perpetua sit mihi lege datus. 14 tu quoque ne propera: melius tua filia nubet 15 ignea cum pura Vesta nitebit humo.' 16

Poetry

7. F N

Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe 1 fertur, et a tergo non habet Ursa metum. 2 tunc ego me memini ludos in gramine Campi 3 aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. 4 festa dies illis qui lina madentia ducunt, 5 quique tegunt parvis aera recurva cibis. 6

Poetry

8. G N

Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus 1 vota metu belli, perfide Poene, tui. 2 Poene, rebellaras, et leto consulis omnes 3 attoniti Mauras pertimuere manus. 4 spem metus expulerat, cum Menti vota senatus 5 suscipit, et melior protinus illa venit. 6 aspicit instantes mediis sex lucibus Idus 7 illa dies qua sunt vota soluta deae. 8

Poetry

9. H VEST : N

Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, 1 ad tua si nobis sacra venire licet. 2 in prece totus eram: caelestia numina sensi, 3 lactaque purpurea luce refulsit humus. 4 non equidem vidi (valeant mendacia vatum) 5 te, dea, nec fueras aspicienda viro; 6 sed quae nescieram quorumque errore tenebar 7 cognita sunt nullo praecipiente mihi. 8 dena quater memorant habuisse Parilia Romam, 9 cum flammae custos aede recepta dea est, 10 regis opus placidi, quo non metuentius ullum 11 numinis ingenium terra Sabina tulit. 12 quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, 13 et paries lento vimine textus erat. 14 hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, 15 tunc erat intonsi regia magna Numae; 16 forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse 17 dicitur, et formae causa probanda subest. 18 Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: 19 significant sedem terra focusque suam. 20 terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, 21 aere subiecto tam grave pendet onus: 22 ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, 23 quique premat partes angulus omnis abest: 24 cumque sit in media rerum regione locata, 25 ut tangat nullum plusve minusve latus, 26 ni convexa foret, parti vicinior esset, 27 nec medium terram mundus haberet onus. 28 arte Syracosia suspensus in aere clauso 29 stat globus, immensi parva figura poli, 30 et quantum a summis, tantum secessit ab imis 31 terra; quod ut fiat forma rotunda facit. 32 par facies templi; nullus procurrit in illo 33 angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. 34 cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? 35 inveniam causas hac quoque parte suas. 36 ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas 37 semine Saturni; tertia Vesta fuit. 38 utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; 39 de tribus impatiens restitit una viri. 40 quid mirum, virgo si virgine laeta ministra 41 admittit castas ad sua sacra manus? 42 nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; 43 nataque de flamma corpora nulla vides. 44 iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit 45 nec capit, et comites virginitatis amat. 46 esse diu stultus Vestae simulacra putavi, 47 mox didici curvo nulla subesse tholo. 48 ignis inexstinctus templo celatur in illo: 49 effigiem nullam Vesta nec ignis habet. 50 stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; 51 causaque par Grai nominis esse potest. 52 at focus a flammis et quod fovet omnia dictus; 53 qui tamen in primis aedibus ante fuit. 54 hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando 55 praefamur Vestam, quae loca prima tenet. 56 Ante focos olim scamnis considere longis 57 mos erat, et mensae credere adesse deos; 58 nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, 59 ante Vacunales stantque sedentque focos. 60 venit in hos annos aliquid de more vetusto: 61 fert missos Vestae pura patella cibos. 62 Ecce coronatis panis dependet asellis, 63 et velant scabras florida serta molas. 64 sola prius furnis torrebant farra coloni 65 (et Fornacali sunt sua sacra deae): 66 subpositum cineri panem focus ipse parabat, 67 strataque erat tepido tegula quassa solo. 68 inde focum servat pistor dominamque focorum 69 et quae pumiceas versat asella molas. 70 praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, 71 dedecus? est multi fabula parva ioci. 72 turrigera frontem Cybele redimita corona 73 convocat aeternos ad sua festa deos; 74 convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; 75 Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. 76 nec licet et longum est epulas narrare deorum: 77 in multo nox est pervigilata mero. 78 hi temere errabant in opacae vallibus Idae, 79 pars iacet et molli gramine membra levat; 80 hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit 81 et viridem celeri ter pede pulsat humum. 82 Vesta iacet placidamque capit secura quietem, 83 sicut erat, positum caespite fulta caput. 84 at ruber hortorum custos nymphasque deasque 85 captat, et errantes fertque refertque pedes; 86 aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit 87 an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. 88 spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, 89 et fert suspensos corde micante gradus. 90 forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum 91 liquerat ad ripas lene sonantis aquae; 92 ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, 93 intempestivo cum rudit ille sono. 94 territa voce gravi surgit dea; convolat omnis 95 turba, per infestas effugit ille manus. 96 Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, 97 'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' 98 quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; 99 cessat opus, vacuae conticuere molae. 100 Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis 101 dicam Pistoris quid velit ara Iovis. 102 cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: 103 fecerat obsidio iam diuturna famem. 104 Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, 105 'incipe' ait Marti; protinus ille refert: 106 'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, 107 et dolor hic animi voce querentis eget. 108 si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori 109 exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. 110 haec est cui fuerat promissa potentia rerum, 111 Iuppiter? hanc terris impositurus eras? 112 iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: 113 spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. 114 vidimus ornatos aerata per atria picta 115 veste triumphales occubuisse senes; 116 vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 117 sede: putant aliquos scilicet esse deos. 118 at si respicerent qua vos habitatis in arce 119 totque domos vestras obsidione premi, 120 nil opis in cura scirent superesse deorum, 121 et data sollicita tura perire manu. 122 atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, 123 et, si non poterunt exsuperare, cadant. 124 nunc inopes victus ignavaque fata timentes 125 monte suo clausos barbara turba premit.' 126 tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus 127 Vestaque pro Latio multa locuta suo est. 128 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' 129 Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit. 130

Poetry