Fasti V by Ovid
4 sections, 396 lines, 2349 words
Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi? 1 non satis est liquido cognita causa mihi. 2 ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, 3 cum videt ex omni parte, viator, iter, 4 sic, quia posse datur diversas reddere causas, 5 qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. 6 dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes, 7 grata Medusaei signa, tenetis, equi. 8 dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit 9 prima (silent aliae, dictaque mente notant): 10 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo 11 inque novas species omne recessit opus, 12 pondere terra suo subsedit et aequora traxit: 13 at caelum levitas in loca summa tulit; 14 sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus 15 et vos, Lunares, exsiluistis, equi. 16 sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo 17 sidera cedebant: par erat omnis honos. 18 saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, 19 ausus de media plebe sedere deus: 20 nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit, 21 et Themis extremo saepe recepta loco est, 22 donec Honor placidoque decens Reverentia voltu 23 corpora legitimis imposuere toris. 24 hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, 25 quaque die partu est edita, magna fuit. 26 nec mora, consedit medio sublimis Olympo 27 aurea, purpureo conspicienda sinu; 28 consedere simul Pudor et Metus. omne videres 29 numen ad hanc voltus composuisse suos. 30 protinus intravit mentes suspectus honorum: 31 fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. 32 hic status in caelo multos permansit in annos, 33 dum senior fatis excidit arce deus. 34 Terra feros partus, immania monstra, Gigantas 35 edidit ausuros in Iovis ire domum. 36 mille manus illis dedit et pro cruribus angues, 37 atque ait "in magnos arma movete deos." 38 exstruere hi montes ad sidera summa parabant 39 et magnum bello sollicitare Iovem; 40 fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce 41 vertit in auctores pondera vasta suos. 42 his bene Maiestas armis defensa deorum 43 restat, et ex illo tempore culta manet. 44 assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos, 45 et praestat sine vi sceptra timenda Iovi. 46 venit et in terras: coluerunt Romulus illam 47 et Numa, mox alii, tempore quisque suo. 48 illa patres in honore pio matresque tuetur, 49 illa comes pueris virginibusque venit; 50 illa datos fasces commendat eburque curule, 51 illa coronatis alta triumphat equis.' 52 finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt 53 Clioque et curvae scita Thalia lyrae. 54 excipit Uranie: fecere silentia cunctae, 55 et vox audiri nulla, nisi illa, potest. 56 'magna fuit quondam capitis reverentia cani, 57 inque suo pretio ruga senilis erat. 58 Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant, 59 et pro dis aderant in statione suis; 60 viribus illa minor nec habendis utilis armis 61 consilio patriae saepe ferebat opem; 62 nec nisi post annos patuit tunc curia seros, 63 nomen et aetatis mite senatus habet. 64 iura dabat populo senior, finitaque certis 65 legibus est aetas unde petatur honor, 66 et medius iuvenum, non indignantibus ipsis, 67 ibat, et interior, si comes unus erat. 68 verba quis auderet coram sene digna rubore 69 dicere? censuram longa senecta dabat. 70 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres 71 dixit: ad hos urbis summa relata novae. 72 hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio 73 tangor, et aetati consuluisse suae. 74 et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensem 75 hunc senibus", nec avum sustinuisse nepos. 76 nec leve propositi pignus successor honoris 77 Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.' 78 tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, 79 prima sui coepit Calliopea chori: 80 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, 81 qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; 82 hinc sata Pleione cum caelifero Atlante 83 iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. 84 quarum Maia suas forma superasse sorores 85 traditur et summo concubuisse Iovi. 86 haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes 87 aetherium volucri qui pede carpit iter; 88 Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens 89 rite colunt, luna credita terra prior. 90 exul ab Arcadia Latios Euander in agros 91 venerat, impositos attuleratque deos. 92 hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae 93 et paucae pecudes et casa rara fuit: 94 quo postquam ventum est, "consistite", praescia mater 95 "nam locus imperii rus erit istud" ait. 96 et matri et vati paret Nonacrius heros, 97 inque peregrina constitit hospes humo; 98 sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis 99 has docuit gentes alipedisque dei. 100 semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, 101 cum lustrant celebres verbera secta vias; 102 at tu materno donasti nomine mensem, 103 inventor curvae, furibus apte, fidis. 104 nec pietas haec prima tua est: septena putaris, 105 Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.' 106 haec quoque desierat: laudata est voce suarum. 107 quid faciam? turbae pars habet omnis idem. 108 gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, 109 nullaque laudetur plusve minusve mihi. 110
1. A K : MAI : F
Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda 1 stella est in cunas officiosa Iovis: 2 nascitur Oleniae signum pluviale Capellae; 3 illa dati caelum praemia lactis habet. 4 Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, 5 dicitur in silvis occuluisse Iovem. 6 huic fuit haedorum mater formosa duorum, 7 inter Dictaeos conspicienda greges, 8 cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, 9 ubere, quod nutrix posset habere Iovis. 10 lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu, 11 truncaque dimidia parte decoris erat. 12 sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, 13 et plenum pomis ad Iovis ora tulit. 14 ille ubi res caeli tenuit solioque paterno 15 sedit, et invicto nil Iove maius erat, 16 sidera nutricem, nutricis fertile cornu 17 fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet. 18 Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae 19 aram constitui parvaque signa deum: 20 voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas 21 destruit; et saxo longa senecta nocet. 22 causa tamen positi fuerat cognominis illis 23 quod praestant oculis omnia tuta suis: 24 stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis, 25 et sunt praesentes auxiliumque ferunt. 26 at canis ante pedes saxo fabricatus eodem 27 stabat: quae standi cum Lare causa fuit? 28 servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: 29 compita grata deo, compita grata cani. 30 exagitant et Lar et turba Diania fures: 31 pervigilantque Lares, pervigilantque canes. 32 bina gemellorum quaerebam signa deorum 33 viribus annosae facta caduca morae: 34 mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, 35 Urbs habet, et vici numina terna colunt. 36 quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius 37 ius dabit: interea Diva canenda Bona est. 38 est moles nativa, loco res nomina fecit: 39 appellant Saxum; pars bona montis ea est. 40 huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri 41 prima Palatinae signa dedistis aves; 42 templa patres illic oculos exosa viriles 43 leniter adclivi constituere iugo. 44 dedicat haec veteris Crassorum nominis heres, 45 virgineo nullum corpore passa virum: 46 Livia restituit, ne non imitata maritum 47 esset et ex omni parte secuta ~virum~. 48
2. B F
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris 1 in matutinis lampada tollet equis, 2 frigidus Argestes summas mulcebit aristas, 3 candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. 4 at simul inducent obscura crepuscula noctem, 5 pars Hyadum toto de grege nulla latet. 6 ora micant Tauri septem radiantia flammis, 7 navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat; 8 pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse 9 Tethyos has neptes Oceanique senis. 10 nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo 11 cum satus est forma conspiciendus Hyas: 12 hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra 13 edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. 14 dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos 15 terret, et est illi praeda benigna lepus: 16 at postquam virtus annis adolevit, in apros 17 audet et hirsutas comminus ire leas; 18 dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, 19 ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. 20 mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores 21 cervicemque polo subpositurus Atlas. 22 victus uterque parens tamen est pietate sororum: 23 illa dedit caelum, nomina fecit Hyas. 24 'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis: 25 distuleram partes mense priore tuas. 26 incipis Aprili, transis in tempora Maii: 27 alter te fugiens, cum venit alter habet. 28 cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, 29 convenit in laudes ille vel ille tuas. 30 Circus in hunc exit clamataque palma theatris; 31 hoc quoque cum Circi munere carmen eat. 32 ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax; 33 optima tu proprii nominis auctor eris.' 34 sic ego; sic nostris respondit diva rogatis 35 (dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas): 36 'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino 37 nominis est nostri littera Graeca sono. 38 Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis 39 rem fortunatis ante fuisse viris. 40 quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae; 41 sed generum matri repperit illa deum. 42 ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; 43 insequitur, fugio: fortior ille fuit. 44 et dederat fratri Boreas ius omne rapinae, 45 ausus Erecthea praemia ferre domo. 46 vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae, 47 inque meo non est ulla querella toro. 48 [vere fruor semper: semper nitidissimus annus, 49 arbor habet frondes, pabula semper humus.] 50 est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; 51 aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae: 52 hunc meus implevit generoso flore maritus, 53 atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe." 54 saepe ego digestos volui numerare colores, 55 nec potui: numero copia maior erat. 56 roscida cum primum foliis excussa pruina est 57 et variae radiis intepuere comae, 58 conveniunt pictis incinctae vestibus Horae, 59 inque leves calathos munera nostra legunt; 60 protinus accedunt Charites, nectuntque coronas 61 sertaque caelestes implicitura comas. 62 prima per immensas sparsi nova semina gentes: 63 unius tellus ante coloris erat; 64 prima Therapnaeo feci de sanguine florem, 65 et manet in folio scripta querella suo. 66 tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, 67 infelix, quod non alter et alter eras. 68 quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, 69 de quorum per me volnere surgit honor? 70 Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: 71 Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. 72 sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva 73 officio doluit non eguisse suo. 74 ibat ut Oceano quereretur facta mariti; 75 restitit ad nostras fessa labore fores. 76 quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi 77 "attulit?" exponit, quem petat, illa, locum; 78 addidit et causam. verbis solabar amicis. 79 "non" inquit "verbis cura levanda mea est. 80 si pater est factus neglecto coniugis usu 81 Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet, 82 cur ego desperem fieri sine coniuge mater, 83 et parere intacto, dummodo casta, viro? 84 omnia temptabo latis medicamina terris, 85 et freta Tartareos excutiamque sinus." 86 vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. 87 "nescioquid, nymphe, posse videris" ait. 88 ter volui promittere opem, ter lingua retenta est: 89 ira Iovis magni causa timoris erat. 90 "fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", 91 et Stygiae numen testificatur aquae. 92 "quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis 93 flos dabit: est hortis unicus ille meis. 94 qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam, 95 mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." 96 protinus haerentem decerpsi pollice florem; 97 tangitur, et tacto concipit illa sinu. 98 iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat, 99 fitque potens voti, Marsque creatus erat. 100 qui memor accepti per me natalis "habeto 101 tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." 102 forsitan in teneris tantum mea regna coronis 103 esse putes. tangit numen et arva meum. 104 si bene floruerint segetes, erit area dives: 105 si bene floruerit vinea, Bacchus erit; 106 si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, 107 pomaque proventum temporis huius habent. 108 flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque, 109 et pereunt lentes, advena Nile, tuae. 110 vina quoque in magnis operose condita cellis 111 florent, et nebulae dolia summa tegunt. 112 mella meum munus: volucres ego mella daturas 113 ad violam et cytisos et thyma cana voco.' 114 [nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis 115 luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.] 116 talia dicentem tacitus mirabar; at illa 117 'ius tibi discendi, siqua requiris' ait. 118 'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.' 119 vix bene desieram, rettulit illa mihi: 120 'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant; 121 aut pecus aut latam dives habebat humum 122 (hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est); 123 sed iam de vetito quisque parabat opes. 124 venerat in morem populi depascere saltus, 125 idque diu licuit, poenaque nulla fuit; 126 vindice servabat nullo sua publica volgus, 127 iamque in privato pascere inertis erat. 128 plebis ad aediles perducta licentia talis 129 Publicios; animus defuit ante viris. 130 rem populus recipit, multam subiere nocentes: 131 vindicibus laudi publica cura fuit. 132 multa data est ex parte mihi, magnoque favore 133 victores ludos instituere novos; 134 parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes, 135 utile nunc iter est, Publiciumque vocant.' 136 annua credideram spectacula facta: negavit, 137 addidit et dictis altera verba suis: 138 'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, 139 turbaque caelestes ambitiosa sumus. 140 saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, 141 et pro delictis hostia blanda fuit; 142 saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet 143 fulmina, ture dato sustinuisse manum. 144 at si neglegimur, magnis iniuria poenis 145 solvitur, et iustum praeterit ira modum. 146 respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; 147 causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. 148 respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat; 149 virgo est, et spretos bis tamen ulta focos. 150 Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, 151 cum consternatis diripereris equis. 152 longa referre mora est correcta oblivia damnis: 153 me quoque Romani praeteriere patres. 154 quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? 155 exigerem nostrae qualia damna notae? 156 excidit officium tristi mihi: nulla tuebar 157 rura, nec in pretio fertilis hortus erat; 158 lilia deciderant, violas arere videres, 159 filaque punicei languida facta croci. 160 saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli 161 ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat. 162 florebant oleae, venti nocuere protervi: 163 florebant segetes, grandine laesa seges. 164 in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris 165 et subita frondes decutiuntur aqua. 166 nec volui fieri nec sum crudelis in ira; 167 cura repellendi sed mihi nulla fuit. 168 convenere patres, et, si bene floreat annus, 169 numinibus nostris annua festa vovent. 170 adnuimus voto: consul cum consule ludos 171 Postumio Laenas persoluere mihi.' 172 Quaerere conabar quare lascivia maior 173 his foret in ludis liberiorque iocus; 174 sed mihi succurrit numen non esse severum, 175 aptaque deliciis munera ferre deam. 176 tempora sutilibus cinguntur tota coronis, 177 et latet iniecta splendida mensa rosa; 178 ebrius incinctis philyra conviva capillis 179 saltat, et imprudens utitur arte meri; 180 ebrius ad durum formosae limen amicae 181 cantat, habent unctae mollia serta comae. 182 nulla coronata peraguntur seria fronte, 183 nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae; 184 donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, 185 gratia sumendae non erat ulla rosae. 186 Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam 187 ex Ariadnaeo sidere nosse potes. 188 scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est 189 illa cothurnatas inter habenda deas. 190 turba quidem cur hos celebret meretricia ludos 191 non ex difficili causa petita subest. 192 non est de tetricis, non est de magna professis: 193 volt sua plebeio sacra patere choro, 194 et monet aetatis specie, dum floreat, uti; 195 contemni spinam, cum cecidere rosae. 196 Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae, 197 sic haec est cultu versicolore decens? 198 an quia maturis albescit messis aristis, 199 et color et species floribus omnis inest? 200 adnuit, et motis flores cecidere capillis, 201 accidere in mensas ut rosa missa solet. 202 lumina restabant, quorum me causa latebat, 203 cum sic errores abstulit illa meos: 204 'vel quia purpureis conlucent floribus agri, 205 lumina sunt nostros visa decere dies; 206 vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, 207 atque oculos in se splendor uterque trahit; 208 vel quia deliciis nocturna licentia nostris 209 convenit: a vero tertia causa venit.' 210 'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat, 211 si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'. 212 'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis 213 inbelles capreae sollicitusque lepus?' 214 non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos 215 arvaque pugnaci non adeunda ferae. 216 omnia finierat: tenues secessit in auras, 217 mansit odor; posses scire fuisse deam. 218 floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, 219 sparge, precor, donis pectora nostra tuis. 220
3. C C
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron 1 semivir et flavi corpore mixtus equi. 2 Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros: 3 summa virent pinu, cetera quercus habet. 4 Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto, 5 quae iustum memorant incoluisse senem. 6 ille manus olim missuras Hectora leto 7 creditur in lyricis detinuisse modis. 8 venerat Alcides exhausta parte laborum, 9 iussaque restabant ultima paene viro. 10 stare simul casu Troiae duo fata videres: 11 hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat. 12 excipit hospitio iuvenem Philyreius heros, 13 et causam adventus hic rogat, ille docet. 14 respicit interea clavam spoliumque leonis, 15 'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!' 16 nec se, quin horrens auderent tangere saetis 17 vellus, Achilleae contin 18