Skip to main content

Fasti II by Ovid

Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: 1 alter ut hic mensis, sic liber alter eat. 2 nunc primum velis, elegi, maioribus itis: 3 exiguum, memini, nuper eratis opus. 4 ipse ego vos habui faciles in amore ministros, 5 cum lusit numeris prima iuventa suis. 6 idem sacra cano signataque tempora fastis: 7 ecquis ad haec illinc crederet esse viam? 8 haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, 9 dextraque non omni munere nostra vacat. 10 si mihi non valido torquentur pila lacerto 11 nec bellatoris terga premuntur equi, 12 nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense 13 (his habilis telis quilibet esse potest), 14 at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, 15 nomina, per titulos ingredimurque tuos. 16 ergo ades et placido paulum mea munera voltu 17 respice, pacando siquid ab hoste vacat. 18 Februa Romani dixere piamina patres: 19 nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. 20 pontifices ab rege petunt et flamine lanas, 21 quis veterum lingua februa nomen erat; 22 quaeque capit lictor domibus purgamina certis, 23 torrida cum mica farra, vocantur idem; 24 nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura 25 casta sacerdotum tempora fronde tegit. 26 ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; 27 februa poscenti pinea virga data est. 28 denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, 29 hoc apud intonsos nomen habebat avos. 30 mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci 31 omne solum lustrant, idque piamen habent; 32 aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, 33 tum cum ferales praeteriere dies. 34 omne nefas omnemque mali purgamina causam 35 credebant nostri tollere posse senes. 36 Graecia principium moris dedit: illa nocentes 37 impia lustratos ponere facta putat. 38 Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci 39 caede per Haemonias solvit Acastus aquas; 40 vectam frenatis per inane draconibus Aegeus 41 credulus immerita Phasida fovit ope; 42 Amphiareiades Naupactoo Acheloo 43 'solve nefas' dixit, solvit et ille nefas. 44 ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis 45 fluminea tolli posse putatis aqua! 46 Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, 47 primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; 48 qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni: 49 tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. 50 primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: 51 qui sacer est imis manibus, imus erat. 52 postmodo creduntur spatio distantia longo 53 tempora bis quini continuasse viri. 54

Poetry

1. H : K : FEB : N

Principio mensis Phrygiae contermina Matri 1 Sospita delubris dicitur aucta novis. 2 nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis 3 templa deae? longa procubuere die. 4 cetera ne simili caderent labefacta ruina 5 cavit sacrati provida cura ducis, 6 sub quo delubris sentitur nulla senectus; 7 nec satis est homines, obligat ille deos. 8 templorum positor, templorum sancte repostor, 9 sit superis opto mutua cura tui. 10 dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, 11 proque tua maneant in statione domo. 12 tum quoque vicini lucus celebratur Alerni, 13 qua petit aequoreas advena Thybris aquas. 14 ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem 15 inque Iovis summa caeditur arce bidens. 16 saepe graves pluvias adopertus nubibus aether 17 concitat, aut posita sub nive terra latet. 18

Poetry

2. A N

Proximus Hesperias Titan abiturus in undas 1 gemmea purpureis cum iuga demet equis, 2 illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum, 3 dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' 4 dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis 5 in liquidas subito mersa notabit aquas. 6

Poetry

3. B N

Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, 1 is fugiet visus nocte sequente tuos, 2 seu fuit occultis felix in amoribus index, 3 Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. 4 quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? 5 carmine currentes ille tenebat aquas. 6 saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, 7 saepe avidum fugiens restitit agna lupum; 8 saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, 9 et stetit in saxo proxima cerva leae, 10 et sine lite loquax cum Palladis alite cornix 11 sedit, et accipitri iuncta columba fuit. 12 Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, 13 tamquam fraternis obstipuisse modis. 14 nomen Arionium Siculas impleverat urbes 15 captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; 16 inde domum repetens puppem conscendit Arion, 17 atque ita quaesitas arte ferebat opes. 18 forsitan, infelix, ventos undasque timebas: 19 at tibi nave tua tutius aequor erat. 20 namque gubernator destricto constitit ense 21 ceteraque armata conscia turba manu. 22 quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem: 23 non haec sunt digitis arma tenenda tuis. 24 ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, 25 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' 26 dant veniam ridentque moram: capit ille coronam, 27 quae possit crines, Phoebe, decere tuos; 28 induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: 29 reddidit icta suos pollice chorda sonos, 30 flebilibus numeris veluti canentia dura 31 traiectus penna tempora cantat olor. 32 protinus in medias ornatus desilit undas; 33 spargitur impulsa caerula puppis aqua. 34 inde (fide maius) tergo delphina recurvo 35 se memorant oneri subposuisse novo. 36 ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi 37 cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. 38 di pia facta vident: astris delphina recepit 39 Iuppiter et stellas iussit habere novem. 40

Poetry

(4. C N) 5. D NON : NP

Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles 1 vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, 2 dum canimus sacras alterno carmine Nonas. 3 maximus hic fastis accumulatur honor. 4 deficit ingenium, maioraque viribus urgent: 5 haec mihi praecipuo est ore canenda dies. 6 quid volui demens elegis imponere tantum 7 ponderis? heroi res erat ista pedis. 8 sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen 9 hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. 10 res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti 11 nomina, iam pridem tu pater orbis eras. 12 hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, 13 nomen habes: hominum tu pater, ille deum. 14 Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo 15 moenia, tu dederas transilienda Remo. 16 te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit, 17 hoc duce Romanum est solis utrumque latus; 18 tu breve nescioquid victae telluris habebas, 19 quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet. 20 tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; 21 tu recipis luco, reppulit ille nefas; 22 vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; 23 tu domini nomen, principis ille tenet; 24 te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille; 25 caelestem fecit te pater, ille patrem. 26 Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo, 27 et liquidas mixto nectare fundit aquas. 28 en etiam, siquis Borean horrere solebat, 29 gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. 30

(6. E N) (7. F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N 31

Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis 32 Lucifer, et primi tempora veris erunt. 33 ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, 34 magnaque discedens signa reliquit hiems. 35

Poetry

(11. B N) 12. C N

Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursae 1 aspicies geminos exseruisse pedes. 2 inter hamadryadas iaculatricemque Dianam 3 Callisto sacri pars fuit una chori. 4 illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, 5 este meae testes virginitatis' ait. 6 Cynthia laudavit, 'promissa' que 'foedera serva, 7 et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' 8 foedera servasset, si non formosa fuisset: 9 cavit mortales, de Iove crimen habet. 10 mille feras Phoebe silvis venata redibat 11 aut plus aut medium sole tenente diem; 12 ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, 13 in medio gelidae fons erat altus aquae), 14 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeaea, lavemur'; 15 erubuit falso virginis illa sono. 16 dixerat et nymphis. nymphae velamina ponunt; 17 hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. 18 exuerat tunicas; uteri manifesta tumore 19 proditur indicio ponderis ipsa suo. 20 cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, coetus 21 desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' 22 luna novum decies implerat cornibus orbem: 23 quae fuerat virgo credita, mater erat. 24 laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: 25 quid facis? invito est pectore passa Iovem. 26 utque ferae vidit turpes in paelice voltus, 27 'huius in amplexus, Iuppiter,' inquit 'eas.' 28 ursa per incultos errabat squalida montes 29 quae fuerat summo nuper amata Iovi. 30 iam tria lustra puer furto conceptus agebat, 31 cum mater nato est obvia facta suo. 32 illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, 33 et gemuit: gemitus verba parentis erant. 34 hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto 35 ni foret in superas raptus uterque domos. 36 signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, 37 Arctophylax formam terga sequentis habet. 38 saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn 39 Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis. 40

Poetry

13. D EID : NP

Idibus agrestis fumant altaria Fauni 1 hic ubi discretas insula rumpit aquas. 2 haec fuit illa dies in qua Veientibus armis 3 ter centum Fabii ter cecidere duo. 4 una domus vires et onus susceperat urbis: 5 sumunt gentiles arma professa manus. 6 egreditur castris miles generosus ab isdem, 7 e quis dux fieri quilibet aptus erat. 8 Carmentis portae dextro est via proxima iano: 9 ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. 10 illa fama refert Fabios exisse trecentos: 11 porta vacat culpa, sed tamen omen habet. 12 ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem 13 (turbidus hibernis ille fluebat aquis), 14 castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi 15 Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; 16 non aliter quam cum Libyca de gente leones 17 invadunt sparsos lata per arva greges. 18 diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo 19 accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. 20 sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte 21 non datur, insidias armaque tecta parant. 22 campus erat, campi claudebant ultima colles 23 silvaque montanas occulere apta feras. 24 in medio paucos armentaque rara relinquunt, 25 cetera virgultis abdita turba latet. 26 ecce velut torrens undis pluvialibus auctus 27 aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, 28 per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, 29 riparum clausas margine finit aquas, 30 sic Fabii vallem latis discursibus implent, 31 quodque vident sternunt, nec metus alter inest. 32 quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: 33 simplex nobilitas, perfida tela cave. 34 fraude perit virtus: in apertos undique campos 35 prosiliunt hostes et latus omne tenent. 36 quid faciant pauci contra tot milia fortes? 37 quidve, quod in misero tempore restet, adest? 38 sicut aper longe silvis latratibus actus 39 fulmineo celeres dissipat ore canes, 40 mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, 41 volneraque alterna dantque feruntque manu. 42 una dies Fabios ad bellum miserat omnes, 43 ad bellum missos perdidit una dies. 44 ut tamen Herculeae superessent semina gentis, 45 credibile est ipsos consuluisse deos: 46 nam puer impubes et adhuc non utilis armis 47 unus de Fabia gente relictus erat; 48 scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, 49 cui res cunctando restituenda foret. 50

Poetry

14. E N

Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis 1 et medius Crater inter utrumque, iacent. 2 Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; 3 quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. 4 forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat 5 (non faciet longas fabula nostra moras): 6 'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra moretur, 7 et tenuem vivis fontibus adfer aquam.' 8 corvus inauratum pedibus cratera recurvis 9 tollit et aerium pervolat altus iter. 10 stabat adhuc duris ficus densissima pomis: 11 temptat eam rostro, non erat apta legi; 12 immemor imperii sedisse sub arbore fertur, 13 dum fierent tarda dulcia poma mora. 14 iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, 15 ad dominumque redit, fictaque verba refert: 16 'hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum: 17 hic tenuit fontes officiumque meum.' 18 'addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes 19 fatidicum verbis fallere velle deum? 20 at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, 21 de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' 22 dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, 23 Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant. 24

Poetry

15. F LVPER : NP

Tertia post Idus nudos aurora Lupercos 1 aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. 2 dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, 3 attigerint Latias unde petita domos. 4 Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur 5 Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. 6 testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, 7 quique citis Ladon in mare currit aquis, 8 cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, 9 altaque Tricrene Parrhasiaeque nives. 10 Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, 11 munus ob incolumes ille ferebat oves. 12 transtulit Euander silvestria numina secum: 13 hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. 14 inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis: 15 flamen ad haec prisco more Dialis erat. 16 cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) 17 nuda ferant posita corpora veste, rogas? 18 ipse deus velox discurrere gaudet in altis 19 montibus, et subitas concipit ipse fugas: 20 ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; 21 nec satis ad cursus commoda vestis erit. 22 ante Iovem genitum terras habuisse feruntur 23 Arcades, et luna gens prior illa fuit. 24 vita feris similis, nullos agitata per usus: 25 artis adhuc expers et rude volgus erat. 26 pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; 27 nectar erat palmis hausta duabus aqua. 28 nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, 29 nulla sub imperio terra colentis erat: 30 nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: 31 ibat ovis lana corpus amicta sua. 32 sub Iove durabant et corpora nuda gerebant, 33 docta graves imbres et tolerare Notos. 34 nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti 35 moris, et antiquas testificantur opes. 36 Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, 37 traditur antiqui fabula plena ioci. 38 forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat: 39 vidit ab excelso Faunus utrumque iugo; 40 vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit 41 'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.' 42 ibat odoratis umeros perfusa capillis 43 Maeonis, aurato conspicienda sinu: 44 aurea pellebant tepidos umbracula soles, 45 quae tamen Herculeae sustinuere manus. 46 iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, 47 Hesperos et fusco roscidus ibat equo. 48 antra subit tofis laqueata et pumice vivo; 49 garrulus in primo limine rivus erat. 50 dumque parant epulas potandaque vina ministri, 51 cultibus Alciden instruit illa suis: 52 dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, 53 dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. 54 ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat, 55 ut posset magnas exseruisse manus. 56 fregerat armillas non illa ad bracchia factas, 57 scindebant magni vincula parva pedes. 58 ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis 59 conditaque in pharetra tela minora sua. 60 sic epulis functi sic dant sua corpora somno, 61 et positis iuxta secubuere toris: 62 causa, repertori vitis quia sacra parabant, 63 quae facerent pure, cum foret orta dies. 64 noctis erat medium. quid non amor improbus audet? 65 roscida per tenebras Faunus ad antra venit: 66 utque videt comites somno vinoque solutos, 67 spem capit in dominis esse soporis idem. 68 intrat et huc illuc temerarius errat adulter, 69 et praefert cautas subsequiturque manus. 70 venerat ad strati captata cubilia lecti, 71 et felix prima sorte futurus erat; 72 ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis 73 vellera, pertimuit sustinuitque manum, 74 attonitusque metu rediit, ut saepe viator 75 turbatum viso rettulit angue pedem. 76 inde tori qui iunctus erat velamina tangit 77 mollia, mendaci decipiturque nota. 78 ascendit spondaque sibi propiore recumbit, 79 et tumidum cornu durius inguen erat. 80 interea tunicas ora subducit ab ima: 81 horrebant densis aspera crura pilis. 82 cetera temptantem subito Tirynthius heros 83 reppulit: e summo decidit ille toro. 84 fit sonus, inclamat comites et lumina poscit 85 Maeonis: inlatis ignibus acta patent. 86 ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, 87 membraque de dura vix sua tollit humo. 88 ridet et Alcides et qui videre iacentem, 89 ridet amatorem Lyda puella suum. 90 veste deus lusus fallentes lumina vestes 91 non amat, et nudos ad sua sacra vocat. 92 Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, 93 inque suo noster pulvere currat equus. 94 cornipedi Fauno caesa de more capella 95 venit ad exiguas turba vocata dapes. 96 dumque sacerdotes veribus transuta salignis 97 exta parant, medias sole tenente vias, 98 Romulus et frater pastoralisque iuventus 99 solibus et campo corpora nuda dabant. 100 vectibus et iaculis et misso pondere saxi 101 bracchia per lusus experienda dabant: 102 pastor ab excelso 'per devia rura iuvencos, 103 Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt.' 104 longum erat armari: diversis exit uterque 105 partibus, occursu praeda recepta Remi. 106 ut rediit, veribus stridentia detrahit exta 107 atque ait 'haec certe non nisi victor edet.' 108 dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc 109

Poetry