Skip to main content

Ex Ponto III by Ovid

I. VXORI

Aequor Iasonio pulsatum remige primum 1 quaeque nec hoste fero nec niue, terra, cares, 2 ecquod erit tempus quo uos ego Naso relinquam, 3 in minus hostili iussus abesse loco? 4 An mihi barbaria uiuendum semper in ista 5 inque Tomitana condar oportet humo? 6 Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, 7 finitimus rapido quam terit hostis equo, 8 pace tua dixisse uelim: 'Tu pessima duro 9 pars es in exilio, tu mala nostra grauas. 10 Tu neque uer sentis cinctum florente corona, 11 tu neque messorum corpora nuda uides, 12 nec tibi pampineas autumnus porrigit uuas, 13 cuncta sed inmodicum tempora frigus habent. 14 Tu glacie freta uincta tenes, et in aequore piscis 15 inclusus tecta saepe natauit aqua. 16 Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini, 17 qui potus dubium sistat alatne sitim. 18 Rara, neque haec felix, in apertis eminet aruis 19 arbor et in terra est altera forma maris. 20 Non auis obloquitur, nisi siluis si qua remota 21 aequoreas rauco gutture potat aquas. 22 Tristia per uacuos horrent absinthia campos 23 conueniensque suo messis amara loco. 24 Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste 25 tinctaque mortifera tabe sagitta madet, 26 quod procul haec regio est et ab omni deuia cursu 27 nec pede quo quisquam nec rate tutus eat. 28 Non igitur mirum finem quaerentibus horum 29 altera si nobis usque rogatur humus. 30 Te magis est mirum non hoc euincere, coniunx, 31 inque meis lacrimas posse tenere malis. 32 Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum, 33 inuenies, uere si reperire uoles. 34 Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet 35 et faciat somnos haec tibi cura breues. 36 Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus 37 optet ut exilium pace carere meum? 38 Pectore te toto cunctisque incumbere neruis 39 et niti pro me nocte dieque decet. 40 Vtque iuuent alii, tu debes uincere amicos 41 uxor et ad partis prima uenire tuas. 42 Magna tibi inposita est nostris persona libellis: 43 coniugis exemplum diceris esse bonae. 44 Hanc caue degeneres, ut sint praeconia nostra 45 uera; uide Famae quod tuearis opus. 46 Vt nihil ipse querar, tacito me Fama queretur, 47 quae debet fuerit ni tibi cura mei. 48 Exposuit memet populo Fortuna uidendum 49 et plus notitiae quam fuit ante dedit. 50 Notior est factus Capaneus a fulminis ictu, 51 notus humo mersis Amphiaraus equis. 52 Si minus errasset, notus minus esset Vlixes, 53 magna Philoctetae uulnere fama suo est. 54 Si locus est aliquis tanta inter nomina paruis, 55 nos quoque conspicuos nostra ruina facit. 56 Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non 57 inferius Coa Bittide nomen habes. 58 Quicquid ages igitur, scena spectabere magna 59 et pia non paucis testibus uxor eris. 60 Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, 61 qui legit has laudes, an mereare rogat. 62 Vtque fauere reor plures uirtutibus istis, 63 sic tua non paucae carpere facta uolent. 64 Quarum tu praesta ne liuor dicere possit: 65 "Haec est pro miseri lenta salute uiri". 66 Cumque ego deficiam nec possim ducere currum, 67 fac tu sustineas debile sola iugum. 68 Ad medicum specto uenis fugientibus aeger: 69 ultima pars animae dum mihi restat, ades, 70 quodque ego praestarem, si te magis ipse ualerem, 71 id mihi, cum ualeas fortius ipsa, refer. 72 Exigit hoc socialis amor foedusque maritum. 73 Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis. 74 Hoc domui debes de qua censeris, ut illam 75 non magis officiis quam probitate colas. 76 Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor, 77 non poterit credi Marcia culta tibi. 78 Nec sumus indigni nec, si uis uera fateri, 79 debetur meritis gratia nulla meis. 80 Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis 81 nec te, si cupiat, laedere rumor habet, 82 sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, 83 pro nostris ut sis ambitiosa malis, 84 Vt minus infesta iaceam regione labora, 85 clauda nec officii pars erit ulla tui. 86 Magna peto, sed non tamen inuidiosa roganti, 87 utque ea non teneas, tuta repulsa tua est. 88 Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro 89 quod facis ut facias teque imitere rogo. 90 Fortibus adsueuit tubicen prodesse suoque 91 dux bene pugnantis incitat ore uiros. 92 Nota tua est probitas testataque tempus in omne: 93 sit uirtus etiam non probitate minor. 94 Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis 95 aut excisa leui pelta gerenda manu. 96 Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, 97 sed sit ut iratum quam fuit ante minus. 98 Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient: 99 hac potes aut nulla parte mouere deos. 100 Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cauetur 101 meque uiro flendi copia diues adest; 102 utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis: 103 has fortuna tibi nostra ministrat opes. 104 Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, 105 Admeti coniunx quam sequereris erat. 106 Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica 107 instantis uelles fallere nupta procos. 108 Si comes extincti manes sequerere mariti, 109 esset dux facti Laudamia tui. 110 Iphias ante oculos tibi erat ponenda uolenti 111 corpus in accensos mittere forte rogos. 112 Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela: 113 Caesaris est coniunx ore precanda tuo 114 quae praestat uirtute sua, ne prisca uetustas 115 laude pudicitiae saecula nostra premat, 116 quae Veneris formam, mores Iunonis habendo 117 sola est caelesti digna reperta toro. 118 Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne 119 filiaue Aeetae uoce mouenda tua est, 120 nec nurus Aegypti, nec saeua Agamemnonis uxor, 121 Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas, 122 Telegoniue parens uertendis nata figuris 123 nexaque nodosas angue Medusa comas, 124 femina sed princeps, in qua Fortuna uidere 125 se probat et caecae crimina falsa tulit, 126 qua nihil in terris ad finem solis ab ortu 127 clarius excepto Caesare mundus habet. 128 Eligito tempus captatum saepe rogandi, 129 exeat aduersa ne tua nauis aqua. 130 Non semper sacras reddunt oracula sortis 131 ipsaque non omni tempore fana patent. 132 Cum status Vrbis erit qualem nunc auguror esse, 133 et nullus populi contrahet ora dolor, 134 cum domus Augusti Capitoli more colenda 135 laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, 136 tum tibi di faciant adeundi copia fiat, 137 profectura aliquid tum tua uerba putes. 138 Si quid aget maius, differ tua coepta caueque 139 spem festinando praecipitare meam. 140 Nec rursus iubeo, dum sit uacuissima, quaeras: 141 corporis ad curam uix uacat illa sui. 142 Omnia . . . . . . . . . . . . . . . 143 per rerum turbam tu quoque oportet eas. 144 Cum tibi contigerit uultum Iunonis adire, 145 fac sis personae quam tueare memor. 146 Nec factum defende meum: mala causa silenda est. 147 Nil nisi sollicitae sint tua uerba preces. 148 Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra 149 ad non mortalis brachia tende pedes. 150 Tum pete nil aliud saeuo nisi ab hoste recedam: 151 hostem Fortunam sit satis esse mihi. 152 Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore; 153 haec quoque uix poteris uoce tremente loqui. 154 Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa 155 te maiestatem pertimuisse suam. 156 Nec tua si fletu scindentur uerba, nocebit: 157 interdum lacrimae pondera uocis habent. 158 Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit 159 horaque conueniens auspiciumque fauens, 160 sed prius inposito sanctis altaribus igni 161 tura fer ad magnos uinaque pura deos, 162 e quibus ante omnes Augustum numen adora 163 progeniemque piam participemque tori. 164 Sint utinam mites solito tibi more tuasque 165 non duris lacrimas uultibus aspiciant! 166

Poetry

II. COTTAE

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem, 1 missa sit ut uere perueniatque precor. 2 Namque meis sospes multum cruciatibus aufers 3 utque sit in nobis pars bona salua facis. 4 Cumque labent aliqui iactataque uela relinquant, 5 tu lacerae remanes ancora sola rati. 6 Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis 7 qui cum Fortuna terga dedere fugae. 8 Cum feriant unum, non unum fulmina terrent 9 iunctaque percusso turba pauere solet. 10 Cumque dedit paries uenturae signa ruinae, 11 sollicito uacuus fit locus ille metu. 12 Quis non e timidis aegri contagia uitat 13 uicinum metuens ne trahat inde malum? 14 Me quoque amicorum nimio terrore metuque, 15 non odio quidam destituere mei. 16 Non illis pietas, non officiosa uoluntas 17 defuit: aduersos extimuere deos. 18 Vtque magis cauti possunt timidique uideri, 19 sic adpellari non meruere mali. 20 Aut meus excusat caros ita candor amicos 21 utque habeant de me crimina nulla fauet. 22 Sint hi contenti uenia signentque licebit 23 purgari factum me quoque teste suum. 24 Pars estis pauci melior, qui rebus in artis 25 ferre mihi nullam turpe putastis opem. 26 Tunc igitur meriti morietur gratia uestri, 27 cum cinis absumpto corpore factus ero. 28 Fallor et illa meae superabit tempora uitae, 29 si tamen a memori posteritate legar. 30 Corpora debentur maestis exsanguia bustis, 31 effugiunt structos nomen honorque rogos. 32 Occidit et Theseus et qui comitauit Orestem, 33 sed tamen in laudes uiuit uterque suas. 34 Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes 35 claraque erit scriptis gloria uestra meis. 36 Hic quoque Sauromatae iam uos nouere Getaeque, 37 et tales animos barbara turba probat. 38 Cumque ego de uestra nuper probitate referrem 39 —nam didici Getice Sarmaticeque loqui— 40 forte senex quidam, coetu cum staret in illo, 41 reddidit ad nostros talia uerba sonos: 42 'Nos quoque amicitiae nomen, bone, nouimus, hospes, 43 quos procul a uobis Pontus et Hister habet. 44 Est locus in Scythia—Tauros dixere priores— 45 qui Getica longe non ita distat humo. 46 Hac ego sum terra—patriae nec paenitet—ortus. 47 Consortem Phoebi gens colit illa deam. 48 Templa manent hodie uastis innixa columnis 49 perque quater denos itur in illa gradus. 50 Fama refert illic signum caeleste fuisse, 51 quoque minus dubites, stat basis orba dea 52 araque, quae fuerat natura candida saxi, 53 decolor adfuso sanguine tincta rubet. 54 Femina sacra facit taedae non nota iugali, 55 quae superat Scythicas nobilitate nurus. 56 Sacrifici genus est, sic instituere parentes, 57 aduena uirgineo caesus ut ense cadat. 58 Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora, 59 nec fuit Euxinis notior alter aquis. 60 Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras 61 nescio quam dicunt Iphigenian iter, 62 quam leuibus uentis sub nube per aequora uectam 63 creditur his Phoebe deposuisse locis. 64 Praefuerat templo multos ea rite per annos, 65 inuita peragens tristia sacra manu, 66 cum duo uelifera iuuenes uenere carina 67 presseruntque suo litora nostra pede. 68 Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, 69 ast Pylades alter: nomina fama tenet. 70 Protinus inmitem Triuiae ducuntur ad aram, 71 euincti geminas ad sua terga manus. 72 Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, 73 ambiat ut fuluas infula longa comas, 74 dumque parat sacrum, dum uelat tempora uittis, 75 dum tardae causas inuenit ipsa morae: 76 "Non ego crudelis, iuuenes, ignoscite, dixit, 77 sacra suo facio barbariora loco. 78 Ritus is est gentis. Qua uos tamen urbe uenitis 79 quodue parum fausta puppe petistis iter?" 80 Dixit et audito patriae pia nomine uirgo 81 consortes urbis comperit esse suae: 82 "Alter ut e uobis, inquit, cadat hostia sacris, 83 ad patrias sedes nuntius alter eat." 84 Ire iubet Pylades carum periturus Orestem; 85 hic negat inque uices pugnat uterque mori. 86 Extitit hoc unum quo non conuenerit illis: 87 cetera par concors et sine lite fuit. 88 Dum peragunt iuuenes pulchri certamen amoris, 89 ad fratrem scriptas exarat illa notas. 90 Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur, 91 —humanos casus aspice!—frater erat. 92 Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae 93 clamque per inmensas puppe feruntur aquas. 94 Mirus amor iuuenum; quamuis abiere tot anni, 95 in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.' 96 Fabula narrata est postquam uulgaris ab illo, 97 laudarunt omnes facta piamque fidem. 98 Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, 99 nomen amicitiae barbara corda mouet. 100 Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, 101 cum tangant duros talia facta Getas? 102 Adde quod est animus semper tibi mitis et altae 103 indicium more nobilitatis habent 104 quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, 105 quos Numa maternus non neget esse suos 106 adiectique probent genetiua ad nomina Cottae, 107 si tu non esses, interitura domus. 108 Digne uir hac serie, lasso succurrere amico 109 conueniens istis moribus esse puta. 110

Poetry

III. FABIO MAXIMO

Si uacat exiguum profugo dare tempus amico, 1 o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, 2 dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra 3 seu ueri species seu fuit ille sopor. 4 Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, 5 mense fere medio quanta nitere solet. 6 Publica me requies curarum somnus habebat 7 fusaque erant toto languida membra toro, 8 cum subito pennis agitatus inhorruit aer 9 et gemuit paruo mota fenestra sono. 10 Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum, 11 pulsus et e trepido pectore somnus abit. 12 Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat, 13 fulcra tenens laeua tristis acerna manu, 14 nec torquem collo neque habens crinale capillo 15 nec bene dispositas comptus ut ante comas. 16 Horrida pendebant molles super ora capilli 17 et uisa est oculis horrida penna meis, 18 qualis in aeriae tergo solet esse columbae 19 tractatam multae quam tetigere manus. 20 Hunc simul agnoui—neque enim mihi notior alter— 21 talibus adfata est libera lingua sonis: 22 'O puer, exilii decepto causa magistro, 23 quem fuit utilius non docuisse mihi, 24 huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo 25 et coit adstrictis barbarus Hister aquis? 26 Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres, 27 quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi? 28 Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus, 29 adposui senis te duce quinque pedes. 30 Nec me Maeonio consurgere carmine nec me 31 dicere magnorum passus es acta ducum. 32 Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes 33 ingenii uires comminuere mei. 34 Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, 35 in nullum mea mens grande uacauit opus. 36 Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci 37 Artibus ut posses non rudis esse meis. 38 Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, 39 id quoque in extremis et sine pace locis. 40 At non Chionides Eumolpus in Orphea talis, 41 in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat, 42 praemia nec Chiron ab Achille talia cepit, 43 Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam. 44 Nomina neu referam longum collecta per aeuum, 45 discipulo perii solus ab ipse meo. 46 Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus, 47 haec te discipulo dona magister habet. 48 Scis tamen et liquido iuratus dicere possis 49 non me legitimos sollicitasse toros. 50 Scripsimus haec illis quarum nec uitta pudicos 51 contingit crines nec stola longa pedes. 52 Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas 53 et facere incertum per mea iussa genus? 54 An sit ab his omnis rigide submota libellis 55 quam lex furtiuos arcet habere uiros? 56 Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera 57 credor adulterii composuisse notas? 58 At tu—sic habeas ferientes cuncta sagittas, 59 sic numquam rapido lampades igne uacent, 60 sic regat imperium terrasque coerceat omnis 61

Poetry