Skip to main content

Ex Ponto II by Ovid

I. <GERMANICO>

Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi, 1 languida quo fessi uix uenit aura Noti. 2 Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui: 3 iam minus hic odio est quam fuit ante locus. 4 Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5 uidi fortunae uerba dedique meae. 6 Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, 7 uelle potest cuiuis haec tamen una dari. 8 Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, 9 tristitiam poni per sua festa iubent. 10 Denique, quod certus furor est audere fateri, 11 hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar. 12 Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros, 13 mixta tenax segeti crescere lappa solet. 14 Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba 15 numen et inuita saepe iuuamur ope. 16 Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili 17 sunt mea: priuati nil habet illa domus. 18 Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi 19 incluso mediis est mihi pompa Getis! 20 Indice te didici nuper uisenda coisse 21 innumeras gentes ad ducis ora sui, 22 quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem, 23 hospitiis Romam uix habuisse locum. 24 Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante 25 fuderit adsiduas nubilus auster aquas, 26 numine caelesti solem fulsisse serenum 27 cum populi uultu conueniente die 28 atque ita uictorem cum magnae uocis honore 29 bellica laudatis dona dedisse uiris 30 claraque sumpturum pictas insignia uestes 31 tura prius sanctis inposuisse focis 32 Iustitiamque sui caste placasse parentis, 33 illo quae templum pectore semper habet, 34 quaque ierit, felix adiectum plausibus omen 35 saxaque roratis erubuisse rosis; 36 protinus argento uersos imitantia muros 37 barbara cum pictis oppida lata uiris 38 fluminaque et montes et in altis proelia siluis 39 armaque cum telis in strue mixta sua 40 deque tropaeorum quod sol incenderet auro 41 aurea Romani tecta fuisse fori 42 totque tulisse duces captiuos addita collis 43 uincula paene hostis quot satis esse fuit. 44 Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, 45 in quibus et belli summa caputque Bato. 46 Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, 47 cum uideam mitis hostibus esse deos? 48 Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor 49 oppida sub titulo nominis isse tui 50 atque ea te contra nec muri mole nec armis 51 nec satis ingenio tuta fuisse loci. 52 Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, 53 sint modo uirtuti tempora longa tuae. 54 Quod precor eueniet—sunt quaedam oracula uatum—, 55 nam deus optanti prospera signa dedit. 56 Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces 57 laeta coronatis Roma uidebit equis 58 maturosque pater nati spectabit honores 59 gaudia percipiens quae dedit ipse suis. 60 Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque 61 maxime, dicta tibi uaticinante nota. 62 Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, 63 sufficiet nostris si modo uita malis, 64 inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas 65 abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. 66 Quae si me saluo dabitur tua laurea templis, 67 omina bis dices uera fuisse mea. 68

Poetry

II. MESSALINO

Ille domus uestrae primis uenerator ab annis 1 pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti 2 mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, 3 quam solitus praesens est tibi ferre, Getis. 4 Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est 5 qui fuit et dubitas cetera perlegere! 6 Perlege nec mecum pariter mea uerba relega: 7 Vrbe licet uestra uersibus esse meis. 8 Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, 9 clara mea tangi sidera posse manu, 10 nec nos Enceladi dementia castra secuti 11 in rerum dominos mouimus arma deos, 12 nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, 13 numina sunt telis ulla petita meis. 14 Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum 15 ausa sit et nullum maius adorta nefas. 16 Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari: 17 haec duo sunt animi nomina uera mei. 18 Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram 19 difficilem precibus te quoque iure meis, 20 quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, 21 te laedi, cum quis laeditur inde, putas. 22 Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris, 23 non tamen efficies ut timeare mihi. 24 Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, 25 profuit et Myso Pelias hasta duci. 26 Confugit interdum templi uiolator ad aram 27 nec petere offensi numinis horret opem. 28 Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur, 29 sed non per placidas it mea nauis aquas. 30 Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est; 31 nam timor euentu deterioris abest. 32 Qui rapitur . . . . . . . . . . . . . 33 porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . . 34 accipitremque timens pennis trepidantibus ales 35 audet ad humanos fessa uenire sinus, 36 nec se uicino dubitat committere tecto 37 quae fugit infestos territa cerua canes. 38 Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris 39 nec rigidam timidis uocibus obde forem 40 uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer 41 non tibi Tarpeio culta Tonante minus 42 mandatique mei legatus suscipe causam, 43 nulla meo quamuis nomine causa bona est. 44 Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger 45 seruatus per te, si modo seruor, ero. 46 Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus 47 principis aeterni quam tibi praestat amor, 48 nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit 49 quo poteras trepidis utilis esse reis. 50 Viuit enim in uobis facundi lingua parentis 51 et res heredem repperit illa suum. 52 Hanc ego non ut me defendere temptet adoro: 53 non est confessi causa tuenda rei. 54 Num tamen excuses erroris origine factum 55 an nihil expediat tale mouere uide. 56 Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, 57 non contrectari tutius esse puto. 58 Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam. 59 Posse uelim cineres obruere ipse meos. 60 Sic igitur, quasi me nullus deceperit error, 61 uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar. 62 Cumque serenus erit uultusque remiserit illos 63 qui secum terras imperiumque mouent, 64 exiguam ne me praedam sinat esse Getarum 65 detque solum miserae mite precare fugae. 66 Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque 67 quas fecit uires, Roma, ualere tuas. 68 Incolumis coniunx sua puluinaria seruat, 69 promouet Ausonium filius imperium. 70 Praeterit ipse suos animo Germanicus annos 71 nec uigor est Drusi nobilitate minor. 72 Adde nurus neptesque pias natosque nepotum 73 ceteraque Augustae membra ualere domus. 74 Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis 75 subdita montanae brachia Dalmatiae. 76 Nec dedignata est abiectis Illyris armis 77 Caesareum famulo uertice ferre pedem. 78 Ipse super currum placido spectabilis ore 79 tempora Phoebea uirgine nexa tulit, 80 quem pia uobiscum proles comitauit euntem, 81 digna parente suo nominibusque datis, 82 fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis 83 Diuus ab excelsa Iulius aede uidet. 84 His Messalinus quibus omnia cedere debent 85 primum laetitiae non negat esse locum. 86 Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris, 87 hac hominum nulli parte secundus erit. 88 Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, 89 uenit honoratis laurea digna comis. 90 Felices quibus o licuit spectare triumphos 91 et ducis ore deos aequiperante frui! 92 At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi 93 terraque pacis inops undaque uincta gelu. 94 Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc, 95 sit tua mutando gratia blanda loco. 96 Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo, 97 si quid habet sensus umbra diserta, petit. 98 Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur 99 seruandi noceat ne tibi cura mei. 100 Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare 101 et nos in turbae parte fuisse tuae. 102 Ingenii certe quo nos male sensimus usos 103 Artibus exceptis saepe probator eras, 104 nec mea, si tantum peccata nouissima demas, 105 esse potest domui uita pudenda tuae. 106 Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis 107 curaque sit superis Caesaribusque tui. 108 Mite, sed iratum merito mihi numen adora, 109 eximar ut Scythici de feritate loci. 110 Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus 111 et talis meriti gratia maior erit. 112 Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro 113 accipiet uoces Antiphatesue tuas, 114 sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus 115 et qui fulmineo saepe sine igne tonat, 116 qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse 117 cuique fere poenam sumere poena sua est. 118 Victa tamen uitio est huius clementia nostro 119 uenit et ad uires ira coacta suas. 120 Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti 121 nec licet ante ipsos procubuisse deos, 122 quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos, 123 adde sed et proprias ad mea uerba preces. 124 Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. 125 Ignosces: timeo naufragus omne fretum. 126

Poetry

III. COTTAE MAXIMO

Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas 1 nec sinis ingenium nobilitate premi, 2 culte mihi—quid enim status hic a funere differt?— 3 supremum uitae tempus adusque meae, 4 rem facis adflictum non auersatus amicum 5 qua non est aeuo rarior ulla tuo. 6 Turpe quidem dictu, sed—si modo uera fatemur— 7 uulgus amicitias utilitate probat. 8 Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum, 9 et cum fortuna statque caditque fides. 10 Nec facile inuenias multis in milibus unum, 11 uirtutem pretium qui putet esse sui. 12 Ipse decor recte facti, si praemia desint, 13 non mouet et gratis paenitet esse probum. 14 Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti 15 spem fructus auidae, nemo petendus erit. 16 At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit 17 utile sollicitis subputat articulis. 18 Illud amicitiae quondam uenerabile nomen 19 prostat et in quaestu pro meretrice sedet. 20 Quo magis admiror non ut torrentibus undis 21 communis uitii te quoque labe trahi. 22 Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est. 23 Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat. 24 En ego non paucis quondam munitus amicis, 25 dum flauit uelis aura secunda meis, 26 ut fera nimboso tumuerunt aequora uento, 27 in mediis lacera naue relinquor aquis. 28 Cumque alii nolint etiam me nosse uideri, 29 uix duo proiecto tresue tulistis opem. 30 Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor 31 nec petere exemplum, sed dare dignus eras. 32 Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem, 33 sponte sua probitas officiumque iuuat. 34 Iudice te mercede caret per seque petenda est 35 externis uirtus incomitata bonis. 36 Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, 37 quodque sit infelix, desinere esse tuum. 38 Mitius est lasso digitum subponere mento 39 mergere quam liquidis ora natandis aquis. 40 Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: 41 instar et hanc uitam mortis habere puta. 42 Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas: 43 a Stygia quantum mors mea distat aqua? 44 Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae: 45 et mea non minimum culpa furoris habet. 46 Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum, 47 ut facis, et lapso quam potes adfer opem. 48 Si bene te noui, si, qui prius esse solebas, 49 nunc quoque es atque animi non cecidere tui, 50 quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis, 51 utque decet, ne te uicerit illa caues, 52 et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis: 53 sic eadem prodest causa nocetque mihi. 54 Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis 55 te fieri comitem stantis in orbe deae. 56 Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles, 57 uela regis quassae qualiacumque ratis. 58 Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur, 59 restat adhuc umeris fulta ruina tuis. 60 Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso 61 lenior offensus qui mihi iure fuit, 62 quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, 63 illum iurabas protinus esse tuum. 64 Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo, 65 diceris erratis ingemuisse meis. 66 Tum tua me primum solari littera coepit 67 et laesum flecti spem dare posse deum. 68 Mouit amicitiae tum te constantia longae 69 ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, 70 et quod eras aliis factus, mihi natus amicus 71 quodque tibi in cunis oscula prima dedi, 72 quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis 73 culta sit, esse uetus me tibi cogit onus. 74 Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, 75 quae non inferior nobilitate fuit, 76 primus ut auderem committere carmina famae 77 inpulit: ingenii dux fuit ille mei. 78 Nec quo sit primum nobis a tempore cultus 79 contendo fratrem posse referre tuum. 80 Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus 81 quolibet in casu gratia nostra fores. 82 Vltima me tecum uidit maestisque cadentes 83 excepit lacrimas Aethalis Ilua genis, 84 cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset 85 adtulerat culpae quem mala fama meae, 86 inter confessum dubie dubieque negantem 87 haerebam pauidas dante timore notas 88 exemploque niuis quam mollit aquaticus auster, 89 gutta per attonitas ibat oborta genas. 90 Haec igitur referens et quod mea crimina primi 91 erroris uenia posse latere uides, 92 respicis antiquum lassis in rebus amicum 93 fomentisque iuuas uulnera nostra tuis. 94 Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, 95 tam bene promerito commoda mille precor. 96 Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor 97 ut tibi sit saluo Caesare salua parens. 98 Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, 99 te solitum memini prima rogare deos. 100

Poetry

IV. ATTICO

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, 1 Attice iudicio non dubitande meo. 2 Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici 3 deserit an partis languida cura suas? 4 Non ita di mihi sint tristes ut credere possim 5 fasque putem iam te non meminisse mei. 6 Ante oculos nostros posita est tua semper imago 7 et uideor uultus mente uidere tuos. 8 Seria multa mihi tecum conlata recordor 9 nec data iucundis tempora pauca iocis. 10 Saepe citae longis uisae sermonibus horae, 11 saepe fuit breuior quam mea uerba dies. 12 Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris 13 et noua iudicio subdita Musa tuo est. 14 Quod tu laudaras, populo placuisse putabam 15 —hoc pretium curae dulce recentis erat— 16 utque meus lima rasus liber esset amici, 17 non semel admonitu facta litura tuo est. 18 Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis, 19 nos uia, nos iunctis curua theatra locis. 20 Denique tantus amor nobis, carissime, semper 21 quantus in Aeacide Nestorideque fuit. 22 Non ego, si biberes securae pocula Lethes, 23 excidere haec credam pectore posse tuo. 24 Longa dies citius brumali sidere noxque 25 tardior hiberna solstitialis erit 26 nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit 27 caltaque Paestanas uincet odore rosas 28 quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum: 29 non ita pars fati candida nulla mei est. 30 Ne tamen haec dici possit fiducia mendax 31 stultaque credulitas nostra fuisse caue 32 constantique fide ueterem tutare sodalem 33 qua licet et quantum non onerosus ero. 34

Poetry

V. SALANO

Condita disparibus numeris ego Naso Salano 1 praeposita misi uerba salute meo. 2 Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen, 3 te precor a saluo possit, amice, legi. 4 Candor, in hoc aeuo res intermortua paene, 5 exigit ut faciam talia uota tuus. 6 Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu, 7 diceris exiliis indoluisse meis, 8 missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, 9 illa tuus iuuit qualiacumque fauor 10 optastique breuem salui mihi Caesaris iram, 11 quod tamen optari, si sciat, ipse sinat. 12 Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti 13 nec minus idcirco sunt ea grata mihi, 14 quoque magis moueare malis, doctissime, nostris, 15 credibile est fieri condicione loci: 16 uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem 17 quae minus Augusta pace fruatur humus. 18 Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus 19 et legis et lectos ore fauente probas 20 ingenioque meo, uena quod paupere manat, 21 plaudis et e riuo flumina magna facis. 22 Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, 23 uix sibi cum miseros posse placere putes. 24 Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, 25 materiae gracili sufficit ingenium. 26 Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi, 27 ausus sum tantae sumere molis opus. 28 Obruit audentem rerum grauitasque nitorque 29 nec potui coepti pondera ferre mei. 30 Illic quam laudes erit officiosa uoluntas, 31 cetera materia debilitata iacent. 32 Qui si forte liber uestras peruenit ad aures, 33 tutelam, mando, sentiat ille tuam. 34 Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem, 35 accedat cumulus gratia nostra leuis. 36 Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte 37 et non calcata candidiora niue, 38 mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, 39 nec lateant artes eloquiumque tuum. 40 Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen, 41 participem studii Caesar habere solet. 42 Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis 43 ingenio mores aequiperante places. 44 Te dicente prius studii fuit impetus illi 45 teque habet elicias qui sua uerba tuis. 46 Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt 47 tectaque non longa conticuere mora, 48 surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus, 49 qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, 50 dumque silens adstat, status est uultusque diserti 51 spemque decens doctae uocis amictus habet. 52 Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, 53 hoc superos iures more solere loqui 54 atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': 55 eloquio tantum nobilitatis inest. 56 Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas, 57 scripta tamen profugi uatis habenda putas. 58 Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, 59 et seruat studii foedera quisque sui: 60

Poetry