Ars Amatoria III by Ovid
1 section, 389 lines, 2357 words
Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, 1 Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. 2 Ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione 3 Faverit et toto qui volat orbe puer. 4 Non erat armatis aequum concurrere nudas; 5 Sic etiam vobis vincere turpe, viri. 6 Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues 7 Adicis, et rabidae tradis ovile lupae?' 8 Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; 9 Spectetur meritis quaeque puella suis. 10 Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem 11 Quo premat Atrides crimine maior habet, 12 Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae 13 Vivus et in vivis ad Styga venit equis, 14 Est pia Penelope lustris errante duobus 15 Et totidem lustris bella gerente viro. 16 Respice Phylaciden et quae comes isse marito 17 Fertur et ante annos occubuisse suos. 18 Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: 19 Proque viro est uxor funere lata viri. 20 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit 21 Iphias, in medios desiluitque rogos. 22 Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: 23 Non mirum, populo si placet illa suo. 24 Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: 25 Conveniunt cumbae vela minora meae. 26 Nil nisi lascivi per me discuntur amores; 27 Femina praecipiam quo sit amanda modo. 28 Femina nec flammas nec saevos excutit arcus; 29 Parcius haec video tela nocere viris. 30 Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, 31 Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. 32 Phasida iam matrem fallax dimisit Iason: 33 Venit in Aesonios altera nupta sinus. 34 Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas 35 Pavit, in ignoto sola relicta loco! 36 Quaere, novem cur una viae dicantur, et audi 37 Depositis silvas Phyllida flesse comis. 38 Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem 39 Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. 40 Quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare: 41 Defuit ars vobis; arte perennat amor. 42 Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere 43 Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. 44 Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? 45 Traditur armatis vulgus inerme viris. 46 Illos artifices gemini fecere libelli: 47 Haec quoque pars monitis erudienda tuis. 48 Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, 49 Mox cecinit laudes prosperiore lyra. 50 Si bene te novi (cultas ne laede puellas!) 51 Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' 52 Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos 53 Constiterat) folium granaque pauca dedit; 54 Sensimus acceptis numen quoque: purior aether 55 Fulsit, et e toto pectore cessit onus. 56 Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, 57 Quas pudor et leges et sua iura sinunt. 58 Venturae memores iam nunc estote senectae: 59 Sic nullum vobis tempus abibit iners. 60 Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos, 61 Ludite: eunt anni more fluentis aquae; 62 Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda, 63 Nec quae praeteriit, hora redire potest. 64 Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, 65 Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. 66 Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi: 67 Hac mihi de spina grata corona data est. 68 Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, 69 Frigida deserta nocte iacebis anus, 70 Nec tua frangetur nocturna ianua rixa, 71 Sparsa nec invenies limina mane rosa. 72 Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, 73 Et perit in nitido qui fuit ore color. 74 Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, 75 Spargentur subito per caput omne comae. 76 Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, 77 Nec faciunt cervos cornua iacta senes: 78 Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, 79 Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. 80 Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae 81 Tempora: continua messe senescit ager. 82 Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, 83 Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. 84 Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: 85 Unde habet Aenean Harmoniamque suos? 86 Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, 87 Gaudia nec cupidis vestra negate viris. 88 Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; 89 Mille licet sumant, deperit inde nihil. 90 Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: 91 Sufficit et damni pars caret illa metu. 92 Quis vetet adposito lumen de lumine sumi? 93 Quisve cavo vastas in mare servet aquas? 94 Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? 95 Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? 96 Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere 97 Damna vetat: damnis munera vestra carent. 98 Sed me flaminibus venti maioris iturum, 99 Dum sumus in portu, provehat aura levis. 100 Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis 101 Provenit, et culto stat seges alta solo. 102 Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? 103 Pars vestrum tali munere magna caret. 104 Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, 105 Idaliae similis sit licet illa deae. 106 Corpora si veteres non sic coluere puellae, 107 Nec veteres cultos sic habuere viros; 108 Si fuit Andromache tunicas induta valentes, 109 Quid mirum? duri militis uxor erat. 110 Scilicet Aiaci coniunx ornata venires, 111 Cui tegumen septem terga fuere boum? 112 Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, 113 Et domiti magnas possidet orbis opes. 114 Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: 115 Alterius dices illa fuisse Iovis. 116 Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, 117 De stipula Tatio regna tenente fuit. 118 Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, 119 Quid nisi araturis pascua bubus erant? 120 Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum 121 Gratulor: haec aetas moribus apta meis. 122 Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, 123 Lectaque diverso litore concha venit: 124 Nec quia decrescunt effosso marmore montes, 125 Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: 126 Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos 127 Rusticitas, priscis illa superstes avis. 128 Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, 129 Quos legit in viridi decolor Indus aqua, 130 Nec prodite graves insuto vestibus auro, 131 Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. 132 Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: 133 Admotae formam dantque negantque manus. 134 Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit 135 Eligat, et speculum consulate ante suum. 136 Longa probat facies capitis discrimina puri: 137 Sic erat ornatis Laodamia comis. 138 Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, 139 Ut pateant aures, ora rotunda volunt. 140 Alterius crines umero iactentur utroque: 141 Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. 142 Altera succinctae religetur more Dianae, 143 Ut solet, attonitas cum petit illa feras. 144 Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: 145 Illa sit adstrictis impedienda comis; 146 Hanc placet ornari testudine Cyllenea: 147 Sustineat similes fluctibus illa sinus. 148 Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, 149 Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, 150 Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: 151 Adicit ornatus proxima quaeque dies. 152 Et neglecta decet multas coma; saepe iacere 153 Hesternam credas; illa repexa modo est. 154 Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe 155 Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' 156 Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe 157 Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. 158 O quantum indulget vestro natura decori, 159 Quarum sunt multis damna pianda modis! 160 Nos male detegimur, raptique aetate capilli, 161 Ut Borea frondes excutiente, cadunt. 162 Femina canitiem Germanis inficit herbis, 163 Et melior vero quaeritur arte color: 164 Femina procedit densissima crinibus emptis, 165 Proque suis alios efficit aere suos. 166 Nec rubor est emisse; palam venire videmus 167 Herculis ante oculos virgineumque chorum. 168 Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro 169 Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. 170 Cum tot prodierint pretio leviore colores, 171 Quis furor est census corpore ferre suos! 172 Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer, 173 Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: 174 Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen 175 Diceris Inois eripuisse dolis; 176 Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: 177 Crediderim nymphas hac ego veste tegi. 178 Ille crocum simulat: croceo velatur amictu, 179 Roscida luciferos cum dea iungit equos: 180 Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, 181 Albentesve rosas, Threiciamve gruem; 182 Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; 183 Et sua velleribus nomina cera dedit. 184 Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti 185 Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, 186 Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: 187 Nam non conveniens omnibus omnis erit. 188 Pulla decent niveas: Briseida pulla decebant: 189 Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. 190 Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: 191 Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat. 192 Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, 193 Neve forent duris aspera crura pilis! 194 Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, 195 Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. 196 Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, 197 Oraque suscepta mane laventur aqua? 198 Scitis et inducta candorem quaerere creta: 199 Sanguine quae vero non rubet, arte rubet. 200 Arte supercilii confinia nuda repletis, 201 Parvaque sinceras velat aluta genas. 202 Nec pudor est oculos tenui signare favilla, 203 Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. 204 Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, 205 Parvus, sed cura grande, libellus, opus; 206 Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; 207 Non est pro vestris ars mea rebus iners. 208 Non tamen expositas mensa deprendat amator 209 Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. 210 Quem non offendat toto faex inlita vultu, 211 Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? 212 Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis 213 Demptus ab inmundo vellere sucus ovis. 214 Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, 215 Nec coram dentes defricuisse probem; 216 Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu: 217 Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; 218 Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis 219 Pondus iners quondam duraque massa fuit; 220 Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; 221 Quas geritis vestis, sordida lana fuit; 222 Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, 223 Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. 224 Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; 225 Aptius a summa conspiciere manu. 226 Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? 227 Claude forem thalami! quid rude prodis opus? 228 Multa viros nescire decet; pars maxima rerum 229 Offendat, si non interiora tegas. 230 Aurea quae splendent ornato signa theatro, 231 Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; 232 Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, 233 Nec nisi summotis forma paranda viris. 234 At non pectendos coram praebere capillos, 235 Ut iaceant fusi per tua terga, veto. 236 Illo praecipue ne sis morosa caveto 237 Tempore, nec lapsas saepe resolve comas. 238 Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora 239 Unguibus et rapta brachia figit acu. 240 Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque 241 Plorat in invisas sanguinolenta comas. 242 Quae male crinita est, custodem in limine ponat, 243 Orneturve Bonae semper in aede deae. 244 Dictus eram subito cuidam venisse puellae: 245 Turbida perversas induit illa comas. 246 Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, 247 Inque nurus Parthas dedecus illud eat. 248 Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, 249 Et sine fronde frutex, et sine crine caput. 250 Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, 251 Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, 252 Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, 253 Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. 254 Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae: 255 Pluraque sunt semper deteriora bonis. 256 Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: 257 Est illis sua dos, forma sine arte potens; 258 Cum mare compositum est, securus navita cessat: 259 Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. 260 Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, 261 Quaque potes vitium corporis abde tui. 262 Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: 263 Inque tuo iaceas quantulacumque toro; 264 Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, 265 Iniecta lateant fac tibi veste pedes. 266 Quae nimium gracilis, pleno velamina filo 267 Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. 268 Pallida purpureis spargat sua corpora virgis, 269 Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. 270 Pes malus in nivea semper celetur aluta: 271 Arida nec vinclis crura resolve suis. 272 Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: 273 Angustum circa fascia pectus eat. 274 Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, 275 Cui digiti pingues et scaber unguis erit. 276 Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur, 277 Et semper spatio distet ab ore viri. 278 Si niger aut ingens aut non erit ordine natus 279 Dens tibi, ridendo maxima damna feres. 280 Quis credat? discunt etiam ridere puellae, 281 Quaeritur aque illis hac quoque parte decor. 282 Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, 283 Et summos dentes ima labella tegant. 284 Nec sua perpetuo contendant ilia risu, 285 Sed leve nescio quid femineumque sonent. 286 Est, quae perverso distorqueat ora cachinno: 287 Risu concussa est altera, flere putes. 288 Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, 289 Ut rudit a scabra turpis asella mola. 290 Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter, 291 Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. 292 Quid, cum legitima fraudatur littera voce, 293 Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? 294 In vitio decor est: quaerunt male reddere verba; 295 Discunt posse minus, quam potuere, loqui. 296 Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: 297 Discite femineo corpora ferre gradu. 298 Est et in incessu pars non temnenda decoris: 299 Allicit ignotos ille fugatque viros. 300 Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras 301 Accipit, expensos fertque superba pedes: 302 Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti 303 Ambulat, ingentes varica fertque gradus. 304 Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter 305 Motus, concesso mollior alter erit. 306 Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti 307 Nuda sit, a laeva conspicienda manu. 308 Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, 309 Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. 310 Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora 311 Quamlibet admissas detinuere rates. 312 His sua Sisyphides auditis paene resolvit 313 Corpora, nam sociis inlita cera fuit. 314 Res est blanda canor: discant cantare puellae: 315 Pro facie multis vox sua lena fuit. 316 Et modo marmoreis referant audita theatris, 317 Et modo Niliacis carmina lusa modis. 318 Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra 319 Nesciat arbitrio femina docta meo. 320 Saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus, 321 Tartareosque lacus tergeminumque canem. 322 Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, 323 Fecerunt muros officiosa novos. 324 Quamvis mutus erat, voci favisse putatur 325 Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. 326 Disce etiam duplici genialia nablia palma 327 Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. 328 Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, 329 Sit quoque vinosi Teia Musa senis; 330 Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), 331 Cuive pater vafri luditur arte Getae. 332 Et teneri possis carmen legisse Properti, 333 Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: 334 Dictaque Varroni fulvis insignia villis 335 Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: 336 Et profugum Aenean, altae primordia Romae, 337 Quo nullum Latio clarius extat opus. 338 Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, 339 Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: 340 Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri 341 Carmina, quis partes instruit ille duas: 342 Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, 343 Elige, quod docili molliter ore legas: 344 Vel tibi composita cantetur Epistola voce: 345 Ignotum hoc aliis ille novavit opus.' 346 O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum, 347 Insignis cornu Bacche, novemque deae! 348 Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, 349 Ut moveat posito brachia iussa mero? 350 Artifices lateris, scenae spectacula, amantur: 351 Tantum mobilitas illa decoris habet. 352 Parva monere pudet, talorum dicere iactus 353 Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas: 354 Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte 355 Quam subeat partem callida, quamque vocet. 356 Cautaque non stulte latronum proelia ludat, 357 Unus cum gemino calculus hoste perit, 358 Bellatorque sua prensus sine compare bellat, 359 Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. 360 Reticuloque pilae leves fundantur aperto, 361 Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. 362 Est genus, in totidem tenui ratione redactum 363 Scriptula, quot menses lubricus annus habet: 364 Parva tabella capit ternos utrimque lapillos, 365 In qua vicisse est continuasse suos. 366 Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam 367 Ludere: ludendo saepe paratur amor. 368 Sed minimus labor est sapienter iactibus uti: 369 Maius opus mores composuisse suos. 370 Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, 371 Nudaque per lusus pectora nostra patent; 372 Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, 373 Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor: 374 Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, 375 Invocat iratos et sibi quisque deos: 376 Nulla fides, tabulaeque novae per vota petuntur; 377 Et lacrimis vidi saepe madere genas. 378 Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat, 379 In quibus est ulli cura placere viro. 380 Hos ignava iocos tribuit natura puellis; 381 Materia ludunt uberiore viri. 382 Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique 383 Armaque et in gyros ire coactus equus. 384 Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, 385 Nec Tuscus placida devehit amnis aqua. 386 At licet et prodest Pompeias ire per umbras, 387 Virginis aetheriis cum caput ardet equis; 388 Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo: 389