Skip to main content

Book XLII by Livy

L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas <consules> cum omnium primum de prouinciis <et> exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut nouas ambo, quibus eam prouinciam obtinerent, legiones—binae singulis decretae—et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, uetus praetor, prouinciam obtineret Sardiniam. praetores deinde prouincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluuius Saxula inter ciues et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam in <prouincias> magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a priuato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere priuatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Praenestinis, quod, cum eo priuatus sacrificii in templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque priuatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obuiam exiret, locum publice pararent, ubi deuerteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. priuata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deuerti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Romanos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius, uelut probato exemplo, magistratibus fecit grauiorum in dies talis generis imperiorum. 1 Principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conueniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma ire <regem> dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuui classis magnae species in caelo uisa dicebatur, et Priuerni lana pulla terra enata, et in Ueienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne uelut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemuiris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, <quae> priore anno ualetudinis populi causa uota esset, ea uti fier<et fer>iaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemuiri scriptum ediderant. 2 Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fuluius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico uouerat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod aedificaretur. naues paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. postquam censor rediit, tegulae expositae de nauibus ad templum portabantur. quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut uero accersitus in curiam censor uenit, multo infestius singuli uniuersique praesentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal uiolassent, uiolare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. <ad> id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca * * tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum uagari. et quod, si in priuatis sociorum aedificiis faceret, indignum uideri posset, id eum <templa deum> immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum <locarentur> piaculariaque Iunoni fierent. quae ad religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt. 3 Ex praetoribus, qui in prouincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum <a> Massiliensibus legatis esset, senatus decreuit, ut P. Furius et Cn. Seruilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors opportuna fuit, <ut> P. Furius idem, cuius ea prouincia fuerat, remaneret. 4

Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum uacaret, senatus consultum factum, ut is ager uiritim diuideretur. decemuiros in eam <rem> ex senatus consulto creauit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium. diuiserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna. 5

Per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam uenerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur. 6 Perseus bellum iam uiuo patre cogitatum in animo uoluens omnis non gentes modo Graeciae, sed ciuitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. erant autem magnae partis hominum ad fauorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae ciuitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes <essent>, nullius liberae ciuitatis fortunam secum mutatam uellent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse. intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant uulgo ciuitates tam pio erga propinquos, tam iusto in ciuis, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem noui regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia <sua> non obiecta esse Romanis uolebant. erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem uim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, uelut tabes, in Perrhaebiam quoque id peruaserat malum. cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore grauatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, leuasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas <M.> Marcellus Delphis per idem tempus <iisdem> hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognouit. cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut leuare aut onerare uoluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et obliuione praeteritorum discordias finirent. huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, conuenit. 7 A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit <Aegium>, quo Achaeis edixerat conuentum. ubi conlaudata gente, quod constanter uetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne aduersus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam uenit. per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renouandae amicitiae causa proficisci iussi. legati erant hi: C. Ualerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. et <ab> Antiocho rege sub idem tempus legati uenerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusauit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret; id se omne aduexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum praeterea afferre, uasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renouaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda; se <in> nullo usquam cessaturum officio. ea merita in <se> senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuuentutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit. legatis benigne responsum, et societatem renouare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. quaestores urbani stipendium, uasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis uideretur; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset. legati, qui in Syria fuerant, renuntiauerant, in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano. 8 In prouinciis eo anno haec <acta>. C. Cicereius praetor in Corsica signis conlatis pugnauit; septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti. uouerat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae. pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum. eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. primo sub aduentum M. Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas ita, ut neutro inclinaret spes. quod ubi consul uidit nulla parte moueri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant. pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium peruasit. inde terror iniectus Liguribus; diuersi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam peruicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt. decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo. <nec> incruenta uictoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent. 9 Post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium amissam quam superesse cernerent—nec enim plus decem milia hominum erant—, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; sperauerant tamen, <non> atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeuiturum. at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset—nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat—, atrox res uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos seruire. quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma <quoque reddi, eaque omnia primo> quoque tempore fieri; nec ante consulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram uictoriam uincendo pugnantis, non saeuiendo in adflictos fieri. 10 Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae uocato, multis uerbis inuectus in praetorem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, aduersus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo uictoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in prouinciam redit. 11

Alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne uisa quidem prouincia sua comitiorum causa Romam rediit. consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creauit. praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluuius Cn. Sicinius C. <Memmius> iterum. 12 Eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fuluius <Flaccus A. Postumius> Albinus; Postumius condidit. censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis ciuitatibus censerentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab altero notatum alter probauit. Fuluius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, quam uouerat, dedicauit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit. 13

Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio <in> Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit. 14

Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. patres referri de Liguribus renouarique senatus consultum uolebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de prouinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; Macedoniam decreturos negant, <ni> de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut nouos exercitus scribere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque negatum est. praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum M. Iunio <in> citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad prouinciarum administrationem adtineret. 15 Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse Romam Ualerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur ut Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. causam ueniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem uidendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, aduersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. haec secum uolutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium <a> patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fouere omnibus consiliis. florere praeterea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas uariasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non ui, non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. accessisse ad uires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem. 16 Nam apud Graeciae atque Asiae ciuitates uereri maiestatem eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos fauorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate <esse>, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti at<que> oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donis<que> innumerabilium legationum, et uelut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio uero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse. 17 Reliquom orationis adhortatio fuit. 'non ego haec' inquit 'incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae ciuitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam inpar esset sors, cum ille uobis bellum <pararet>, uos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum uidebatur. Abrupolim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam uobis conperit, socium item atque amicum uestrum, interfecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ciuitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad uos, quae agerentur, professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis aduersus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. haec cum uobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caueretis, uenire in Italiam. functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut uos et uestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex uobis pendemus, consulatis?' 18 Haec oratio mouit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanauere. 19

Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum si peruicacius causam belli quaeri uideat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et euentum incertum belli. 20

Omnibus ciuitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter aduentum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque ciuitates alia in speciem praeferentis legatos. et legatio Rhodiorum ~erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis quoque suae <crimina> Persei criminibus iunxisset. itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. quod cum <non> contigisset, libertate intemperanti inuectus in regem, quod Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauiorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem <neque Asiae> ingratam populis—nam eo quoque iam fauor Persei uenerat—orationem habuit, ceterum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suae. Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem <maiorem> apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione. 21 Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinerum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perueniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeua ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela in praetereuntem conicerent. primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum locum uentum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in decliue, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum <turba>, postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon contra inpauidus mansit ad protegendum regem. 22 Latrones, cum breui circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, <ne> ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentientem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati peruenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedones ut <non> inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad nauem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Aeginam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin uxoris petendae <im>maturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est. 23 Sub idem tempus C. Ualerius ex Graecia, quo legatus ad uisendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam uellet, in arcanos sermones est coeptus. promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum dandum curaret. cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; euentu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si abnuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam conuento C. Ualerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, uoluit. ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul uenit. introductus i 24

Prose