Skip to main content

Book XXXV by Livy

1 section, 5 paragraphs, 4204 words

Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut uix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos peruastata ulteriore prouincia cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octauam incerto euentu pugnauit, numero militum impar, superior aliis; nam et acie frequenti armatis aduersus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite aduersus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque uigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem uiae proelium exceperat. itaque principio pugnae uigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbauerant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Ioui, si fudisset cecidissetque hostes, praetor uouit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus uictores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo uictorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera uendenda quaestori data; quod inde refectum est, militi diuisum. 1 Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque aduersae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptauerat, quoniam bellum ingens in prouincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pauoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legionenam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esserem gesturum. seniores negare ad rumores a priuatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex prouinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Ualerius Antias et in Siciliam nauigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum uagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum prouinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse. 2 Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conueniendum militibus uenit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluuium mouissent castra, consul urbem haud dubie seruatam aduentu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluuium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde leuibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat nouo milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta uis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium per quod in castella eorum uicosque ageretur. 3 Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque ubi nemo obuiam exiret discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis euastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat mouere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret lucem expectauit et, cum luce moueret, tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios uallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi uera uinceret uirtus, dimicandum uiderunt. 4 Hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum [equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius prioris anni consul. nouus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius uenit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem alteram ex duabus, si uideretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gallorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animaduertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Liuium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo confudit et turbauit, deinde dissipauit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur milites ut paululum adniterentur: uictoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes uiderent, instarent; si restitui ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre uexillarios iussit signa. omnes conisi tandem auerterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; uiui capti mille nonaginta duo, equites septingenti uiginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta uictoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et uiginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis. 5 Eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita uideretur patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere grauaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam uiderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui prouinciam. senatus C. Scribonio negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam ueniret, potius quam Q. Minucium a bello integro auocaret interregnum iniri passurum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam uenturum. de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, quia priuatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum uirtuti gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent successissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset. 6 De ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod ciuitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta auaritia esset, uia fraudis inita erat ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut qui post eam diem socii ciuibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus debitor uellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogauit plebesque sciuit ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum ciuibus Romanis esset. 7

Haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna aduersus latronum magis quam hostium excursiones, uario tamen euentu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fuluio. is apud Toletum oppidum cum Uaccaeis Uettonibusque et Celtiberis signis conlatis dimicauit, exercitum earum gentium fudit fugauitque, regem Hilernum uiuum cepit. 8 Cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam uenit. is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset quoque statu prouincia esset, questus est cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos; postulauit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut consul, qui sciret ab legato suo aduersus se scriptum aliquid, cum ipsi ueniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam uerius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato: nunc uideri amotum de industria qui, <si> ea quae scripsisset praesens diceret, arguere coram et, si quid uani adferret, argui posset, donec ad liquidum ueritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem inuehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt. 9 Censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa sunt ciuium capita <C>CXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundauit; circa portam Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis de caelo tactus; et Ariciae et Lanuuii et in Auentino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est examen uesparum ingens in forum aduolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa decemuiri libros adire iussi, et nouemdiale sacrum factum et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus aediculam Uictoriae Uirginis prope aedem Uictoriae M. Porcius Cato dedicauit biennio post quam uouit. eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumuiri deduxerunt A. Manlius Uolso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si uellent, nouos colonos adscribere possent; uicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt. 10 In exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hispania prouincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Uolso, hi patricii; plebei autem C. Laelius Cn. Domitius C. Liuius Salinator M'. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo propior inuidiam, Quincti recentior ut qui eo anno triumphasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus uerendos magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post deuictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio noua et recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, uirum e ciuitate optimum iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte uenientem in urbem acciperet. 11

Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus ualuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fuluius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Ualerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clupea inaurata in fastigio Iouis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram qua in Campum iter esset perduxerunt. 12 Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat: extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, conuerso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant Caudinaeque cladis memoria non animis modo sed prope oculis obuersabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra uellet cum suis erupturum, tantum uti diceret utra pars frequentior uicis esset: in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pauor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida ceruice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim euehi, uelut quos impotentes regendi equi inuitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere et in agrum latiorem euecti omnia propinqua uiae tecta incendunt. proximo deinde uico inferunt ignem, ferro flammaque omnia peruastant. fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in uicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat peruenit. 13 Sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in uacuam Europae possessionem uenturum nec Philippum aut Nabim quieturos. ubi nihil usquam moueri uiderunt, agitandum aliquid miscendumque rati ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium ciuitatiumque inhonoratissimi post eam uictoriam essent cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum sed suis quemque stimulis mouerent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater praetoris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis ciuitatibus eneruatam tyrannidem dicere: inde militem, inde naues naualesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos uidere dominantes in Peloponneso; nunquam habiturum reciperandi sua occasionem si eam quae tum esset praetermisisset. [et] nullum exercitum Romanum in Graecia esse nec [propter] Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos cur legiones rursus in Graeciam transmittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia uiolatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. ad hoc uetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum uictoriis eius gentis referebatur: et tutum uel incepto uel euentu se consilium adferre; nam neque ut ante se moueat Philippus quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam suadere et, qui sine Antiocho aduersus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis qui tum grauiores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem uiribus resistere Romanos posse? adiciebat de duce Hannibale, nato aduersus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent. haec Philippo Nicander: alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, uictoriam Aetolorum, et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse et ad uincendum uires eosdem praebuisse; deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse et primam quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum. 14 Et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis extemplo circa omnes maritimos uicos dimisit ad seditiones in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt. 15

Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum peruenit. inde principio ueris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moueretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Uillius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam uenere; inde Pergamumibi regia Eumenis fuitescenderunt. cupidus belli aduersus Antiochum Eumenes erat, grauem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si pax uicto daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam si quid aduersi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem ui atque armis cogi. ob haec quantum auctoritate, quantum consilio ualebat, incitabat Romanos ad bellum. 16 Sulpicius aeger Pergami substitit; Uillius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, uelut consilio petitum esset, ut uilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret. 17

Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parua manu innumerabiles exercitus fudisset quod<que> ultimas oras, quas uisere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse 'quidnam tu diceres, si me uicisses?' 'tum uero me' inquit 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.' et perplexum Punico astu responsum et improuisum adsentationis genus Scipionem mouisse, quod e grege se imperatorum uelut inaestimabilem secreuisset. 18 Uillius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum aduentu occurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuuenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si uita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit: grauem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, ueneno sustulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obuersaretur Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod incohauerat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitauit. Minnio, ignarus omnium externorum uiresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod nihil aequi postularent Romani sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit ut a Pergamo accerserentur legati. 19 Iam conualuerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum uenerunt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit 'uti uos, Romani, Graecarum ciuitatium liberandarum uideo; sed facta uestra orationi non conueniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naues ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et uirgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis uos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco ciuitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias ac uectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec ei responderi uelim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.' ad ea Sulpicius 'fecit uerecunde' inquit 'Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet ciuitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram uenerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutauerint, sic Asiae ciuitates, ut semel uenere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni uestri mansisse et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando seruierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in seruitutem faciet, quid abest quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberauimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam ciuitatium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?' 20 Vocari deinde ciuitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque uirium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, aeque ac uenerant omnium incerti legati Romam redierunt. rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia quo quisque asperius aduersus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi uicto, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant indignum uideri; alii paruas et uix dictu dignas belli causas tanto regi eas ciuitates esse, sed initium semper a paruis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem <a> Romanis de duabus ciuitatibus agi, et alias ciuitates, simul duas iugum exuisse uidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non libertas seruitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique nouandi res suas blandiorem esse. 21 Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum gereretur, uictoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inuenturum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus uelut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argiuorum urbem, repetentem maritimas ciuitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo quae claustris aut uinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore uoluere. meminisse 22

Prose