Skip to main content

Book XXXIII by Livy

1 section, 4 paragraphs, 4112 words

Haec per hiemem gesta. initio autem ueris Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra. inde postero die <cum> unius signi militibus et Attalo legationibusque quae frequentes undique conuenerant pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatisea duo milia militum erantsequi se mille passuum interuallo distantibus. ad medium ferme uiae Boeotorum praetor Antiphilus obuius fuit; cetera multitudo e muris aduentum imperatoris Romani regisque prospeculabatur. rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos sequentes procul anfractus uiarum uallesque interiectae occulebant. cum iam adpropinquaret urbi, uelut obuiam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat: causa erat morae ut hastati consequerentur. oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris uentum est conspexere. tum uelut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse. texerunt dolorem quem et nequiquam et non sine periculo ostendissent. 1 In concilio Attalus primus uerba fecit. orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit; et dum regem auferunt reficiuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est. Aristaenus inde Achaeorum praetor eo cum maiore auctoritate auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat Boeotis suadebat. pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente uerbis. rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque <de societate> cum Romanis iungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae ciuitatum suffragiis accipitur iubeturque. concilio dimisso Quinctius tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit, postquam non uitae praesens periculum uis morbi attulisse sed membrorum debilitatem uisa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis, Elatiam unde profectus erat redit, Boeotis quoque sicut prius Achaeis ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conuersis. 2 Philippus quoque primo uere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et naualibus bellis aduersus Rhodios Attalumque et terrestribus aduersus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa reuocabantur. ita suppleto exercitu secundum uernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique statiuis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas peruenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt: Phaenea duce sex milia peditum cum equitibus quadringentis uenerunt. ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius mouit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium, duce Cydante, et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere, nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille. 3

Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum uirtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque <erigi> ad aliquam spem poterant uenit. 4 Acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi <i>terum a Macedonum phalange ad Atragem ui pulsos Romanos opponebat: et illic tamen, ubi insessas fauces Epiri non tenuissent, primam culpam fuisse eorum qui neglegenter custodias seruassent, secundam in ipso certamine leuis armaturae mercennariorumque militum; Macedonum uero phalangem et tunc stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram inuictam. decem et sex milia militum haec fuere, robur omne uirium eius regni; ad hoc duo milia caetratorum, quos peltas<tas> appellant, Thracumque et IllyriorumTralles est nomen gentipar numerus, bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum iis copiis rex hostem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat; qui tum copiis tantum quod Aetoli accesserant superabant. 5 Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum mouisset, spem nactus per Timonem principem ciuitatis prodi urbem, cum paucis equitum leuisque armaturae ad muros successit. ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subuenissent. et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit; ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem uenisset, milites per agros dimissos uallum caedere et parare iubet. 6

Vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptauerunt; nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum ualli erat. nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et ualidi rami praebebant quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuuenes conixi arborem unam euellebant, qua euulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. Romanus leues et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum uallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos obfigunt implicantque ramis ut neque <quis cuiusque palmae stipes neque> quae cuiusque stipitis palma sit peruideri possit; et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami uinculum in uicem praebeant, possit; et si euulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est. 7 Quinctius postero die uallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidue pararet misit. circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras mouisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme interuallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos qui quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in castra reuocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utris<que> impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et uelut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus ut praegressus corrumperet hosti frumenta. per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani <ad> Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod uocant Scotusae<i> agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi ubi hostis esset satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum tenuit. 8 Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecauerat diem ut neque signiferi uiam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores uagum uelut errore nocturno turbaretur. supergressi tumulos qui Cynoscephalae uocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus iisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecauerent. ubi uentum ad insessos tumulos est, pauore mutuo iniecto uelut torpentes quieuerunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato uisu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, uersaque fortuna Macedones laborantes opem regis per nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidauit; deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. eorum aduentu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem uallem peruentum est. ne effusa detruderentur fuga plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat; pedite inter finitimos uincebantur. 9 Laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pauidos Romanos, inuitum et cunctabundum et dicentem <Philippum> temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laeuo cum omni leui armatura in hostem uadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, uicta naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum uicissent: fama stetisse, non uiribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem euanuisse. iam peruentum ad suos in ima ualle stantes erat, qui aduentu exercitus imperatorisque pugnam renouant impetuque facto rursus auertunt hostem. Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem uocabant, prope cursu ad hostem uadit; Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. primo, ut in iugum euasit et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium uidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore uerso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidauit; deinde ut adpropinquabat hostis et, praeterquam quod caedebantur auersi nec nisi defenderentur seruari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites leuemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat iuxta caetratos, Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut uir uiro, arma armis iungerentur. 10 Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul conclamauere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium ueniebant. dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, uincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae nouissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo uelut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx, quae uenerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, uixdum in iugum euaserat. in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. non dubia res fuit; extemplo terga uertere Macedones, terrore primo bestiarum auersi. et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio cum uiginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie uincebat, breui circuitu dextrum cornu hostium auersum inuadit. nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re <tre>pidationem accessit quod phalanx Macedonum grauis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnauerant dum per procliue pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam. 11 Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit <unde> specularetur quae in laeua parte suorum fortuna esset; deinde postquam fugam effusam animaduertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus paulisper nouitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere uictis in animo habebat. ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator uellet impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani uictores in castra hostium spe praedae <inrumpunt>: ea magna iam <ex parte> direpta ab Aetolis inueniunt. caesa eo die octo milia hostium, <quinque> capta; ex uictoribus septingenti ferme ceciderunt. si Ualerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa, captaibi modestius mendacium estquinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos. nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum. 12 Philippus collectis ex fuga qui uariis casibus pugnae dissipati uestigia eius secuti fuerant missisque Larisam ad commentarios regios comburendos ne in hostium uenirent potestatem, in Macedoniam concessit. Quinctius captiuis praedaque <partim> uenumdatis partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidue pararet. caduceator eo regius uenit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re uera ad petendam ueniam legatis mittendis. utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa uox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum uictoria imperatorem: ante pugnam omnia magna paruaque communicare cum sociis solitum, nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere; cum Philippo iam gratiae priuatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se uertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis regis imminere credebant inuicti ab ea cupiditate animi uirum; sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem auiditatem praedae et adrogantiam eorum, uictoriae gloriam in se rapientium, quae uanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob eas causas multa sedulo ut uiliores leuioresque apud omnes essent et uiderentur faciebat. 13 Indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus ueniret, in consilium aduocauit socios. rettulit quas leges pacis placeret dici. Amynander Athamanum rex paucis sententiam absoluit: ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia, falli aiunt eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque procliuia esse si fortuna uti uellet. ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis conuenientem sententiam dixisse; et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque [et] de condicionibus pacis semper, <non> ut ad internecionem bellaretur disseruisse, et Romanos praeter uetustissimum morem uictis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. omittere se Carthaginienses: cum Philippo ipso quotiens uentum in conloquium? nec unquam ut cederet regno actum esse. an quia uictus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere: aduersus uictos mitissimum quemque animum maximum habere. libertati Graeciae uideri graues Macedonum reges: si regnum gensque tollatur, Thracas Illyrios Gallos deinde, gentes feras et indomitas, in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus grauioribusque aditum ad se facerent. interfanti deinde Phaeneae praetori Aetolorum testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox grauius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit 'ubi consultandum est: non iis condicionibus inligabitur rex ut mouere bellum possit.' 14 Hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces quae ferunt in Tempeis datus erat locus conloquiouenit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium. ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius uoluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit. quamquam uel inimicissimis omnibus praeclusisse uocem uidebatur, Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus 'quid? nobis' inquit, 'Philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?' cum Philippus nihil morari diceret quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis; nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus exercitu ab se admoto uocati in amicitiam, cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent; Phaeneas et pro societate belli quae ante bellum habuissent restitui Aetolis aequum censebat et ita in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur. 'uos' inquit 'ipsi' Quinctius 'societatis istius leges rupistis quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis. quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret: Thessaliae ciuitates sua uoluntate in dicionem nostram uenerunt.' haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non <in> praesentia modo grauia auditu sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt. cum Philippo ita conuenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos: ad eam rem quattuor mensum indutiae essent. si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est. causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat. 15 Eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio fuderunt. eam urbem pro arce habiturus Philippus aduersus Graeciae ciuitates et principes inde euocatos per speciem conloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos, quot iam ante ibi fuerant, mille Macedonum eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos. his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes mille, scutati omnes, et <septingenti ex> ipsorum Corinthiorum iuuentute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi. Nicostratus praetor Achaeorum Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat. regiae copiae peditum equitumque uagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur; postremo exprobrantes metum hosti in fines Sicyoniorum transcendebant, nauibus etiam circumuecti omnem oram Achaiae uastabant. cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas ciuitates nuntium occultum mittit quo die et quot ex quaque ciuitate armati ad ApelaurumStymphaliae terrae is locus est conuenirent. omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet peruenit. erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus ~armaturae leuis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur. 16 Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeamamnis est Corinthium <et> Sicyonium interfluens agrumcastra locat. ibi partem dimidiam exercitus dimissamtrifariam diuisitet omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. haec tria diuersa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo ualidam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis, ipse confestim agmine duplici sequitur. parte una mercennarii milites ibant cum leui armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in uagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos uidisset, ab Cleonis quidem accessuros nunquam credidisset. reuocari tuba iubet uagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus <su>per flumen instruit aciem. ceterae copiae uix conligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt. Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem uictoriae spem fecerunt; postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diuerso, leuis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga uertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis magnam utrobique caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra reuertentes in hostium stationes tamquam in suas inlati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumuenirentur. ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu. 17 Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti conuenere Acarnanum populi nec [in] iis qui conuenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus peruicerunt ut priuatum decretum Romanae societatis fieret. id omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis ualuerunt sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. rem temerariam sed euentu prosperam damnati fecerunt. suadentibus nam<que> amicis cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a uerecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda uentum est, cum tanta fiducia quantum innocentia dabat disseruerunt; postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent. 18 Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat eoque in concilium omnes populi conueniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum quod uocant naues adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum uineas turresque erigere et arietem admouere muris coepit. 19

Acarnania uniuersa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, uadoso freto quod perfossum manu est ab Acarnania diuisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et uiginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata uerso in orientem et Acarnaniam; ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania diuiditur. inde terra marique expugnabilis est; nam et uada sunt stagno similiora quam mari et campus terrenus omnis operique facilis. itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri; sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. interim et scalis capta multis locis moenia et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; iamque ipse legatus magno agmine circumuenerat pugnantes. tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese uictori. et post dies paucos audito proelio quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati uenerunt. 20 Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad uindicandam a Philippo continentis regionemPeraean uocantpossessam a maioribus suis, Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis ex uario genere auxiliorum collectis miserunt: Galli et Mniesutae et Pisuetae et Tarmiani et Theraei ex Peraea et Laudiceni ex Asia erant. cum iis copiis Pausistratus Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum, ignaris regiis qui Therae erant occupauit. in tempore et ad <id> ipsum excitum auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus superuenerunt; Theoxenus iis praeerat. Dinocrates regius praefectus reciperandi castelli causa primo castra ad ips 21

Prose