Book XXXII by Livy
1 section, 1 paragraphs, 4243 words
Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent prouincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia euenit. Lentulus consul nouas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum uideretur ut scriberet ipsi permissum. Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut retineret eas donec consul nouo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is uenisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum prouinciam satis esse. Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in uinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iouis, item Ostienses aedem Iouis, et Ueliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi nauis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis uideretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum uocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia puluinaria res diuinae factae. 1 Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam aduexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiauerant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleuerunt. Petentibus deinde ut, si iam uideretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur, aduersus id quod iis in fidem populi Romani uenientibus cum L. Marcio Septimo conuenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresuiros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. AeliiPaetis fuit ambobus cognomenet Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetrauerunt. 2 Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in prouincias profecti. P. Uillius in Macedoniam cum uenisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post deuictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro uoluntariis transportata erant. Id uoluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naues impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis annis sese Italiam non uidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis uolneribus esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, uideri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere uelint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod uelint impetraturos. 3 Thaumacos eo tempore Philippus summa ui oppugnabat aggeribus uineisque et iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum aduentus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuuabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Coelen uocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus uallium uias ubi uentum ad hanc urbem est, repente uelut maris uasti sic uniuersa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit. 4 Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxauerat animum, tanto magis intentum in uniuersum euentum belli curae angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido nouandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandumita enim pepigerant quotannis iuraturos in uerba Philippiexigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis <ademptam, Megalopolitis> Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: <ad> Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime inuidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in uincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparauit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque ueris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque leuis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces suntStena uocant Graecimisit. Ipse post paucis diebus grauiore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae uocant, angusta ualle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum leui armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia uallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam uis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro uallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum. 5 Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, uere primo in continentem trauectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intrauerat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius uenit T. Quinctium consulem factum sortitumque prouinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Ualerius Antias intrasse saltum Uillium tradit, quia recto itinere nequiuerit omnibus ab rege insessis, secutum uallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Ioui in eo proelio uotam, si res prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Uillio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt. 6 Dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus uiris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P. Aelius Paetus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria uenalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentosis enim numerus finitus ab senatu erat- adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum uendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ouans rediret, cum ab senatu impetrasset, priuatus urbem ingrediens sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit. Eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni prioris prouinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumuentus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe exciuit; qui ut in prouinciam uenit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum prouincia decedere atque abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam reuocatus; quae ipsa per M. Fuluium et M'. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam aedilitatem praeturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum peruenit. Patres censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem uelit potestatem fieri aequum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. Creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. Inde praetorum comitia habita. Creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Heluius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iouis fuit ludorum causa. Et ab aedilibus curulibus C. Ualerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt. 7 Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreuerunt patres ut prouincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturue: utri eorum Macedonia euenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli nouus omnis exercitus decretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium uetitusque aut ipse prouincia decedere prius aut ueterem deducere exercitum quam cum legionibus nouis consul uenisset. Sortiti consules prouincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia euenit. Praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Heluius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut ii praetores ambo cum in prouincias uenissent ueteres dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuuare quaeque imperarent Romani consules impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, uereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret: uacuum namque praesidiis naualibus terrestribusque regnum Attali Antiochum inuasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum uellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuuisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo aduersus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua uelint adiutos Romanos esse; legatos ad Antiochum missuros qui nuntient Attali nauiumque eius et militum opera aduersus Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem seruare. 8 Consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae uirtutis milites, properantem in prouinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. De caelo tacta erant uia publica Ueis, forum et aedes Iouis Lanuui, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere uisum erat Arreti; terra Uelitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum <cum> humano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis operam dederunt placatisque diis in prouincias profecti sunt: Aelius cum Heluio praetore in Galliam; exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse nouis legionibus quas secum adduxerat bellum gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. Inde Uillio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium uim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; uicissetque ea sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus siluisque se tutari rex uoluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. Utcumque esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis expediebant; 9 Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat: praesidia ex ciuitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam aliarum ciuitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli clades eae ciuitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo uellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem uim omnibus fecisse? Inde cum ageretur quae ciuitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominauit consul. Ad id uero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaret 'quid uicto grauius imperares, T. Quincti?' atque ita se ex conloquio proripuit; et temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa leuia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca auiditate accensi certaminis eo quoque Romani penetrauere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. Multis hinc atque illinc uolneribus acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit. 10 Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur ad consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse. Si secum aliquos consul mittere uelit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum. Haec ubi consul audiuit, percunctatum ad Charopum mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. Cum magis uellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut auerteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet: ubi ad inuia equiti uentum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux monstraret uiam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium peruentum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri iubetet pernox forte luna erat: interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis in gentibus oneratum, si fides exstet, uinctum tamen tribuno tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, [capit] stationes. 11 Interim die tertio cum uerticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum uero trifariam diuisis copiis consul ualle media cum militum robore succedit, cornua dextra laeuaque admouet castris; nec segnius hostes obuiam eunt. Et dum auiditate certaminis prouecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et uirtute et scientia et genere armorum: postquam multis uolneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, uerterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumuenti sunt. Deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti uictores essent; sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum grauitas impediit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga uallesque qui palatos in unum colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, uelut signum aliquod secuta, in unum cum conuenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt. 12 Postero die consul per ipsas angustias quas inter ualle se flumen insinuat hostem sequitur. Rex primo die ad castra Pyrrhi peruenit; locus quem ita uocant est in Triphylia terrae Molottidis. Inde postero dieingens iter agmini, sed metus urgebatin montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod uergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. Uestiti frequentibus siluis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennes habent. Ibi statiuis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeuerti in Thessaliam posset. Inclinauit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit; inde obuias urbes raptim peragrauit. Homines qui sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. Haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum uolebat. Ita euastata oppida sunt Phacium <P>iresiae Euhydrium Eretria Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat mora si expugnare uellet nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. Qui audito proelio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius euastatis circa Sperchias et Macran quam uocant Comen, transgressi inde in Thessaliam C <t>imenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum uastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea uictoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara uicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. Nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieuerunt. 13 Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, ui cepit. Inde Gomphos adortus <est>, et per aliquot dies summa ui tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo dem<um> metu perpulit ad deditionem. Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena uictoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta quem hostem quemue socium crederet uastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae fauissent, tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere uidet, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate ueniae animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naues in sinum uenirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam uirium eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum uoluntarii inter auxilia accepti. 14 Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa ui restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo uerti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi uim Romanam non sustinuissent, uicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes uenerunt: uenia iisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. Inde Aeginium petit; quem locum cum uel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem uidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen uertit. Degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in uicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbreui. Intra paucos itaque dies transuectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidauere Thessali ad primum aduentum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe statiuis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur praesidia per occasiones submittebat. 15 Sub idem fere tempus quo consul aduersus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram trauectus, postquam profectam inde classem audiuit nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso <C.> Liuio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco nauibus quae cum commeatu sequebantur peruenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naues relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo regeeae quattuor et uiginti quinqueremes erant, Rhodia altera uiginti nauium tectarum; Acesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros uastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma uisa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis nauibus quae Piraei fuerant Attali regis aduentu audito uenit, iussis ut quaeque ex sua classe uenissent naues Euboeam petere. Eretria summa ui oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naues omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebebant ad noua molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi uolneratique aliquot, cum et muri partem euersam operibus hostium cernerent, <. . .ut. . .> ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra quam uellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum ueniam fidemque eius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem uenit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inuenta. 16 Carystus inde repetita, unde priusquam e nauibus copiae exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo uita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Nauales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumuectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem <Atracis> atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium uelut noui atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et uirtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam uniuersi belli pertinere ratus, quod ex momentis paruarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam uim armatorum multiplici tabulato portantem promouit et cohortes in uicem sub signis quae cuneum Macedonumphalangem ipsi uocant, si possent, ui perrumperent emittebat. Sed ad loci angustias, haud late patente interuallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, uelut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxi 17