Skip to main content

De Astronomia II by Hyginus

1 section, 23 paragraphs, 4537 words

Sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus, nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori. 1

Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium autem Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam duxerunt, cum Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silva persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse. Quod factum ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae stellis figuratam constituisse. 2

Hoc signum, ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex. 3

Araethus autem Tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur. 4

ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Curetas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram nymphas fuisse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas, et utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri Septemtriones dixerunt. Sed maiorem Arctum complures plaustri similem dixerunt, et amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec memoriae prodita est causa. In initio qui sidera perviderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt, non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae quae pares et maxime in uno loco viderentur, pro bubus haberentur, reliquae autem V figuram plaustri similarent. Itaque et quod proximum huic est signum Booten nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Booten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circa polum, qui boreus appellatur, versari, et Bootes agitare eam dicatur. In quo non mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V et XX sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII stellarum perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit, haec Arctos est appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctos Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant, verius et diligentius navigare dicantur; quare, si haec sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intelligere videntur, de qua historia sit profecta ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius, qui diligenter de his rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto. Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab inventoris genere Phoenicen appellant. 5

SERPENS. Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos collocatus. Qui dicitur aurea mala Hesperidum custodisse et ab Hercule interfectus, ab Iunone inter sidera collocatus, quod illius opera Hercules ad eum est profectus.Qui hortum Iunonis tueri solitus existimatur. Ait enim Pherecydes, Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea mala cum ramis. Quae Iunonem admiratam, petisse a Terra, ut in suis hortis sereret, qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse; hoc etiam signi erit, quod in sideribus supra eum draconem Herculis simulacrum ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat; quare quosvis licet intellegere hinc maxime draconem dici. Nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a gigantibus Minervae obiectum esse, cum eos oppugnaret; Minervam autem arreptum draconem contortum ad sidera iecisse, et ad ipsum axem caeli fixisse. Itaque adhuc eum implicato corpore videri, ut nuper ad sidera perlatum. 6

ARCTOPHYLAX. De hoc fertur ut sit Arcas nomine, Callistus et Iovis filius, quem dicitur Lycaon, cum Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne concisum pro epulis apposuisse. Studebat enim scire, si deus esset, qui suum hospitium desideraret; quo facto non minore poena est affectus. Nam statim Iuppiter, mensa proiecta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in lupi figuram convertit. At pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam Aetolorum alendum. Qui adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius vidit matrem in ursae speciem conversam; quam interficere cogitans persecutus est in Iovis Lycaei templum, quo ei qui accessisset, mors poena erat Arcadum lege. Itaque cum utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum misertus, ereptos inter sidera collocavit, ut ante diximus. Hic autem e facto sequens Ursam perspicitur, et Arctum servans Arctophylax est appellatus. Nonnulli hunc Icarum Erigones patrem dixerunt, cui propter iustitiam et pietatem existimatur Liber pater vinum et vitem et uvam tradidisse, ut ostenderet hominibus, quomodo sereretur, et quid ex eo nasceretur; et cum esset natum, quomodo id uti oporteret. Qui cum sevisset vitem, et diligentissime administrando floridam falce fecisset, dicitur hircus in vineam se coniecisse, et quae ibi tenerrima folia videret, decerpsisse. Quo facto Icarum irato animo tulisse eumque interfecisse, et ex pelle eius utrem fecisse, ac vento plenum praeligasse, et in medium proiecisse suosque sodales circum eum saltare coegisse. Itaque Eratosthenes ait: Ikarion posi prota peri tragon orchesanto. Alii dicunt Icarum, cum a Libero patre vinum accepisset, statim utres plenos in plaustrum inposuisse; hac re etiam Booten appellatum. Qui cum perambulans Atticorum fines, pastoribus ostenderet, nonnulli eorum aviditate pleni, novo genere potionis inducti, somno consopiuntur, atque alius aliam se in partem reiciunt. Ut semimortua membra iactantes, alia ac decebat loquebantur, reliqui eorum arbitrati venenum ab Icaro datum pastoribus, ut eorum pecora abigeret in suos fines, Icarum interfectum in puteum deiecerunt, sed ut alii demonstrant secundum arborem quandam defoderunt. Qui autem obdormierant, experrecti cum se numquam melius quiesse faterentur, ac requirerent Icarum, ut pro beneficio munerarentur, interfectores eius animi conscientia permoti, statim se fugae mandaverunt et in insulam Ceorum pervenerant; a quibus ut hospites recepti, domicilia sibi constituerunt. At Erigone Icari filia, permota desiderio parentis, cum eum non redire videret ac persequi conaretur, canis Icari, cui Maera fuit nomen, ululans tu videretur obitum domini lacrimare, rediit ad Erigonen. Cui non minimam cogitatae mortis suspicionem ostendit; neque enim puella timida suspicari debebat nisi patrem interfectum, qui tot dies ac menses abesset. At canis vestem eius tenens dentibus, perducit ad cadaver. Quod filia simul ut vidit, desperata spe, solitudine ac pauperie oppressa, multis miserata lacrimis in eadem arbore, sub qua parens sepultus videbatur, suspendio sibi mortem conscivit; cui canis mortuae spiritu suo parentavit. Nonnulli enim hunc ini puteum se deiecisse dixerunt, Anigrum nomine; quare postea neminem ex eo puteo bibisse memoriae tradiderunt. Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris corpora eorum deformavit. Itaque complures Icarum Booten, Erigonen Virginem nominaverunt, de qua posteriusdicemus; canem autem sua appellatione et specie Caniculam dixerunt. Quae a Graecis, quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur. Alii hos a Libero patre figuratos inter sidera dicunt. 7

Interim cum in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mortem consciscerent, quod Erigone moriens fuerat precata, ut eodem leto filiae Atheniensium adficerentur, quo ipsa foret obitura, nisi Icari mortem persecuti et eum forent ulti; itaque cum id evenisset, ut ante diximus, petentibus eis Apollo dedit responsum, si vellent eventu liberari, satisfacerent Erigonae. Qui quod ea se suspenderat, instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus se iactarent, ut qui pendens vento movetur. Quod sacrificium sollemne instituerunt. Itaque et privatim et publice faciunt, et id aletidos appellant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut ignotam et solitariam oportebat, mendicam appellabant, quas Graeci aletidas nominant. Praeterea Canicula exoriens aestu Ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod latrones recepissent. Quorum rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, Actaeonis pater, petiit a parente, quo facto calamitate civitatem posset liberare. Quem deus iubet multis hostiis expiare Icari mortem, et ab Iove petere, ut, quo tempore Canicula exoriretur, dies XL ventum daret, qui aestum Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus confecit et ab Iove impetravit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur (etos enim Graece annus est Latine); nonnulli etiam aetesias appellaverunt, quod expostulatae sunt ab Iove et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, ne nos omnia praeripuisse existimemur. 8

Sed ut ad propositum revertamur, Hermippus qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Iasione Thusci filio concubuisse, quamobrem fulmine percussum conplures cum Homero dixerunt. Ex his, ut Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, nascuntur filii duo, Philomelus et Plutus; quos negant inter se convenisse. Nam Plutum, qui ditior fuerit, nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum autem necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo boves duos emisse, et ipsum primum plaustrum fabricatum esse. Itaque arando et colendo agros ex eo se aluisse; cuius matrem inventa miratam, ut arantem eum inter sidera constituisse et Booten appellasse. Ex hoc autem Parianta demonstrant natum, qui de suo nomine Parios et oppidum Parion appellavit. 9

CORONA. Haec existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera collocata. Dicitur enim in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed ut ait qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit, cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non recusavit condicionem. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis, per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant. 10

Qui autem Argolica conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum, hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret. Hunc autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur. 11

Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse. Quem referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, retulit, compluribus lucentem gemmis. Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter sidera collocasse. 12

ENGONASIN. Hunc Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum, de quo ante diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra clavam tenentem. Conatur interficere draconem Hesperidum custodem, qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco caput erectum, Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut cum maxime dimicans apparet. Etsi quis sit hic negat Aratus posse quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid verisimile dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium, Megistus patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere videtur, quod existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide sublato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime possit, lapidem extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei signo est collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium, lyram quoque didicisse videbatur. Idque et Anacreon dicit: 13

Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Hercules ab Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum. 14

LYRA intere sidera constituta est hac, ut Eratosthenes ait, de causa, quod initio a Mercurio facta de testudine, Orpheo est tradita, qui Calliopes et Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad inferos descendisse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse, praeter Liberum patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit, ut Oeneus in sacrificio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut complures dixerunt, in Olympo monte, qui Macedoniam dividit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, Pangaeo sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber obiecisse Bacchas, quae corpus eius discerperent interfecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse; Musas autem collecta membra sepulturae mandasse, et lyram quo maxime potuerunt beneficio, illius memoriae causa figuratam stellis inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate. Quorum Orpheus Apollinem maxime laudarat, Iuppiter autem filiae beneficium concessit. Alii autem dicunt Mercurium, cum primum lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem chordas instituisse ex Atlantidum numero, quod Maia una ex illarum numero esset, quae Mercurii est mater. Deinde postea cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti Apollini, ut liceret dicere se invenisse lyram, concessit, et ab eo virgulam quandam muneri accepit. Quam manu tenens Mercurius, cum proficisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones inter se coniuncto corpore alium alium appetere, ut qui dimicare inter se viderentur, virgulam inter utrumque subiecit; itaque discesserunt. Quo facto, eam virgulam pacis causa dixit esse constitutam. Nonnulli etiam cum faciunt caduceos, duos dracones implicatos virgula faciunt, quod initium Mercurio fuerat pacis. Eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus virgula utuntur. Sed ut ad propositum revertamur, Apollo lyra accepta dicitur Orphea docuisse, et postquam ipse citharam invenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis venisse, cui earum Adonim concederet. Quibus Calliopen ab Iove datam iudicem, quae Musa Orphei est mater; itaque iudicasse, uti dimidiam partem anni earum unaquaeque possideret. Venerem autem indignatam, quod non sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus quae in Thracia essent mulieribus, ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque appeterent, ut membra discerperent. Cuius caput in mare de monte perlatum, fluctibus in insulam Lesbum est reiectum; quod ab his sublatum et sepulturae est mandatum. Pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse. Lyra autem a Musis, ut ante diximus, inter astra constituta est. Nonnulli aiunt, quod Orpheus primus puerilem amorem induxerit, mulieribus visum contumeliam fecisse; hac re ab his interfectum. 15

OLOR. Hunc Graeci cygnum appellant; quem conplures, propter ignotam illis historiam, communi genere avium ornin appellaverunt. De quo haec memoriae prodi est causa. Iuppiter cum, amore inductus, Nemesin diligere coepisset neque ab ea ut secum concumberet impetrare potuisset, hac cogitatione amore est liberatus. Iubet enim Venerem aquilae simulatam se sequi; ipse in olorem conversus ut aquilam fugiens ad Nemesin confugit et in eius gremio se collocavit. Quem Nemesis non aspernata, amplexum tenens somno est consopita; quam dormientem Iuppiter compressit. Ipse autem avolavit, et quod ab hominibus alte volans caelo videbatur, inter sidera dictus est esse constitutus. Quod ne falsum diceretur, Iuppiter e facto eum volantem et aquilam consequentem locavit in mundo. Nemesis autem, ut quae avium generi esset iuncta, mensibus actis, ovum procreavit. Quod Mercurius auferens detulit Spartam et Ledae sedenti in gremium proiecit; eo quo nascitur Helena, ceteras specie corporis praestans, quam Leda suam filiam nominavit. Alii autem cum Leda Iovem concubuisse in olorem conversum dixerunt; de quo in medio relinquemus. 16

CEPHEUS. Hunc Euripides cum ceteris Phoenicis filium Aethiopum regem esse demonstravit, Andromedae patrem, quam ceto propositam notissimae historiae dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo liberatam uxorem duxisse. Itaque ut totum genus eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea inter sidera superiores numerasse. 17

CASSIEPIA. De hac Euripides et Sophocles et alii complures dixerunt, ut gloriata sit se forma Nereidas praestare. Pro quo facto inter sidera sedens in siliquastro constituta est. Quae propter impietatem, vertente se mundo, resupinato capite ferri videtur. 18

ANDROMEDA. Haec dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata, propter Persei virtutem, quod eam ceto propositam periculo liberarat. Nec enim ab ea minorem animi benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus, neque Cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit. 19

PERSEUS. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus. 20

HENIOCHUS. Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani amorem Hephaestius est appellatus. Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret, repulsus effudit in terram voluptatem. Quo Minerva, pudore permota, pede pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur Erichthonius anguis, qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit. Eum dicitur Minerva in cistula quadam ut mysteria contectum, ad Erechthei filias detulisse et his dedisse servandum; quibus interdixit, ne cistulam aperirent. Sed ut hominum est natura cupida, ut eo magis appetant, quo interdicatur saepius, virgines cistam aperuerunt et anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium se praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est educatus. Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt, eumque primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus. Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum locum possedisse. Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens corpus in mundo constituisse existimatur. 21

Huius in numero sinistro Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices. Alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso, et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo dicit. Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse. Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Creta. Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta, anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium; itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum. Qui, quod eum diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit. 22

OPHIUCHUS, qui apud nostros scriptores Anguitenens est dictus, supraScorpionem constituitur, tenens manibus anguem medium corpus eius implicantem. Hunc complures Carnabonta nomine dixerunt Getarum, qui suunt in Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum est potitus, quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru draconum collocatum (qui primus omnium una rota dicitur usus, ne cursu moraretur) iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posterique eorum a fero victu segregarentur. Qui cum pervenisset ad eum, quem supra diximus Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus, deinde non ut beneficus advena et innocens, sed ut crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus producere, suam paene perdidit vitam. Carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum Triptolemus sensisset insidias sibi parari, curru praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo venisse et ereptum adulescenti currum, dracone altero subiecto, reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur. Hegesianax enim dicit, Cererem memoriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem draconem ut interficere existimetur. Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam sibi conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud flumen Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et ripam frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis ornatum muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter sidera collocatum. Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui cum suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris voluntate est constitutus. Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes feras et eum draconem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilectus esset, locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius enim cum esset inter homines, 23

Prose