Skip to main content

Odes II by Horace

17 sections, 472 lines, 2099 words

I

Motum ex Metello consule civicum 1 bellique causas et vitia et modos 2 ludumque Fortunae gravisque 3 principum amicitias et arma 4

nondum expiatis uncta cruoribus, 5 periculosae plenum opus aleae, 6 tractas et incedis per ignis 7 suppositos cineri doloso. 8

Paulum severae Musa tragoediae 9 desit theatris; mox, ubi publicas 10 res ordinaris, grande munus 11 Cecropio repetes coturno, 12

insigne maestis praesidium reis 13 et consulenti, Pollio, curiae, 14 cui laurus aeternos honores 15 Delmatico peperit triumpho. 16

Iam nunc minaci murmure cornuum 17 perstringis auris, iam litui strepunt, 18 iam fulgor armorum fugacis 19 terret equos equitumque voltus. 20

Audire magnos iam videor duces 21 non indecoro pulvere sordidos 22 et cuncta terrarum subacta 23 praeter atrocem animum Catonis. 24

Iuno et deorum quisquis amicior 25 26 Afris inulta cesserat impotens 27 tellure, victorum nepotes 28 rettulit inferias Iugurthae. 29

Quis non Latino sanguine pinguior 30 campus sepulcris impia proelia 31 testatur auditumque Medis 32 Hesperiae sonitum ruinae? 33

Qui gurges aut quae flumina lugubris 34 ignara belli? Quod mare Dauniae 35 non decoloravere caedes? 36 Quae caret ora cruore nostro? 37

Sed ne relictis, Musa procax, iocis 38 Ceae retractes munera Neniae, 39 mecum Dionaeo sub antro 40 quaere modos leviore plectro. 41

Poetry

II

Nullus argento color est avaris 1 abdito terris, inimice lamnae 2 Crispe Sallusti, nisi temperato 3 splendeat usu. 4

Vivet extento Proculeius aevo, 5 notus in fratres animi paterni; 6 illum aget pinna metuente solui 7 Fama superstes. 8

Latius regnes avidum domando 9 spiritum quam si Libyam remotis 10 Gadibus iungas et uterque Poenus 11 serviat uni. 12

Crescit indulgens sibi dirus hydrops 13 nec sitim pellit, nisi causa morbi 14 fugerit venis et aquosus albo 15 corpore languor. 16

Redditum Cyri solio Prahaten 17 dissidens plebi numero beatorum 18 eximit Virtus populumque falsis 19 dedocet uti 20

vocibus, regnum et diadema tutum 21 deferens uni propriamque laurum 22 quisquis ingentis oculo inretorto 23 spectat acervos. 24

Poetry

III

Aequam memento rebus in arduis 1 servare mentem, non secus in bonis 2 ab insolenti temperatam 3 laetitia, moriture Delli, 4

seu maestus omni tempore vixeris 5 seu te in remoto gramine per dies 6 festos reclinatum bearis 7 interiore nota Falerni. 8

Quo pinus ingens albaque populus 9 umbram hospitalem consociare amant 10 ramis? Quid obliquo laborat 11 lympha fugax trepidare rivo? 12

Huc vina et unguenta et nimium brevis 13 flores amoenae ferre iube rosae, 14 dum res et aetas et Sororum 15 fila trium patiuntur atra. 16

Cedes coemptis saltibus et domo 17 villaque, flauvs quam Tiberis lavit, 18 cedes, et exstructis in altum 19 divitiis potietur heres. 20

Divesne prisco natus ab Inacho 21 nil interest an pauper et infima 22 de gente sub divo moreris, 23 victima nil miserantis Orci; 24

omnes eodem cogimur, omnium 25 versatur urna serius ocius 26 sors exitura et nos in aeternum 27 exilium impositura cumbae. 28

Poetry

IV

Ne sit ancillae tibi amor pudori, 1 Xanthia Phoceu: prius insolentem 2 serva Briseis niveo colore 3 movit Anchillem; 4

movit Aiacem Telamone natum 5 forma captivae dominum Tecmessae; 6 arsit Atrides medio in triumpho 7 virgine rapta, 8

barbarae postquam cecidere turmae 9 Thessalo victore et ademptus Hector 10 tradidit fessis leviora tolli 11 Pergama Grais. 12

Nescias an te generum beati 13 Phyllidis flavae decorent parentes; 14 regium certe genus et penatis 15 maeret iniquos. 16

Crede non illam tibi de scelesta 17 plebe delectam, neque sic fidelem, 18 sic lucro aversam potuisse nasci 19 matre pudenda. 20

Bracchia et voltum teretisque suras 21 integer laudo: fuge suspicari 22 cuius octauvm trepidavit aetas 23 claudere lustrum. 24

Poetry

V

Nondum subacta ferre iugum valet 1 cervice, nondum munia comparis 2 aequare nec tauri ruentis 3 in venerem tolerare pondus. 4

Circa virentis est animus tuae 5 campos iuvencae, nunc fluviis gravem 6 solantis aestum, nunc in udo 7 ludere cum vitulis salicto 8

praegestientis. Tolle cupidinem 9 immitis uvae: iam tibi lividos 10 distinguet autumnus racemos 11 purpureo varius colore; 12

iam te sequetur; currit enim ferox 13 aetas et illi quos tibi dempserit 14 adponet annos; iam proterva 15 fronte petet Lalage maritum, 16

dilecta, quantum non Pholoe fugax, 17 non Chloris albo sic umero nitens 18 ut pura nocturno renidet 19 luna mari Cnidiusve Gyges, 20

quem si puellarum insereres choro, 21 mire sagacis falleret hospites 22 discrimen obscurum solutis 23 crinibus ambiguoque voltu. 24

Poetry

VI

Septimi, Gadis aditure mecum et 1 Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et 2 barbaras Syrtis, ubi Maura semper 3 aestuat unda, 4

Tibur Argeo positum colono 5 sit meae sedes utinam senectae, 6 sit modus lasso maris et viarum 7 militiaeque. 8

Unde si Parcae prohibent iniquae, 9 dulce pellitis ovibus Galaesi 10 flumen et regnata petam Laconi 11 rura Phalantho. 12

Ille terrarum mihi praeter omnis 13 angulus ridet, ubi non Hymetto 14 mella decedunt viridique certat 15 baca Venafro, 16

ver ubi longum tepidasque praebet 17 Iuppiter brumas et amicus Aulon 18 fertili Baccho minimum Falernis 19 invidet uvis. 20

Ille te mecum locus et beatae 21 postulant arces; ibi tu calentem 22 debita sparges lacrima favillam 23 vatis amici. 24

Poetry

VII

O saepe mecum tempus in ultimum 1 deducte Bruto militiae duce, 2 quis te redonavit Quiritem 3 dis patriis Italoque caelo, 4

Pompei, meorum prime sodalium, 5 cum quo morantem saepe diem mero 6 fregi, coronatus nitentis 7 malobathro Syrio capillos? 8

Tecum Philippos et celerem fugam 9 sensi relicta non bene parmula, 10 cum fracta virtus et minaces 11 turpe solum tetigere mento; 12

sed me per hostis Mercurius celer 13 denso paventem sustulit aere, 14 te rursus in bellum resorbens 15 unda fretis tulit aestuosis. 16

Ergo obligatam redde Iovi dapem 17 longaque fessum militia latus 18 depone sub lauru mea, nec 19 parce cadis tibi destinatis. 20

Oblivioso levia Massico 21 ciboria exple, funde capacibus 22 unguenta de conchis. Quis udo 23 deproperare apio coronas 24

curatve myrto? Quem Venus arbitrum 25 dicet bibendi? Non ego sanius 26 bacchabor Edonis: recepto 27 dulce mihi furere est amico. 28

Poetry

VIII

Ulla si iuris tibi peierati 1 poena, Barine, nocuisset umquam, 2 dente si nigro fieres vel uno 3 turpior ungui, 4

crederem; sed tu simul obligasti 5 perfidum votis caput, enitescis 6 pulchrior multo iuvenumque prodis 7 publica cura. 8

Expedit matris cineres opertos 9 fallere et toto taciturna noctis 10 signa cum caelo gelidaque divos 11 morte carentis. 12

Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident 13 simplices Nymphae, ferus et Cupido 14 semper ardentis acuens sagittas 15 cote cruenta. 16

Adde quod pubes tibi crescit omnis, 17 servitus crescit nova nec priores 18 impiae tectum dominae relinquunt 19 saepe minati. 20

Te suis matres metuunt iuvencis, 21 te senes parci miseraeque nuper 22 virgines nuptae, tua ne retardet 23 aura maritos. 24

Poetry

IX

Non semper imbres nubibus hispidos 1 manant in agros aut mare Caspium 2 vexant inaequales procellae 3 usque, nec Armeniis in oris, 4

amice Valgi, stat glacies iners 5 mensis per omnis aut Aquilonibus 6 querqueta Gargani laborant 7 et foliis viduantur orni: 8

tu semper urges flebilibus modis 9 Mysten ademptum, nec tibi Vespero 10 surgente decedunt amores 11 nec rapidum fugiente solem. 12

At non ter aevo functus amabilem 13 ploravit omnis Antilochum senex 14 annos nec inpubem parentes 15 Troilon aut Phrygiae sorores 16

flevere semper. Desine mollium 17 tandem querellarum et potius nova 18 cantemus Augusti tropaea 19 Caesaris et rigidum Niphaten 20

Medumque flumen gentibus additum 21 victis minores volvere vertices 22 intraque praescriptum Gelonos 23 exiguis equitare campis. 24

Poetry

X

Rectius vives, Licini, neque altum 1 semper urgendo neque, dum procellas 2 cautus horrescis, nimium premendo 3 litus iniquum. 4

Auream quisquis mediocritatem 5 diligit, tutus caret obsoleti 6 sordibus tecti, caret invidenda 7 sobrius aula. 8

Saepius ventis agitatur ingens 9 pinus et celsae graviore casu 10 decidunt turres feriuntque summos 11 fulgura montis. 12

Sperat infestis, metuit secundis 13 alteram sortem bene praeparatum 14 pectus. Informis hiemes reducit 15 Iuppiter, idem 16

summovet. Non, si male nunc, et olim 17 sic erit: quondam cithara tacentem 18 suscitat Musam neque semper arcum 19 tendit Apollo. 20

Rebus angustis animosus atque 21 fortis appare; sapienter idem 22 contrahes vento nimium secundo 23 turgida vela. 24

Poetry

XI

Quid bellicosus Cantaber et Scythes, 1 Hirpine Quincti, cogitet Hadria 2 divisus obiecto, remittas 3 quaerere nec trepides in usum 4

poscentis aevi pauca: fugit retro 5 levis iuventas et decor, arida 6 pellente lascivos amores 7 canitie facilemque somnum. 8

Non semper idem floribus est honor 9 vernis neque uno luna rubens nitet 10 voltu: quid aeternis minorem 11 consiliis animum fatigas? 12

Cur non sub alta vel platano vel hac 13 pinu iacentes sic temere et rosa 14 canos odorati capillos, 15 dum licet, Assyriaque nardo 16

potamus uncti? dissipat Euhius 17 curas edacis. Quis puer ocius 18 restinguet ardentis Falerni 19 pocula praetereunte lympha? 20

Quis devium scortum eliciet domo 21 Lyden? Eburna dic, age, cum lyra 22 maturet, in comptum Lacaenae 23 more comas religata nodum. 24

Poetry

XII

Nolis longa ferae bella Numantiae, 1 nec durum Hannibalem nec Siculum mare 2 Poeno purpureum sanguine mollibus 3 aptari citharae modis, 4

nec saevos Lapithas et nimium mero 5 Hylaeum domitosque Herculea manu 6 Telluris iuvenes, unde periculum 7 fulgens contremuit domus 8

Saturni veteris; tuque pedestribus 9 dices historiis proelia Caesaris, 10 Maecenas, melius ductaque per vias 11 regum colla minacium. 12

Me dulcis dominae Musa Licymniae 13 cantus, me voluit dicere lucidum 14 fulgentis oculos et bene mutuis 15 fidum pectus amoribus; 16

quam nec ferre pedem dedecuit choris 17 nec certare ioco nec dare bracchia 18 ludentem nitidis virginibus sacro 19 Dianae celebris die. 20

Num tu quae tenuit dives Achaemenes 21 aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes 22 permutare velis crine Licymniae, 23 plenas aut Arabum domos 24

cum flagrantia detorquet ad oscula 25 cervicem aut facili saevitia negat 26 quae poscente magis gaudeat eripi, 27 interdum rapere occupet? 28

Poetry

XIII

Ille et nefasto te posuit die, 1 quicumque primum, et sacrilega manu 2 produxit, arbos, in nepotum 3 perniciem obprobriumque pagi; 4

illum et parentis crediderim sui 5 fregisse cervicem et penetralia 6 sparsisse nocturno cruore 7 hospitis, ille venena Colcha 8

et quidquid usquam concipitur nefas 9 tractavit, agro qui statuit meo 10 te, triste lignum, te, caducum 11 in domini caput inmerentis. 12

Quid quisque vitet, nunquam homini satis 13 cautum est in horas: navita Bosphorum 14 Poenus perhorrescit neque ultra 15 caeca timet aliunde fata, 16

miles sagittas et celerem fugam 17 Parthi, catenas Parthus et Italum 18 robur; sed inprovisa leti 19 uis rapuit rapietque gentis. 20

Quam paene furvae regna Proserpinae 21 et iudicantem vidimus Aeacum 22 sedesque discriptas piorum et 23 Aeoliis fidibus querentem 24

Sappho puellis de popularibus 25 et te sonantem plenius aureo, 26 Alcaee, plectro dura navis, 27 dura fugae mala, dura belli. 28

Utrumque sacro digna silentio 29 mirantur umbrae dicere, sed magis 30 pugnas et exactos tyrannos 31 densum umeris bibit aure volgus. 32

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens 33 demittit atras belua centiceps 34 auris et intorti capillis 35 Eumenidum recreantur angues? 36

Quin et Prometheus et Pelopis parens 37 dulci laborum decipitur sono 38 nec curat Orion leones 39 aut timidos agitare lyncas. 40

Poetry

XIV

Eheu fugaces, Postume, Postume, 1 labuntur anni nec pietas moram 2 rugis et instanti senectae 3 adferet indomitaeque morti, 4

non, si trecenis quotquot eunt dies, 5 amice, places inlacrimabilem 6 Plutona tauris, qui ter amplum 7 Geryonen Tityonque tristi 8

compescit unda, scilicet omnibus 9 quicumque terrae munere vescimur 10 enaviganda, sive reges 11 sive inopes erimus coloni. 12

Frustra cruento Marte carebimus 13 fractisque rauci fluctibus Hadriae, 14 frustra per autumnos nocentem 15 corporibus metuemus Austrum: 16

visendus ater flumine languido 17 Cocytos errans et Danai genus 18 infame damnatusque longi 19 Sisyphus Aeolides laboris. 20

Linquenda tellus et domus et placens 21 uxor, neque harum quas colis arborum 22 te praeter invisas cupressos 23 ulla brevem dominum sequetur; 24

absumet heres Caecuba dignior 25 servata centum clavibus et mero 26 tinguet pavimentum superbo, 27 pontificum potiore cenis. 28

Poetry

XV

Iam pauca aratro iugera regiae 1 moles relinquent, undique latius 2 extenta visentur Lucrino 3 stagna lacu platanusque caelebs 4

evincet ulmos; tum violaria et 5 myrtus et omnis copia narium 6 spargent olivetis odorem 7 fertilibus domino priori; 8

tum spissa ramis laurea fervidos 9 excludet ictus. Non ita Romuli 10 praescriptum et intonsi Catonis 11 auspiciis veterumque norma. 12

Privatus illis census erat brevis, 13 commune magnum; nulla decempedis 14 metata privatis opacam 15 porticus excipiebat Arcton, 16

nec fortuitum spernere caespitem 17 leges sinebant, oppida publico 18 sumptu iubentes et deorum 19 templa novo decorare saxo. 20

Poetry

XVI

Otium divos rogat in patenti 1 prensus Aegaeo, simul atra nubes 2 condidit lunam neque certa fulgent 3 sidera nautis; 4

otium bello furiosa Thrace, 5 otium Medi pharetra decori, 6 Grosphe, non gemmis neque purpura 7 venale neque auro. 8

Non enim gazae neque consularis 9 summovet lictor miseros tumultus 10 mentis et curas laqueata circum 11 tecta volantis. 12

Vivitur parvo bene, cui paternum 13 splendet in mensa tenui salinum 14 nec levis somnos timor aut cupido 15 sordidus aufert. 16

Quid brevi fortes iaculamur aevo 17 multa? Quid terras alio calentis 18 sole mutamus? Patriae quis exul 19 se quoque fugit? 20

Scandit aeratas vitiosa navis 21 cura nec turmas equitum relinquit, 22 ocior cervis et agente nimbos 23 ocior Euro. 24

Laetus in praesens animus quod ultra est 25 oderit curare et amara lento 26 temperet risu: nihil est ab omni 27 parte beatum. 28

Abstulit clarum cita mors Achillem, 29 longa Tithonum minuit senectus, 30 et mihi forsan, tibi quod negarit, 31 porriget hora. 32

Te greges centum Siculaeque circum 33 mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum 34 apta quadrigis equa, te bis Afro 35 murice tinctae 36

vestiunt lanae; mihi parva rura et 37 spiritum Graiae tenuem Camenae 38 Parca non mendax dedit et malignum 39 spernere volgus. 40

Poetry

XVII

Cur me querellis exanimas tuis? 1 Nec dis amicum est nec mihi te prius 2 obire, Maecenas, mearum 3 grande decus columenque rerum. 4

A! te meae si partem animae rapit 5 maturior vis, quid moror altera, 6 nec carus aeque nec superstes 7 integer? Ille dies utramque 8

ducet ruinam. Non ego perfidum 9 dixi sacramentum: ibimus, ibimus, 10 utcumque praecedes, supremum 11 carpere iter comites parati. 12

Me nec Chimaerae spiritus igneae 13 nec, si resurgat centimanus gigas, 14 divellet umquam: sic potenti 15 Iustitiae placitumque Parcis. 16

Seu Libra seu me Scorpios aspicit 17 formidolosus, pars violentior 18 natalis horae, seu tyrannus 19 Hesperiae Capricornus undae, 20

utrumque nostrum incredibili modo 21 consentit astrum; te Iovis impio 22 tutela Saturno refulgens 23 eripuit volucrisque Fati 24

tardavit alas, cum populus frequens 25 laetum theatris ter crepuit sonum; 26 me truncus inlapsus cer 27

Poetry