Skip to main content

Odes I by Horace

I

Maecenas atavis edite regibus, 1 o et praesidium et dulce decus meum, 2 sunt quos curriculo pulverem Olympicum 3 collegisse iuvat metaque fervidis 4 evitata rotis palmaque nobilis 5 terrarum dominos evehit ad deos; 6 hunc, si mobilium turba Quiritium 7 certat tergeminis tollere honoribus; 8 illum, si proprio condidit horreo 9 quicquid de Libycis verritur areis. 10 Gaudentem patrios findere sarculo 11 agros Attalicis condicionibus 12 numquam demoveas, ut trabe Cypria 13 Myrtoum pavidus nauta secet mare. 14 Luctantem Icariis fluctibus Africum 15 mercator metuens otium et oppidi 16 laudat rura sui; mox reficit rates 17 quassas, indocilis pauperiem pati. 18 Est qui nec veteris pocula Massici 19 nec partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto 21 stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. 22 Multos castra iuvant et lituo tubae 23 permixtus sonitus bellaque matribus 24 detestata. Manet sub Iove frigido 25 venator tenerae coniugis inmemor, 26 seu visa est catulis cerva fidelibus, 27 seu rupit teretis Marsus aper plagas. 28 Me doctarum hederae praemia frontium 29 dis miscent superis, me gelidum nemus 30 Nympharumque leves cum Satyris chori 31 secernunt populo, si neque tibias 32 Euterpe cohibet nec Polyhymnia 33 Lesboum refugit tendere barbiton. 34 Quod si me lyricis vatibus inseres, 35 sublimi feriam sidera vertice. 36

Poetry

II

Iam satis terris nivis atque dirae 1 grandinis misit Pater et rubente 2 dextera sacras iaculatus arces 3 terruit Urbem, 4

terruit gentis, grave ne rediret 5 saeculum Pyrrhae nova monstra questae, 6 omne cum Proteus pecus egit altos 7 visere montis, 8

piscium et summa genus haesit ulmo, 9 nota quae sedes fuerat columbis, 10 et superiecto pavidae natarunt 11 aequore dammae. 12

Vidimus flavom Tiberim retortis 13 litore Etrusco violenter undis 14 ire deiectum monumenta regis 15 templaque Vestae, 16

Iliae dum se nimium querenti 17 iactat ultorem, vagus et sinistra 18 labitur ripa Iove non probante 19 uxorius amnis. 20

Audiet civis acuisse ferrum, 21 quo graves Persae melius perirent, 22 audiet pugnas vitio parentum 23 rara iuventus. 24

Quem vocet divum populus ruentis 25 imperi rebus? Prece qua fatigent 26 virgines sanctae minus audientem 27 carmina Vestam? 28

Cui dabit partis scelus expiandi 29 Iuppiter? Tandem venias precamur, 30 nube candentis umeros amictus, 31 augur Apollo, 32

sive tu mavis, Erycina ridens, 33 quam Iocus circumvolat et Cupido, 34 sive neglectum genus et nepotes 35 respicis, auctor, 36

heu nimis longo satiate ludo, 37 quem iuvat clamor galeaeque leves, 38 acer et Mauri peditis cruentum 39 voltus in hostem, 40

sive mutata iuvenem figura 41 ales in terris imitaris, almae 42 filius Maiae, patiens vocari 43 Caesaris ultor. 44

Serus in caelum redeas diuque 45 laetus intersis populo Quirini, 46 neve te nostris vitiis iniquum 47 ocior aura 48

tollat; hic magnos potius triumphos, 49 hic ames dici pater atque princeps, 50 neu sinas Medos equitare inultos 51 te duce, Caesar. 52

Poetry

III

Sic te diva potens Cypri, 1 sic fratres Helenae, lucida sidera, 2 ventorumque regat pater 3 obstrictis aliis praeter Iapyga, 4 navis, quae tibi creditum 5 debes Vergilium; finibus Atticis 6 reddas incolumem precor 7 et serves animae dimidium meae. 8 Illi robur et aes triplex 9 circa pectus erat, qui fragilem truci 10 commisit pelago ratem 11 primus, nec timuit praecipitem Africum 12 decertantem Aquilonibus 13 nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, 14 quo non arbiter Hadriae 15 maior, tollere seu ponere volt freta. 16 Quem mortis timuit gradum 17 qui siccis oculis monstra natantia, 18 qui vidit mare turbidum et 19 infamis scopulos Acroceraunia? 20 Nequicquam deus abscidit 21 prudens Oceano dissociabili 22 terras, si tamen impiae 23 non tangenda rates transiliunt vada. 24 Audax omnia perpeti 25 gens humana ruit per vetitum nefas; 26 audax Iapeti genus 27 ignem fraude mala gentibus intulit; 28 post ignem aetheria domo 29 subductum macies et nova febrium 30 terris incubuit cohors 31 semotique prius tarda necessitas 32 leti corripuit gradum. 33 Expertus vacuum Daedalus aera 34 pennis non homini datis; 35 perrupit Acheronta Herculeus labor. 36 Nil mortalibus ardui est; 37 caelum ipsum petimus stultitia neque 38 per nostrum patimur scelus 39 iracunda Iovem ponere fulmina. 40

Poetry

IV

Soluitur acris hiems grata vice veris et Favoni 1 trahuntque siccas machinae carinas, 2 ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni 3 nec prata canis albicant pruinis. 4 Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna 5 iunctaeque Nymphis Gratiae decentes 6 alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum 7 Volcanus ardens visit officinas. 8 Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto 9 aut flore, terrae quem ferunt solutae; 10 nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, 11 seu poscat agna sive malit haedo. 12 Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas 13 regumque turris. O beate Sesti, 14 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 Iam te premet nox fabulaeque Manes 16 et domus exilis Plutonia, quo simul mearis, 17 nec regna vini sortiere talis 18 nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus 19 nunc omnis et mox virgines tepebunt. 20

Poetry

V

Quis multa gracilis te puer in rosa 1 perfusus liquidis urget odoribus 2 grato, Pyrrha, sub antro? 3 cui flavam religas comam, 4

simplex munditiis? Heu quotiens fidem 5 mutatosque deos flebit et aspera 6 nigris aequora ventis 7 emirabitur insolens, 8

qui nunc te fruitur credulus aurea, 9 qui semper vacuam, semper amabilem 10 sperat, nescius aurae 11 fallacis. Miseri, quibus 12

intemptata nites. Me tabula sacer 13 votiva paries indicat uvida 14 suspendisse potenti 15 vestimenta maris deo. 16

Poetry

VI

Scriberis Vario fortis et hostium 1 uictor, Maeonii carminis alite, 2 quam rem cumque ferox nauibus aut equis 3 miles te duce gesserit. 4

Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem 5 Pelidae stomachum cedere nescii, 6 nec cursus duplicis per mare Vlixei 7 nec saevam Pelopis domum 8

conamur, tenues grandia, dum pudor 9 inbellisque lyrae Musa potens vetat 10 laudes egregii Caesaris et tuas 11 culpa deterere ingeni. 12

Quis Martem tunica tectum adamantina 13 digne scripserit aut pulvere Troico 14 nigrum Merionen aut ope Palladis 15 Tydiden superis parem? 16

Nos convivia, nos proelia virginum 17 sectis in iuvenes unguibus acrium 18 cantamus, vacui sive quid urimur 19 non praeter solitum leves. 20

Poetry

VII

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen 1 aut Ephesum bimarisve Corinthi 2 moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos 3 insignis aut Thessala Tempe; 4 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 5 carmine perpetuo celebrare et 6 undique decerptam fronti praeponere olivam; 7 plurimus in Iunonis honorem 8 aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: 9 me nec tam patiens Lacedaemon 10 nec tam Larisae percussit campus opimae 11 quam domus Albuneae resonantis 12 et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda 13 mobilibus pomaria riuis. 14 Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15 saepe Notus neque parturit imbris 16 perpetuo, sic tu sapiens finire memento 17 tristitiam vitaeque labores 18 molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis 19 castra tenent seu densa tenebit 20 Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque 21 cum fugeret, tamen uda Lyaeo 22 tempora populea fertur uinxisse corona, 23 sic tristis affatus amicos: 24 'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25 ibimus, o socii comitesque. 26 Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro: 27 certus enim promisit Apollo 28 ambiguam tellure nova Salamina futuram. 29 O fortes peioraque passi 30 mecum saepe viri, nunc vino pellite curas; 31 cras ingens iterabimus aequor.' 32

Poetry

VIII

Lydia, dic, per omnis 1 te deos oro, Sybarin cur properes amando 2 perdere, cur apricum 3 oderit Campum, patiens pulveris atque solis, 4 cur neque militaris 5 inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis 6 temperet ora frenis. 7 Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum 8 sanguine viperino 9 cautius vitat neque iam livida gestat armis 10 bracchia, saepe disco 11 saepe trans finem iaculo nobilis expedito? 12 quid latet, ut marinae 13 filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troia 14 funera, ne virilis 15 cultus in caedem et Lycias proriperet catervas? 16

Poetry

IX

Vides ut alta stet nive candidum 1 Soracte nec iam sustineant onus 2 silvae laborantes geluque 3 flumina constiterint acuto? 4

Dissolve frigus ligna super foco 5 large reponens atque benignius 6 deprome quadrimum Sabina, 7 o Thaliarche, merum diota. 8

Permitte divis cetera, qui simul 9 strauere ventos aequore fervido 10 deproeliantis, nec cupressi 11 nec veteres agitantur orni. 12

Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et 13 quem fors dierum cumque dabit, lucro 14 adpone nec dulcis amores 15 sperne, puer, neque tu choreas, 16

donec virenti canities abest 17 morosa. Nunc et Campus et areae 18 lenesque sub noctem susurri 19 composita repetantur hora, 20

nunc et latentis proditor intumo 21 gratus puellae risus ab angulo 22 pignusque dereptum lacertis 23 aut digito male pertinaci. 24

Poetry

X

Mercuri, facunde nepos Atlantis, 1 qui feros cultus hominum recentum 2 voce formasti catus et decorae 3 more palaestrae, 4

te canam, magni Iovis et deorum 5 nuntium curvaeque lyrae parentem, 6 callidum quicquid placuit iocoso 7 condere furto. 8

Te, boves olim nisi reddidisses 9 per dolum amotas, puerum minaci 10 voce dum terret, viduus pharetra 11 risit Apollo. 12

Quin et Atridas duce te superbos 13 Ilio dives Priamus relicto 14 Thessalosque ignis et iniqua Troiae 15 castra fefellit. 16

Tu pias laetis animas reponis 17 sedibus virgaque levem coerces 18 aurea turbam, superis deorum 19 gratus et imis. 20

Poetry

XI

Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi 1 finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios 2 temptaris numeros. Ut melius quicquid erit pati! 3 Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, 4 quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5 Tyrrhenum, sapias, vina liques et spatio brevi 6 spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida 7 aetas: carpe diem, quam minimum credula postero. 8

Poetry

XII

Quem virum aut heroa lyra vel acri 1 tibia sumis celebrare, Clio? 2 Quem deum? Cuius recinet iocosa 3 nomen imago 4

aut in umbrosis Heliconis oris 5 aut super Pindo gelidove in Haemo? 6 Unde vocalem temere insecutae 7 Orphea silvae 8

arte materna rapidos morantem 9 fluminum lapsus celerisque ventos, 10 blandum et auritas fidibus canoris 11 ducere quercus. 12

Quid prius dicam solitis parentis 13 laudibus, qui res hominum ac deorum, 14 qui mare ac terras variisque mundum 15 temperat horis? 16

Unde nil maius generatur ipso 17 nec viget quicquam simile aut secundum; 18 proximos illi tamen occupabit 19 Pallas honores. 20

Proeliis audax, neque te silebo, 21 Liber, et saevis inimica virgo 22 beluis, nec te, metuende certa 23 Phoebe sagitta. 24

Dicam et Alciden puerosque Ledae, 25 hunc equis, illum superare pugnis 26 nobilem; quorum simul alba nautis 27 stella refulsit, 28

defluit saxis agitatus umor, 29 concidunt venti fugiuntque nubes 30 et minax, quod sic volvere, ponto 31 unda recumbit. 32

Romulum post hos prius an quietum 33 Pompili regnum memorem, an superbos 34 Tarquini fasces, dubito, an Catonis 35 nobile letum. 36

Regulum et Scauros animaeque magnae 37 prodigum Paulum superante Poeno 38 gratus insigni referam Camena 39 Fabriciumque. 40

Hunc et incomptis Curium capillis 41 utilem bello tulit et Camillum 42 saeva paupertas et avitus apto 43 cum lare fundus. 44

Crescit occulto velut arbor aevo 45 fama Marcelli; micat inter omnis 46 Iulium sidus, velut inter ignis 47 luna minores. 48

Gentis humanae pater atque custos, 49 orte Saturno, tibi cura magni 50 Caesaris fatis data: tu secundo 51 Caesare regnes. 52

Ille seu Parthos Latio imminentis 53 egerit iusto domitos triumpho 54 sive subiectos Orientis orae 55 Seras et Indos, 56

te minor laetum reget aequus orbem: 57 tu gravi curru quaties Olympum, 58 tu parum castis inimica mittes 59 fulmina lucis. 60

Poetry

XIII

Cum tu, Lydia, Telephi 1 cervicem roseam, cerea Telephi 2 laudas bracchia, vae, meum 3 fervens difficili bile tumet iecur. 4 Tunc nec mens mihi nec color 5 certa sede manet, umor et in genas 6 furtim labitur, arguens 7 quam lentis penitus macerer ignibus. 8 Uror, seu tibi candidos 9 turparunt umeros inmodicae mero 10 rixae, sive puer furens 11 inpressit memorem dente labris notam. 12 Non, si me satis audias, 13 speres perpetuum dulcia barbare 14 laedentem oscula, quae Venus 15 quinta parte sui nectaris imbuit. 16 Felices ter et amplius 17 quos inrupta tenet copula nec malis 18 divolsus querimoniis 19 suprema citius solvet amor die. 20

Poetry

XIV

O navis, referent in mare te novi 1 fluctus. O quid agis? Fortiter occupa 2 portum. Nonne vides ut 3 nudum remigio latus, 4

et malus celeri saucius Africo 5 antemnaque gemant ac sine funibus 6 vix durare carinae 7 possint imperiosius 8

aequor? Non tibi sunt integra lintea, 9 non di, quos iterum pressa voces malo. 10 Quamvis Pontica pinus, 11 silvae filia nobilis, 12

iactes et genus et nomen inutile: 13 nil pictis timidus navita puppibus 14 fidit. Tu, nisi ventis 15 debes ludibrium, cave. 16

Nuper sollicitum quae mihi taedium, 17 nunc desiderium curaque non levis, 18 interfusa nitentis 19 vites aequora Cycladas. 20

Poetry

XV

Pastor cum traheret per freta navibus 1 Idaeis Helenen perfidus hospitam, 2 ingrato celeris obruit otio 3 ventos ut caneret fera 4

Nereus fata: 'Mala ducis avi domum 5 quam multo repetet Graecia milite, 6 coniurata tuas rumpere nuptias 7 et regnum Priami vetus. 8

Heu, heu, quantus equis, quantus adest viris 9 sudor! Quanta moves funera Dardanae 10 genti! Iam galeam Pallas et aegida 11 currusque et rabiem parat. 12

Nequicquam Veneris praesidio ferox 13 pectes caesariem grataque feminis 14 inbelli cithara carmina divides; 15 nequicquam thalamo gravis 16

hastas et calami spicula Cnosii 17 vitabis strepitumque et celerem sequi 18 Aiacem: tamen, heu serus, adulteros 19 crines pulvere collines. 20

Non Laertiaden, exitium tuae 21 gentis, non Pylium Nestora respicis? 22 Urgent inpavidi te Salaminius 23 Teucer, te Sthenelus sciens 24

pugnae, sive opus est imperitare equis, 25 non auriga piger; Merionen quoque 26 nosces. Ecce furit te reperire atrox 27 Tydides melior patre, 28

quem tu, cervus uti vallis in altera 29 visum parte lupum graminis inmemor, 30 sublimi fugies mollis anhelitu, 31 non hoc pollicitus tuae. 32

Iracunda diem proferet Ilio 33 matronisque Phrygum classis Achillei; 34 post certas hiemes uret Achaicus 35 ignis Iliacas domos.' 36

Poetry

XVI

O matre pulchra filia pulchrior, 1 quem criminosis cumque voles modum 2 pones iambis, sive flamma 3 sive mari libet Hadriano. 4

Non Dindymene, non adytis quatit 5 mentem sacerdotum incola Pythius, 6 non Liber aeque, non acuta 7 sic geminant Corybantes aera, 8

tristes ut irae, quas neque Noricus 9 deterret ensis nec mare naufragum 10 nec saevus ignis nec tremendo 11 Iuppiter ipse ruens tumultu. 12

Fertur Prometheus addere principi 13 limo coactus particulam undique 14 desectam et insani leonis 15 vim stomacho apposuisse nostro. 16

Irae Thyesten exitio gravi 17 strauere et altis urbibus ultimae 18 stetere causae, cur perirent 19 funditus inprimeretque muris 20

hostile aratrum exercitus insolens. 21 Conpesce mentem: me quoque pectoris 22 temptavit in dulci iuventa 23 feruor et in celeres iambos 24

misit furentem. Nunc ego mitibus 25 mutare quaero tristia, dum mihi 26 fias recantatis amica 27 opprobriis animumque reddas. 28

Poetry

XVII

Velox amoenum saepe Lucretilem 1 mutat Lycaeo Faunus et igneam 2 defendit aestatem capellis 3 usque meis pluviosque ventos. 4

Inpune tutum per nemus arbutos 5 quaerunt latentis et thyma deviae 6 olentis uxores mariti 7 nec viridis metuunt colubras 8

nec Martialis haediliae lupos, 9 utcumque dulci, Tyndari, fistula 10 valles et Usticae cubantis 11 levia personuere saxa. 12

Poetry