Skip to main content

Carmen Saeculare by Horace

1 section, 76 lines, 273 words

Phoebe silvarumque potens Diana, 1 lucidum caeli decus, o colendi 2 semper et culti, date quae precamur 3 tempore sacro, 4 quo Sibyllini monuere versus 5 virgines lectas puerosque castos 6 dis, quibus septem placuere colles, 7 dicere carmen. 8 alme Sol, curru nitido diem qui 9 promis et celas aliusque et idem 10 nasceris, possis nihil urbe Roma 11 visere maius. 12 Rite maturos aperire partus 13 lenis, Ilithyia, tuere matres, 14 sive tu Lucina probas vocari 15 seu Genitalis: 16 diva, producas subolem patrumque 17 prosperes decreta super iugandis 18 feminis prolisque novae feraci 19 lege marita, 20 certus undenos deciens per annos 21 orbis ut cantus referatque ludos 22 ter die claro totiensque grata 23 nocte frequentis. 24 Vosque, veraces cecinisse Parcae, 25 quod semel dictum est stabilisque rerum 26 terminus servet, bona iam peractis 27 iungite fata. 28 fertilis frugum pecorisque Tellus 29 spicea donet Cererem corona; 30 nutriant fetus et aquae salubres 31 et Iovis aurae. 32 condito mitis placidusque telo 33 supplices audi pueros, Apollo; 34 siderum regina bicornis, audi, 35 Luna, puellas. 36 Roma si vestrum est opus Iliaeque 37 litus Etruscum tenuere turmae, 38 iussa pars mutare lares et urbem 39 sospite cursu, 40 cui per ardentem sine fraude Troiam 41 castus Aeneas patriae superstes 42 liberum munivit iter, daturus 43 plura relictis: 44 di, probos mores docili iuventae, 45 di, senectuti placidae quietem, 46 Romulae genti date remque prolemque 47 et decus omne. 48 Quaeque vos bobus veneratur albis 49 clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50 impetret, bellante prior, iacentem 51 lenis in hostem. 52 iam mari terraque manus potentis 53 Medus Albanasque timet securis, 54 iam Scythae responsa petunt, superbi 55 nuper et Indi. 56 iam Fides et Pax et Honos Pudorque 57 priscus et neglecta redire Virtus 58 audet adparetque beata pleno 59 Copia cornu. 60 Augur et fulgente decorus arcu 61 Phoebus acceptusque novem Camenis, 62 qui salutari levat arte fessos 63 corporis artus, 64 si Palatinas videt aequos aras, 65 remque Romanam Latiumque felix 66 alterum in lustrum meliusque semper 67 prorogat aevum, 68 quaeque Aventinum tenet Algidumque, 69 quindecim Diana preces virorum 70 curat et votis puerorum amicas 71 adplicat auris. 72 Haec Iovem sentire deosque cunctos 73 spem bonam certamque domum reporto, 74 doctus et Phoebi chorus et Dianae 75 dicere laudes. 76

Poetry