Skip to main content

Ars Poetica by Horace

1 section, 455 lines, 2616 words

Humano capiti ceruicem pictor equinam 1 iungere si uelit et uarias inducere plumas 2 undique collatis membris, ut turpiter atrum 3 desinat in piscem mulier formosa superne, 4 spectatum admissi, risum teneatis, amici? 5 Credite, Pisones, isti tabulae fore librum 6 persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae 7 fingentur species, ut nec pes nec caput uni 8 reddatur formae. "Pictoribus atque poetis 9 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas." 10 Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim, 11 sed non ut placidis coeant immitia, non ut 12 serpentes auibus geminentur, tigribus agni. 13 Inceptis grauibus plerumque et magna professis 14 purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15 adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae 16 et properantis aquae per amoenos ambitus agros 17 aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus; 18 sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum 19 scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes 20 nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit 21 institui; currente rota cur urceus exit? 22 Denique sit quod uis, simplex dumtaxat et unum. 23 Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni, 24 decipimur specie recti. Breuis esse laboro, 25 obscurus fio; sectantem leuia nerui 26 deficiunt animique; professus grandia turget; 27 serpit humi tutus nimium timidusque procellae; 28 qui uariare cupit rem prodigialiter unam, 29 delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum. 30 In uitium ducit culpae fuga, si caret arte. 31 Aemilium circa ludum faber imus et unguis 32 exprimet et mollis imitabitur aere capillos, 33 infelix operis summa, quia ponere totum 34 nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem, 35 non magis esse uelim quam naso uiuere prauo 36 spectandum nigris oculis nigroque capillo. 37 Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam 38 uiribus et uersate diu quid ferre recusent, 39 quid ualeant umeri. Cui lecta potenter erit res, 40 nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. 41 Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor, 42 ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, 43 pleraque differat et praesens in tempus omittat, 44 hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. 45 In uerbis etiam tenuis cautusque serendis 46 dixeris egregie, notum si callida uerbum 47 reddiderit iunctura nouum. Si forte necesse est 48 indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et 49 fingere cinctutis non exaudita Cethegis 50 continget dabiturque licentia sumpta pudenter, 51 et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si 52 Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem 53 Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum 54 Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca 55 si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni 56 sermonem patrium ditauerit et noua rerum 57 nomina protulerit? Licuit semperque licebit 58 signatum praesente nota producere nomen. 59 Vt siluae foliis pronos mutantur in annos, 60 prima cadunt, ita uerborum uetus interit aetas, 61 et iuuenum ritu florent modo nata uigentque. 62 Debemur morti nos nostraque. Siue receptus 63 terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, 64 regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis 65 uicinas urbes alit et graue sentit aratrum, 66 seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis, 67 doctus iter melius, mortalia facta peribunt, 68 nedum sermonem stet honos et gratia uiuax. 69 Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque 70 quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus, 71 quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. 72 Res gestae regumque ducumque et tristia bella 73 quo scribi possent numero, monstrauit Homerus. 74 Versibus impariter iunctis querimonia primum, 75 post etiam inclusa est uoti sententia compos; 76 quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, 77 grammatici certant et adhuc sub iudice lis est. 78 Archilochum proprio rabies armauit iambo; 79 hunc socci cepere pedem grandesque coturni, 80 alternis aptum sermonibus et popularis 81 uincentem strepitus et natum rebus agendis. 82 Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum 83 et pugilem uictorem et equom certamine primum 84 et iuuenum curas et libera uina referre. 85 Discriptas seruare uices operumque colores 86 cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor? 87 Cur nescire pudens praue quam discere malo? 88 Versibus exponi tragicis res comica non uult; 89 indignatur item priuatis ac prope socco 90 dignis carminibus narrari cena Thyestae. 91 Singula quaeque locum teneant sortita decentem. 92 Interdum tamen et uocem comoedia tollit, 93 iratusque Chremes tumido delitigat ore; 94 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri 95 Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque 96 proicit ampullas et sesquipedalia uerba, 97 si curat cor spectantis tetigisse querella. 98 Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto 99 et, quocumque uolent, animum auditoris agunto. 100 Vt ridentibus adrident, ita flentibus adsunt 101 humani uoltus; si uis me flere, dolendum est 102 primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent, 103 Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris, 104 aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum 105 uoltum uerba decent, iratum plena minarum, 106 ludentem lasciua, seuerum seria dictu. 107 Format enim natura prius non intus ad omnem 108 fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram, 109 aut ad humum maerore graui deducit et angit; 110 post effert animi motus interprete lingua. 111 Si dicentis erunt fortunis absona dicta, 112 Romani tollent equites peditesque cachinnum. 113 Intererit multum, diuosne loquatur an heros, 114 maturusne senex an adhuc florente iuuenta 115 feruidus, et matrona potens an sedula nutrix, 116 mercatorne uagus cultorne uirentis agelli, 117 Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. 118 Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge 119 scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem, 120 impiger, iracundus, inexorabilis, acer 121 iura neget sibi nata, nihil non arroget armis. 122 Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino, 123 perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes. 124 Siquid inexpertum scaenae committis et audes 125 personam formare nouam, seruetur ad imum 126 qualis ab incepto processerit et sibi constet. 127 Difficile est proprie communia dicere, tuque 128 rectius Iliacum carmen deducis in actus 129 quam si proferres ignota indictaque primus. 130 Publica materies priuati iuris erit, si 131 non circa uilem patulumque moraberis orbem, 132 nec uerbo uerbum curabis reddere fidus 133 interpres nec desilies imitator in artum, 134 unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex. 135 Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim: 136 "Fortunam Priami cantabo et nobile bellum". 137 Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? 138 Parturient montes, nascetur ridiculus mus. 139 Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 140 "Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae 141 qui mores hominum multorum uidit et urbes". 142 Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem 143 cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 144 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim. 145 Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, 146 nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo; 147 semper ad euentum festinat et in medias res 148 non secus ac notas auditorem rapit, et quae 149 desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet, 151 primo ne medium, medio ne discrepet imum. 152 Tu quid ego et populus mecum desideret audi, 153 si plosoris eges aulaea manentis et usque 154 sessuri donec cantor. "Vos plaudite" dicat. 155 Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, 156 mobilibusque decor naturis dandus et annis. 157 Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo 158 signat humum, gestit paribus conludere et iram 159 colligit ac ponit temere et mutatur in horas. 160 inberbus iuuenis tandem custode remoto 161 gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi, 162 cereus in uitium flecti, monitoribus asper, 163 utilium tardus prouisor, prodigus aeris, 164 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. 165 Conuersis studiis aetas animusque uirilis 166 quaerit opes et amicitias, inseruit honori, 167 commisisse cauet quod mox mutare laboret. 168 Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod 169 quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti, 170 uel quod res omnis timide gelideque ministrat, 171 dilator, spe longus, iners auidusque futuri, 172 difficilis, querulus, laudator temporis acti 173 se puero, castigator censorque minorum. 174 Multa ferunt anni uenientes commoda secum, 175 multa recedentes adimunt. Ne forte seniles 176 mandentur iuueni partes pueroque uiriles; 177 semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis. 178 Aut agitur res in scaenis aut acta refertur. 179 Segnius inritant animos demissa per aurem 180 quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae 181 ipse sibi tradit spectator; non tamen intus 182 digna geri promes in scaenam multaque tolles 183 ex oculis, quae mox narret facundia praesens. 184 Ne pueros coram populo Medea trucidet, 185 aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, 186 aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem. 187 Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. 188 Neue minor neu sit quinto productior actu 189 fabula, quae posci uolt et spectanda reponi; 190 nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus 191 inciderit; nec quarta loqui persona laboret. 192 Actoris partis chorus officiumque uirile 193 defendat, neu quid medios intercinat actus, 194 quod non proposito conducat et haereat apte. 195 Ille bonis faueatque et consilietur amice 196 et regat iratos et amet peccare timentis; 197 ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem 198 iustitiam legesque et apertis otia portis; 199 ille tegat commissa deosque precetur et oret, 200 ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis. 201 Tibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque 202 aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco 203 adspirare et adesse choris erat utilis atque 204 nondum spissa nimis complere sedilia flatu, 205 quo sane populus numerabilis, utpote paruos, 206 et frugi castusque uerecundusque coibat. 207 Postquam coepit agros extendere uictor et urbes 208 latior amplecti murus uinoque diurno 209 placari Genius festis impune diebus, 210 accessit numerisque modisque licentia maior. 211 Indoctus quid enim saperet liberque laborum 212 rusticus urbano confusus, turpis honesto? 213 Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti 214 tibicen traxitque uagus per pulpita uestem; 215 sic etiam fidibus uoces creuere seueris 216 et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, 217 utiliumque sagax rerum et diuina futuri 218 sortilegis non discrepuit sententia Delphis. 219 Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, 220 mox etiam agrestis Satyros nudauit et asper 221 incolumi grauitate iocum temptauit eo quod 222 inlecebris erat et grata nouitate morandus 223 spectator functusque sacris et potus et exlex. 224 Verum ita risores, ita commendare dicacis 225 conueniet Satyros, ita uertere seria ludo, 226 ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, 227 regali conspectus in auro nuper et ostro, 228 migret in obscuras humili sermone tabernas, 229 aut, dum uitat humum, nubes et inania captet. 230 Effutire leuis indigna tragoedia uersus, 231 ut festis matrona moueri iussa diebus, 232 intererit Satyris paulum pudibunda proteruis. 233 Non ego inornata et dominantia nomina solum 234 uerbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo, 235 nec sic enitar tragico diferre colori 236 ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax 237 Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, 238 an custos famulusque dei Silenus alumni. 239 Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis 240 speret idem, sudet multum frustraque laboret 241 ausus idem; tantum series iuncturaque pollet, 242 tantum de medio sumptis accedit honoris. 243 Siluis deducti caueant me iudice Fauni 244 ne, uelut innati triuiis ac paene forenses, 245 aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam 246 aut inmunda crepent ignominiosaque dicta; 247 offenduntur enim quibus est equos et pater et res, 248 nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, 249 aequis accipiunt animis donantue corona. 250 Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus, 251 pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit 252 nomen iambeis, cum senos redderet ictus, 253 primus ad extremum similis sibi; non ita pridem, 254 tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris, 255 spondeos stabilis in iura paterna recepit 256 commodus et patiens, non ut de sede secunda 257 cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci 258 nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni 259 in scaenam missos cum magno pondere uersus 260 aut operae celeris nimium curaque carentis 261 aut ignoratae premit artis crimine turpi. 262 Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex, 263 et data Romanis uenia est indigna poetis. 264 Idcircone uager scribamque licenter? An omnis 265 uisuros peccata putem mea, tutus et intra 266 spem ueniae cautus? Vitaui denique culpam, 267 non laudem merui. Vos exemplaria Graeca 268 nocturna uersate manu, uersate diurna. 269 At uestri proaui Plautinos et numeros et 270 laudauere sales, nimium patienter utrumque, 271 ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos 272 scimus inurbanum lepido seponere dicto 273 legitimumque sonum digitis callemus et aure. 274 Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae 275 dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis 276 quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. 277 Post hunc personae pallaeque repertor honestae 278 Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis 279 et docuit magnumque loqui nitique coturno. 280 Successit uetus his comoedia, non sine multa 281 laude; sed in uitium libertas excidit et uim 282 dignam lege regi; lex est accepta chorusque 283 turpiter obticuit sublato iure nocendi. 284 Nil intemptatum nostri liquere poetae, 285 nec minimum meruere decus uestigia Graeca 286 ausi deserere et celebrare domestica facta, 287 uel qui praetextas uel qui docuere togatas. 288 Nec uirtute foret clarisue potentius armis 289 quam lingua Latium, si non offenderet unum 290 quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o 291 Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non 292 multa dies et multa litura coercuit atque 293 praesectum deciens non castigauit ad unguem. 294 Ingenium misera quia fortunatius arte 295 credit et excludit sanos Helicone poetas 296 Democritus, bona pars non unguis ponere curat, 297 non barbam, secreta petit loca, balnea uitat; 298 nanciscetur enim pretium nomenque poetae, 299 si tribus Anticyris caput insanabile nunquam 300 tonsori Licino commiserit. O ego laeuus 301 qui purgor bilem sub uerni temporis horam! 302 Non alius faceret meliora poemata; uerum 303 nil tanti est. Ergo fungar uice cotis, acutum 304 reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi; 305 munus et officium, nil scribens ipse, docebo, 306 unde parentur opes, quid alat formetque poetam, 307 quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error. 308 Scribendi recte sapere est et principium et fons. 309 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310 uerbaque prouisam rem non inuita sequentur. 311 Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, 312 quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, 313 quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 314 partes in bellum missi ducis, ille profecto 315 reddere personae scit conuenientia cuique. 316 Respicere exemplar uitae morumque iubebo 317 doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces. 318 Interdum speciosa locis morataque recte 319 fabula nullius ueneris, sine pondere et arte, 320 ualdius oblectat populum meliusque moratur 321 quam uersus inopes rerum nugaeque canorae. 322 Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo 323 Musa loqui, praeter laudem nullius auaris; 324 Romani pueri longis rationibus assem 325 discunt in partis centum diducere. "Dicat 326 filius Albini: si de quincunce remota est 327 uncia, quid superat?. . . Poteras dixisse. Triens. Eu! 328 Rem poteris seruare tuam. Redit uncia, quid fit? " 329 Semis". An, haec animos aerugo et cura peculi 330 cum semel imbuerit, speramus carmina fingi 331 posse linenda cedro et leui seruanda cupresso? 332 Aut prodesse uolunt aut delectare poetae 333 aut simul et iucunda et idonea dicere uitae. 334 Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta 335 percipiant animi dociles teneantque fideles. 336 Omne superuacuum pleno de pectore manat. 337 Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris, 338 ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi, 339 neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo. 340 Centuriae seniorum agitant expertia frugis, 341 celsi praetereunt austera poemata Ramnes. 342 Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, 343 lectorem delectando pariterque monendo; 344 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit 345 et longum noto scriptori prorogat aeuum. 346 Sunt delicta tamen quibus ignouisse uelimus; 347 nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens, 348 poscentique grauem persaepe remittit acutum, 349 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. 350 Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis 351 offendar maculis, quas aut incuria fudit, 352 aut humana parum cauit natura. Quid ergo est? 353 Vt scriptor si peccat idem librarius usque, 354 quamuis est monitus, uenia caret, et Citharoedus 355 ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, 356 sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, 357 quem bis terque bonum cum risu miror; et idem 358 indignor quandoque bonus dormitat Homerus; 359 uerum operi longo fas est obrepere somnum. 360 Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes, 361 te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; 362 haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri, 363 iudicis argutum quae non formidat acumen; 364 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365 O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna 366 fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum 367 tolle memor, certis medium et tolerabile rebus 368 recte concedi; consultus iuris et actor 369 causarum mediocris abest uirtute diserti 370 Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, 371 sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis 372 non homines, non di, non concessere columnae. 373 Vt gratas inter mensas symphonia discors 374 et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer 375 offendunt, poterat duci quia cena sine istis, 376 sic animis natum inuentumque poema iuuandis, 377 si paulum summo decessit, uergit ad imum. 378 Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, 379 indoctusque pilae disciue trochiue quiescit, 380 ne spissae risum tollant impune coronae; 381 qui nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni? 382 Liber et ingenuus, praesertim census equestrem 383 summam nummorum uitioque remotus ab omni. 384 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua; 385 id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim 386 scripseris, in Maeci descendat iudicis auris 387 et patris et nostras, nonumque prematur in annum 388 membranis intus positis; delere licebit 389 quod non edideris; nescit uox missa reuerti. 390 Siluestris homines sacer interpresque deorum 391 caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus, 392 dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones; 393 dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, 394 saxa mouere sono testudinis et prece blanda 395 ducere quo uellet. Fuit haec sapientia quondam, 396 publica priuatis secernere, sacra profanis, 397 concubitu prohibere uago, dare iura maritis, 398 oppida moliri, leges incidere ligno. 399 Sic honor et nomen diuinis uatibus atque 400 carminibus uenit. Post hos insignis Homerus 401 Tyrtaeusque mares animos in Martia bella 402 uersibus exacuit, dictae per carmina sortes, 403 et uitae monstrata uia est et gratia regum 404 Pieriis temptata modis ludusque repertus 405 et longorum operum finis: ne forte pudori 406 sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. 407 Natura fieret laudabile carmen an arte, 408 quaesitum est; ego nec studium sine diuite uena 409 nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice. 411 Qui studet optatam cursu contingere metam, 412 multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit, 413 abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat 414 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. 415 Nunc satis est dixisse: "Ego mira poemata pango; 416 occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est 417 et, quod non didici, sane nescire fateri." 418 Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 419 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta 420 diues agris, diues positis in fenore nummis. 421 Si uero est unctum qui recte ponere possit 422 et spondere leui pro paupere et eripere atris 423 litibus implicitum, mirabor si sciet inter 424 noscere mendacem uerumque beatus amicum. 425 Tu seu donaris seu quid donare uoles cui, 426 nolito ad uersus tibi factos ducere plenum 427 laetitiae; clamabit enim: "Pulchre, bene, recte", 428 pallescet super his, etiam stillabit amicis 429 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 430 Vt qui conducti plorant in funere dicunt 431 et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic 432 derisor uero plus laudatore mouetur. 433 Reges dicuntur multis urgere culillis 434 et torquere mero, quem perspexisse laborent 435 an sit amicitia dignus; si carmina condes, 436 numquam te fallent animi sub uolpe latentes. 437 Quintilio siquid recitares: "Corrige, sodes, 438 hoc" aiebat "et hoc"; melius te posse negares, 439 bis terque expertum frustra; delere iubebat 440 et male tornatos incudi reddere uersus. 441 Si defendere delictum quam uertere malles, 442 nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem, 443 quin sine riuali teque et tua solus amares. 444 Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis, 445 culpabit duros, incomptis adlinet atrum 446 transuorso calamo signum, ambitiosa recidet 447 ornamenta, parum claris lucem dare coget, 448 arguet ambigue dictum, mutanda notabit, 449 fiet Aristarchus, nec dicet: "Cur ego amicum 450 offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent 451 in mala derisum semel exceptumque sinistre. 452 Vt mala quem scabies aut morbus regius urget 453 aut fanaticus error et iracunda Diana, 454 uesanum tet 455

Poetry