Skip to main content

Philippic VIII by Cicero

Confusius hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos, quibus cedere non soles, sustinere. Nam cum senatus ea virtus fuisset, quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctore nostra sententia, vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui, verbi atrocitate dempta, oratione fuit quam sententia lenior. Quamquam is quidem, antequam sententia diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me consule in sororis viro, quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani provideret. 1 Atque ipse tamen Caesar praecipit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse, eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avunculus; num etiam vos avunculi, qui illi estis adsensi? At in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non putabant, 'tumultum' appellare malebant ignari non modo rerum, sed etiam verborum; potest enim esse bellum, ut tumultus non sit, tumultus esse sine bello non potest. 2 Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultus esse quam bellum hinc intellegi potest, quod bello vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit. 3 Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse; quo quid absurdius dici aut existimari potest? Sed nimis multa de verbo; rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. Nolumus hoc bellum videri. Quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus, quam, ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate, quam, ut pecunias in rem publicam polliceantur? Si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est. 4 Sed quid plura? D. Brutus oppugnatur; non est bellum. Mutina, colonia vetus et firma, opsidetur; ne hoc quidem bellum est. Gallia vastatur; quae pax potest esse certior? Illud vero quis potest bellum esse dicere, quo consulem, fortissimum virum, cum exercitu misimus? Qui cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis; bellum contra Antonium sua sponte suscepit. Decernendi enim tempus nondum erat; belli autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. 5 Ergo illi nunc et eorum exercitus in pace versantur. Non est hostis is, cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius, non est hostis, qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica, quae paulo ante ex collegae litteris Pansa recitavit: 'Deieci praesidium, Claterna potitus sum; fugati equites, proelium commissum, occisi aliquot.' Quae pax potest esse maior? Dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit. 6 Utrum hoc bellum non est, an etiam tantum bellum, quantum numquam fuit? Ceteris enim bellis, maximeque civilibus, contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum, quas per vim Sulla latas esse dicebat, Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis, rursus cum Mario et Carbone Sulla, ne dominarentur indigni, et ut clarissimorum hominum crudelissimam poeniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. De proximo bello civili non libet dicere; ignoro causam, detestor exitum. 7 Hoc bellum quintum civile geritur (atque omnia in nostram aetatem inciderunt) primum non modo non in dissensione et discordia civium, sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. Cum omnes dico, eos excipio, quos nemo civitate dignos putat. Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulchra maiorum, nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus; contra M. Antonius id molitur, id pugnat, ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissupet, partim dispertiat parricidis. 8 In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est, quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se confirmat, deinde omnibus portis, quo velint, deducturum. Omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes, quae sequuntur Antonium, aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos provehuntur. Ergo habet Antonius, quod suis polliceatur; quid? nos num quid tale habemus? Di meliora! id enim ipsum agimus, ne quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. Invitus dico, sed dicendum est. Hasta Caesaris, patres conscripti, multis inprobis et spem adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente divites, itaque semper hastam videre cupiunt ii, qui nostris bonis imminent; quibus omnia pollicetur Antonius. 9 Quid? nos nostris exercitibus quid pollicemur? Multo meliora atque maiora. Scelerum enim promissio et iis, qui exspectant, perniciosa est et iis, qui promittunt; nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria, nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. 10 Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. Quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile esset, tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata. 11 Sed quaeso, Calene, quid tu? Servitutem pacem vocas. Maiores quidem nostri, non modo ut liberi essent, sed etiam ut imperarent, arma capiebant; tu arma abicienda censes, ut serviamus. Quae causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? in qua etiamsi non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit. Immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo bis laberis, primum quod tuas rationes communibus interponis, deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit. 12 Quin etiam de illo homine queri solebas; quid te facturum de belua putas? Atque ais eum te esse, qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. Honesta oratio, sed ita, si bonos et utilis et e re publica civis; sin eos, qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit inter te et illos? Pater quidem tuus, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae, qui Ti. Gracchum interfecit, dare solebat; eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. 13 Quid? nos a patribus num aliter accepimus? Ergo is tibi civis, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnes salvos esse voluisset. QUOD L. OPIMIUS CONSUL VERBA FECIT DE RE PUBLICA, DE EA RE ITA CENSUERUNT, UTI L. OPIMIUS CONSUL REM PIBLICAM DEFENDERET. Senatus haec verbis, Opimius armis. Num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus, complures alios summos viros, qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave vulnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur viri vituperandi; non enim omnis civis salvos esse voluerunt. 14 Ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus pl. , C. Glaucia praetor est interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. Num aut consules illos aut clarissumos viros vituperandos putas? Ego Catilinam perire volui. Num tu, qui omnes salvos vis, Catilinam salvum esse voluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam: Ego nolo quemquam civem committere, ut morte multandus sit; tu, etiamsi commiserit, conservandum putas. In corpore si quid eius modi est, quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur, ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum, amputetur. 15 Dura vox; multo illa durior: 'Salvi sint inprobi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!' Uno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantemm innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. Nam quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere fateor, iracunde nego. Omnino irasci non temere soleo, ne si merentur quidem. 16 Itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. Parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? Immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio; ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. 17 An hoc negare potes, qui omnes moras interponas, quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? Quousque enim dices pacem velle te? Res geritur, +conductae liniae sunt, pugnatur acerrime. Qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. Hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius; tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni. 18 Et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere; cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. Vide, quanta caritas sit patriae; cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. Ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. Quousque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea, sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumphaverunt? Quo quidem tempore populus Romanus ingemuit; quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur. 19 Caesar ipse, qui illis fuerat iratissimus, tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat; te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico omnia, nec tamen sine dolore animi; neminem illi civitati inimicum esse arbitror, qui amicus huic sit civitati. Excogitare, quae tua ratio sit, Calene, non possum. Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus; exorare nunc, ut sis popularis, non possumus. Satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici. 20 Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est (iure hoc meo dico), quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. Quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! Iterum legatos? Quid, si ille faceret inducias? Ante os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit, opus ostendebat munitionemque legatis, ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. Ad hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis? 21 Equidem cum ante legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, quod, cum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, sperabam fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. Nos etiam languidiores postea facti sumus, quam M. Antoni non solum audaciam et scelus, sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus. 22 Utinam L. Caesar valeret, Servius Sulpicius viveret! multo melius haec causa ageretur a tribus, quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose: Deserti, deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a princibus. Sed (saepe iam dixi) omnes in tanto periculo, qui recte et fortiter sentient, erunt consulares. Animum nobis adferre legati debuerunt; timorem attulerunt (quamquam mihi quidem nullum), quamvis de illo, ad quem missi sunt, bene existiment; a quo etiam mandata acceperunt. 23 Pro di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus nuntiasset, ut ab Alexandrea discederet, quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se +renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset, quid facturus esset, quam ex illa circumscriptione exisset. Praeclare; senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque populi Romani. Cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus. 24 An ego ab eo mandata acciperem, qui senatus mandata contemneret, aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem, qui imperatorem populi Romani senatu prohibente opsideret? At quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! Cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis, cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris ceciderunt. 25 At quam modesta mandata! Ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. 'Utramque provinciam', inquit 'remitto, exercitum depono, privatus esse non recuso.' Haec sunt enim verba. Redire ad se videtur. 'Omnia obliviscor, in gratiam redeo.' Sed quid adiungit? 'si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praemia agrumque dederitis.' Iis etiam praemia postulat, quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. Addit praeterea, ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ii, quibus dati sint. 26 Hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. 27 Cavet mimis, aleatoribus, lenonibus, Cafoni etiam et Saxa cavet, quos centuriones pugnaces et lacertosos inter mimorum et mimarum greges collocavit. Postulat praeterea, ut [chirographorum] sua [et commentariorum] collegaeque sui decreta maneant. Quid laborat, ut habeat, quod quisque mercatus est, si, quod accepit, habet, qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis, id est, ne septiens miliens reciperetur, ne fraudi sit septemviris, quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit; verebatur fortasse, ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt iis, qui secum sint, quicquid contra leges commiserint. Mustelae et Tironi prospicit; de se nihil laborat; 28 quid enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? Sed quid est, quod de iis laboret? Postulat enim, ne sua iudiciaria lex abrogetur. Quo impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? Neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. 'Galliam' inquit 'togatam remitto, comatam postulo' (otiosus videlicet esse mavult) 'cum sex legionibus', inquit, 'iisque suppletis ex D. Bruti exercitu', non modo ex dilectu suo, tamdiuque ut optineat, dum M. Brutus C. Cassius consules prove consulibus provincias optinebunt. Huius comitiis Gaius frater (eius est enim annus) iam repulsam tulit. 29 'Ipse autem ut quinquennium', inquit, 'optineam'. At istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. 30 Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre, verum auribus accipere potuistis? Sed, ut suspicor, terror erat quidam, nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit clarissimis viris legatis populi Romani; nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? Cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem venditabant. 31 O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet, sed etiam oculis servire civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est periculum? Nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo, quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. 32 Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam, qui invideant alicuius constantiae, qui labori eius, qui eius perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere debebanus, eaque erat non modo apud maiores nostros, sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere. 33 Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie, simul atque luceret, facere omnibus conveniendi sui potestatem; nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. Huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ii, quos oportebat, secundo autem loco, ne alterius labori inviderent. 34 Etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi, quam captivi servi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? Equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. Non enim ita gerimus nos hoc bello consulares, ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint, ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi, ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. Hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. Quibus geram morem. Redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege, ne umquam Romam revertatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et inpunitatem dandam puto. 35 Quas ob res ita censeo: 'Eorum, qui cum M. Antonio sint, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A.Hirtium consules aut ad D. Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, iis fraudi ne sit, quod cum M. Antonio fuerint. Si quis eorum, qui cum M. Antonio sunt, fecerit, quod honore praemiove primo quoque die ad senatum referant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.' 36

Prose