Skip to main content

De Divinatione Liber Alter by Cicero

2 sections, 95 paragraphs, 14589 words

Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti 1 quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem 2 consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium 3 vias traderem meis civibus; quod compluribus iam libris me arbitror 4 consecutum. Nam et cohortati sumus ut maxime potuimus ad philosophiae 5 studium eo libro qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus 6 philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans 7 arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. 8 Cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et 9 malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a 10 quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset. 11 Totidem, subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate 12 vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda 13 morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, 14 quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus 15 est, qui totam philosophiam maxime inlustrat: docet enim ad beate 16 vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 17 Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus 18 omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut plane esset cumulateque 19 perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut 20 est in animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satisfactum toti huic 21 quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos 22 tum scripsimus, cum gubernacula rei publicae tenebamus: magnus locus 23 philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque 24 Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione 25 dicam? quae mihi idem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum 26 illam profuturam Puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quem ad 27 nostrum Atticum de senectute misimus; in primisque quoniam philosophia 28 vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero 29 ponendus est. Cumque Aristoteles itemque 30 Theophrastus, excellentes viri cum subtilitate tum copia, cum 31 philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii 32 libri in eundem librorum numerum reverendi videntur: ita tres erunt de 33 oratore, quartus Brutus, quintus Orator. 34

Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, 35 ut, nisi quae causa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse 36 pateremur, qui non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim munus 37 rei publicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque 38 erudimus iuventutem, his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita 39 prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda ac coercenda sit? 40 Nec vero id effici posse confido, quod ne postulandum quidem est, ut 41 omnes adulescentes se ad haec studia convertant. Pauci utinam! quorum 42 tamen in re publica late patere poterit industria. Equidem ex iis etiam 43 fructum capio laboris mei, qui iam aetate provecti in nostris libris 44 adquiescunt; quorum studio legendi meum scribendi studium vehementius in 45 dies incitatur; quos quidem plures quam rebar esse cognovi. Magnificum 46 illud etiam Romanisque hominibus gloriosum, ut Graecis de philosophia 47 litteris non egeant; quod adsequar profecto, 48 si instituta perfecero. Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam 49 attulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus nec tueri meo 50 more rem publicam nec nihil agere poteram, nec quid potius, quod quidem 51 me dignum esset, agerem reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam mei cives, 52 vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res 53 publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi 54 quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut 55 admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a 56 Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones 57 rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum a populis, 58 aliquando a singulis. Quod cum accidisset 59 nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia 60 renovare coepimus, ut et animus molestiis hac potissimum re levaretur et 61 prodessemus civibus nostris qua re cumque possemus. In libris enim 62 sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae 63 procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica consuli 64 coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea 65 cogitatio et cura ponenda; tantum huic studio relinquendum, quantum 66 vacabit a publico officio et munere. Sed haec alias pluribus; nunc ad 67 institutam disputationem revertamur. 68

Nam cum de divinatione Quintus frater ea 69 disseruisset quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum 70 videretur, tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: 71 "Adcurate tu quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum sententiam 72 defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus 73 es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea 74 quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans 75 plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod 76 dicerem, ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego. 77 Etenim me movet illud quod in primis Carneades quaerere solebat, 78 quarumnam rerum divinatio esset. Earumne, quae sensibus perciperentur? 79 At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid 80 ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam 81 natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille divinus, si oculis 82 captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra dicere, 83 aut, si surdus sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam 84 igitur earum rerum quae sensu accipiuntur divinatio adhibetur. Atqui ne 85 in iis quidem rebus quae arte tractantur divinatione opus est. Etenim ad 86 aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere; nec vero 87 qui fidibus aut tibiis uti volunt ab haruspicibus accipiunt earum 88 tractationem, sed a musicis. Eadem in 89 litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes 90 eos, qui divinare dicuntur, posse rispondere, sol maiorne quam terra sit 91 an tantus quantus videatur, lunaque suo lumine an solis utatur? sol, 92 luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec 93 haec qui divini habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae 94 in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint: sunt enim ea 95 mathematicorum, non hariolorum. 96

De illis vero rebus quae in philosophia versantur, num quid est 97 quod quisquam divinorum aut rispondere soleat aut consuli quid bonum 98 sit, quid malum, quid neutrum? Sunt enim haec propria philosophorum. 99 Quid? de officio num quis haruspicem consulit quem ad modum sit cum 100 parentibus, cum fratribus, cum amicis vivendum, quem ad modum utendum 101 pecunia, quem ad modum honore, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, 102 non ad divinos referri solent. Quid? quae a dialecticis aut physicis 103 tractantur, num quid eorum divinari potest, unusne mundus sit an plures, 104 quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? Physicorum est ista 105 prudente. Quomodo autem "mentientem", quem ψευδόμενον vocant, dissolvas 106 aut quem ad modum soriti resistas (quem, si necesse sit, Latino verbo 107 liceat "acervalem" appellare; sed nihil opus est: ut enim ipsa 108 "philosophia" et multa verba Graecorum, sic "sorites, satis Latino 109 sermone tritus est), ergo haec quoque dialectici dicent, non divini. 110 Quid? cum quaeritur qui sit optimus rei publicae status, quae leges, qui 111 mores aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur an 112 principes statuent et delecti viri periti rerum civilium? 113 Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, una divinatio est 114 nec earum quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia 115 disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit 116 nihil prorsus intellego. Nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei 117 materia danda est in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, 118 ut ratio docuit, nec locus nec materia invenitur, cui divinationem 119 praeficere possimus. 120

Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam versus: 121

Num igitur aut, quae tempestas impendeat, vates melius coniciet quam 122 gubernator, aut morbi naturam acutius quam medicus, aut belli 123 administrationem prudentius quam imperator coniectura adsequetur? 124 Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis quae haberent 125 artem atque prudentiam, et ab iis rebus quae sensibus aut artificiis 126 perciperentur, abducere divinationem eamque ita definire: divinationem 127 esse earum rerum praedictionem et praesensionem quae essent fortuitae. 128 Primum eodem revolveris: nam et medici et gubernatoris et imperatoris 129 praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut 130 vates quis aut somnians melius coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum 131 aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus, quam 132 gubernator, quam imperator? Atqui ne illa 133 quidem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres impendentes quibusdam 134 praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te 135 pronuntiata sunt) etsi haec ipsa fortuita sunt: plerumque enim, non 136 semper eveniunt. Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum rerum 137 praesensio, quam divinationem vocas? Quae enim praesentiri aut arte aut 138 ratione aut usu aut coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas, 139 sed peritis. Ita relinquitur ut ea fortuita divinari possint quae nulla 140 nec arte nec sapientia provideri possunt: ut, si quis M. Marcellum 141 illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse 142 periturum, divinasset profecto: nulla enim arte alia id nec sapientia 143 scire potuisset. Talium ergo rerum, quae in fortuna positae sunt, 144 praesensio divinatio est. 145

Potestne igitur earum rerum, quae nihil 146 habent rationis quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid est enim 147 aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid 148 cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere atque evenire potuerit? 149 Quomodo ergo id quod temere fit, caeco casu et volubilitate fortunae, 150 praesentiri et praedici potest? Medicus 151 morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperatori tempestates 152 gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa 153 ratione opinantur; ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque se 154 visurum putat, non sine ratione ille quidem, sed non numquam tamen 155 fallitur. Quodsi falluntur ii qui nihil sine aliqua probabili coniectura 156 ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum qui extis 157 aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? 158 Nondum dico quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, 159 volatus aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de 160 quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis. 161 Qui potest provideri quicquam futurum esse quod neque causam habet 162 ullam neque notam cur futurum sit? Solis defectiones itemque lunae 163 praedicuntur in multos annos ab iis qui siderum motus numeris 164 persequuntur; ea praedicunt enim quae naturae necessitas perfectura est. 165 Vident ex constantissimo motu lunae quando illa e regione solis +facta+ 166 incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari 167 necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris 168 oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum 169 quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui 170 occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam rationem sequantur 171 vides. 172

Qui thesaurum inventum 173 aut hereditatem venturam dicunt, quid sequuntur? Aut in qua rerum 174 natura inest id futurum? Quodsi haec eaque quae sunt eiusdem generis 175 habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem quod casu fieri aut 176 forte fortuna putemus? Nihil enim est tam contrarium rationi et 177 constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem cadere videatur ut 178 sciat quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe illud 179 eveniet; sin certe eveniet, nulla fortuna est; est autem fortuna; rerum 180 igitur fortuitarum nulla praesensio est. Aut 181 si negas esse fortunam, et omnia, quae fiunt quaeque futura sunt, ex 182 omni aeternitate definita dicis esse fataliter, muta definitionem 183 divinationis, quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim 184 nihil fieri potest, nihil accidere, nihil evenire, nisi quod ab omni 185 aeternitate certum fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse 186 fortuna? Qua sublata qui locus est divinationi, quae a te fortuitarum 187 rerum est dicta praesensio? Quamquam dicebas omnia, quae fierent 188 futurave essent, fato contineri. Anile sane et plenum superstitionis 189 fati nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato multa dicuntur; de 190 quo alias; nunc quod necesse est. 191

Si omnia fato, quid mihi divinatio 192 prodest? Quod enim is qui divinat praedicit, id vero futurum est, ut ne 193 illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, necessarium nostrum, ex 194 itinere aquila revocavit; qui nisi revertisset, in eo conclavi ei 195 cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina igitur oppressus 196 esset. At id neque, si fatum fuerat, effugisset nec, si non fuerat, in 197 eum casum incidisset. Quid ergo adiuvat divinatio, aut quid est quod me 198 moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si enim fatum fuit 199 classes populi Romani bello Punico primo alteram naufragio, alteram a 200 Poenis depressam interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent 201 Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum 202 auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non 203 interierunt fato; vultis autem omnia fato; nulla igitur est divinatio. 204 Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum 205 Trasumennum interire num id vitari potuit, si Flaminius consul iis 206 signis iisque auspiciis quibus pugnare prohibebatur paruisset? [Certe 207 potuit.] Aut igitur non fato interiit exercitus (mutari enim fata non 208 possunt) aut, si fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi 209 obtemperasset auspiciis, idem eventurum fuisset. Ubi est igitur ista 210 divinatio Stoicorum? Quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere 211 potest ut cautiores simus; quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen 212 illud quod futurum est; sin autem id potest flecti, nullum est fatum; 213 ita ne divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est; nihil autem est 214 pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat. 215

Atque ego ne utilem quidem arbitror esse 216 nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo, si ab 217 adulescentia scisset quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a 218 fabulis, propiora videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis 219 gravissimos exitus in Consolatione conlegimus. Quid igitur? Ut omittamus 220 superiores, Marcone Crasso putas utile fuisse tum, cum maxumis opibus 221 fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio exercituque 222 deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. 223 Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum 224 rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret se in solitudine Aegyptiorum 225 trucidatum iri amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae 226 sine lacrimis non possumus dicere? Quid vero 227 Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu quem maiore ex 228 parte ipse cooptasset, in curia Pompeia, ante ipsius Pompei simulacrum, 229 tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissumis civibus, partim 230 etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius 231 corpus non modo amicorum, sed ne servorum quidem quisquam accederet, quo 232 cruciatu animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio futurorum 233 malorum utilior est quam scientia. Nam illud 234 quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo potest: "Non isset ad 235 arma Pompeius, non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum 236 civile Caesar." Non igitur fatalis exitus habuerunt. Vultis autem 237 evenire omnia fato: nihil ergo illis profuisset divinare; atque etiam 238 omnem fructum vitae superioris perdidissent; quid enim posset iis esse 239 laetum exitus suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici, 240 iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, quod eventurum 241 est, vel hoc vel illo modo potest evenire, fortuna valet plurimum; quae 242 autem fortuita sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est quid 243 quaque de re quoque tempore futurum sit, quid est quod me adiuvent 244 haruspices, cum res tristissumas portendi dixerunt, 245

addunt ad extremum omnia levius casura 246 rebus divinis procuratis. Si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re 247 divina potest. Hoc sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod 248 Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. Hoc idem 249 significat Graecus ille in eam sententiam versus: 250

"quod fore paratum est, id summum exsuperat Iovem." 251

Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse inrisum videtur; 252 sed in rebus tam severis non est iocandi locus. Concludatur igitur 253 ratio: si enim provideri nihil potest futurum esse eorum quae casu 254 fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem 255 idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio 256 nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas. 257 258 Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; 259 nunc comminus agamus experiamurque si possimus cornua commovere 260 disputationis tuae. 261

Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum 262 naturale; artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex 263 observatione diuturna; naturale, quod animus adriperet aut exciperet 264 extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut 265 libatos haberemus. Artificiosa divinationis illa fere genera ponebas: 266 extispicum eorumque qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum 267 augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus 268 coniecturale in hoc fere genere ponebas. 269 Illud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi 270 videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. 271 Duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a 272 natura. Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum 273 exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: hoc ego 274 philosophi non esse arbitror, testibus uti qui aut casu veri aut malitia 275 falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus oportet quare 276 quidque ita sit docere, non eventis, iis praesertim quibus mihi liceat 277 non credere. 278

Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei 279 publicae causa communisque religionis colendam censeo - sed soli sumus; 280 licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque 281 dubitanti -, inspiciamus, si placet, exta primum. Persuaderi igitur 282 cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse ab 283 haruspicibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit? Aut quam 284 longinquo tempore observari potuit? Aut quo modo est collatum inter 285 ipsos, quae pars inimica, quae pars familiaris esset, quod fissum 286 periculum, quod commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices 287 Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt? At id, praeterquam quod 288 fieri non potuit, ne fingi quidem potest; alios enim alio more videmus 289 exta interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. 290 Et certe si est in extis aliqua vis quae declaret futura, necesse est 291 eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo 292 numine deorum vique divina. Cum rerum natura, tanta tamque praeclara, in 293 omnes partes motusque diffusa, quid habere potest commune non dicam 294 gallinaceum fel (sunt enim qui vel argutissima haec exta esse dicant), 295 sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale, quod 296 declarare possit quid futurum sit? 297

Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius: 298

"quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas". 299

Verum is tamen habitu extorum et colore declarari censet haec dumtaxat: 300 pabuli genus et earum rerum, quas terra procreet, vel ubertatem vel 301 tenuitatem; salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari putat. 302 O mortalem beatum, cui certo scio ludum numquam defuisse! Huncine 303 hominem tantis delectatum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri 304 simile, si omnium pecudum exta eodem tempore eundem habitum se 305 coloremque converterent? Sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum 306 atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est quod declarari 307 possit habitu extorum et colore? An hoc 308 eiusdem modi est quale Pherecydeum illud quod est a te dictum, qui, cum 309 aquam ex puteo vidisset haustam, terrae motum dixit futurum? Parum, 310 credo, impudenter, quod, cum factus est motus, dicere audent quae vis id 311 effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa 312 istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit 313 necesse. Verum sint sane ista Democritea 314 vera; quando ea nos extis exquirimus? Aut quando aliquid eius modi ab 315 haruspice inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pericula 316 monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et 317 vitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissume considerant; 318 si vero id non est inventum, nihil putant accidere potuisse tristius. 319

Haec observari certe non potuerunt, ut 320 supra docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si est ars ulla 321 rerum incognitarum; cum rerum autem natura quam cognationem habent? Quae 322 ut uno consensu iuncta sit et continens (quod video placuisse physicis, 323 eisque maxume, qui omne, quod esset, unum esse dixerunt), quid habere 324 mundus potest cum thesauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae 325 mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum exta sunt 326 coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet 327 physicos haec dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, 328 quam esse concedo (multa enim Stoici conligunt; nam et musculorum 329 iecuscula bruma dicunt augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso 330 die et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis 331 inclusa sint, in contrarias partis se vertere; iam nervos in fidibus 332 aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchyliis omnibus contingere 333 ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut 334 hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, 335 tempestive caedi putentur; quid de fretis 336 aut de marinis aestibus plura dicam, quorum accessus et recessus lunae 337 motu gubernantur? Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium 338 rerum cognatio naturalis appareat) - demus hoc: nihil enim huic 339 disputationi adversatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in 340 iecore, lucrum ostenditur? Qua ex coniunctione naturae et quasi concentu 341 atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant, convenire potest aut 342 fissum iecoris cum lucello meo aut meus quaesticulus cum caelo, terra 343 rerumque natura? 344

Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam naturae cum extis concessero. Sed 345 tamen eo concesso qui evenit, ut is qui impetrire velit convenientem 346 hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non rebar posse dissolvi. 347 At quam festive dissolvitur! Pudet me non tui quidem, cuius etiam 348 memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidoni, qui idem istuc 349 quidem dicunt quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim 350 quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud 351 vero multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et dicitur ab illis: 352 cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit 353 aliquid aut supersit; deorum enim numini parere omnia. 354 Haec iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An censes eundem 355 vitulum si alius delegerit, sine capite iecur inventurum; si alius, cum 356 capite? Haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se 357 exta ad immolatoris fortunam accommodent? Non perspicitis aleam quandam 358 esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim 359 tristissuma exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse dirius, 360 proxuma hostia litatur saepe pulcherrume. Ubi igitur illae minae 361 superiorum extorum? Aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio? 362

Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare, cor non fuisse; 363 id quia non potuerit accidere, ut sine corde victuma illa viveret, 364 iudicandum esse tum interisse cor, cum immolaretur. Qui 365 fit, ut alterum intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, 366 alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo avolare? Ego enim 367 possum vel nescire quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari 368 contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et 369 dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes, si paulo ante 370 cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse? An 371 quod adspexerit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus 372 est? Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella defenditis; 373 nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis. 374 Caput est in iecore, cor in extis: iam abscedet, simul ac molam et 375 vinum insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut exedet. Non 376 ergo omnium interitus atque ortus natura conficiet, et erit aliquid 377 quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. Quis hoc 378 physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his igitur quam physicis 379 credendum potius existumas? 380

Quid? Cum pluribus deis immolatur, qui 381 tandem evenit ut litetur aliis, aliis non litetur? Quae autem 382 inconstantia deorum est, ut primis minentur extis, bene promittant 383 secundis? Aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter proxumos, ut 384 Apollinis exta bona sint, Dianae non bona? Quid est tam perspicuum quam, 385 cum fortuito hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique 386 obtigerit hostia? "At enim id ipsum habet aliquid divini, quae cuique 387 hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur." Mox de 388 sortibus; quamquam tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium 389 similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum. 390 An, cum in Aequimaelium misimus qui adferat agnum quem immolemus, is 391 mihi agnus adfertur qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum 392 non casu, sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse 393 dicis quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam, doleo tantam 394 Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim 395 ignoras quam ista derideant. Et quidem illi 396 facilius facere possunt: deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus 397 perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic 398 inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem 399 membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic, 400 circumitione quadam deos tollens, recte non dubitat divinationem 401 tollere; sed non, ut hic sibi constat item Stoici. Illius enim deus, 402 nihil habens nec sui nec alieni negoti, non potest hominibus 403 divinationem impertire; vester autem deus potest non impertire, ut 404 nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 405 Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita 406 enim cum magis properant, concludere solent: "si di sunt, est divinatio; 407 sunt autem di; est ergo divinatio." Multo est probabilius: "non est 408 autem divinatio; non sunt ergo di." Vide quam temere committant ut, si 409 nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, 410 deos esse retinendum est. 411

Atque hac extispicum divinatione 412 sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et 413 fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis 414 ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur quod observatum 415 sit in fulgure? Caelum in sedecim partes diviserunt Etrusci. Facile id 416 quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum 417 facere, ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid 418 interest, deinde quid significat? Nonne perspicuum est ex prima 419 admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, 420 credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in 421 nostris commentariis scriptum habemus: "Iove tonante fulgurante comitia 422 populi habere nefas." Hoc fortasse rei 423 publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas 424 esse voluerunt. Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem 425 omnibus rebus optumum auspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de 426 auspiciis alio loco; nunc de fulgoribus. 427

Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi 428 significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum qui Iovi fulmen 429 fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes; nam 430 esset mirabile, quo modo id Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; 431 nec vero fulminibus homines quid aut faciendum esset aut cavendum 432 moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae qui frigidi sint cum 433 fluere coeperint ventos esse; cum autem se in nubem induerint eiusque 434 tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque 435 crebrius facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua exsistere; 436 si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen. 437 Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo raro tempore videmus 438 effici, ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet, 439 si ista Iuppiter significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid 440 enim proficit cum in medium mare fulmen iecit? Quid cum in altissimos 441 montis, quod plerumque fit? Quid cum in desertas solitudines? Quid cum 442 in earum gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem? 443

"At inventum est caput in Tiberi." Quasi ego artem aliquam istorum 444 esse negem! Divinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, 445 et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; 446 quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus: 447

"nam pater altitonans stellanti nixus Olympo 448 ipse suos quondam tumulos ac templa petivit 449 et Capitolinis iniecit sedibus ignis." 450

Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice 451 belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum 452 exstiterunt responsa verissuma. Mirabile 453 autem illud, quod, eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis in 454 senatu, signum Iovis biennio post quam erat locatum in Capitolio 455 conlocabatur. "Tu igitur animum induces - sic enim mecum agebas - causam 456 istam et contra facta tua et contra scripta difendere?" Frater es; eo 457 vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae talis est an ego 458 qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius 459 haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti; quod enim 460 intellegeres fore ut premerere, cum ex te causas unius cuiusque 461 divinationis exquirerem, multa verba fecisti: te, cum res videres, 462 rationem causamque non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem 463 pertinere; quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam, 464 cur quidque fieret, non quaerere! Et eo 465 quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, 466 scammoniam aristolochiaeque radicem, quarum causam ignorares, vim et 467 effectum videres. 468

Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et 469 Boēthus Stoicus, qui est a te nominatus, et noster etiam Posidonius; et, 470 si causae non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari 471 animadvertique potuerunt. Nattae vero statua aut aera legum de caelo 472 tacta quid habent observatum ac vetustum? "Pinarii Nattae nobiles; a 473 nobilitate igitur periculum." Hoc tam callide Iuppiter cogitavit! 474 'Romulus lactens fulmine ictus, urbi igitur periculum ostenditur, ei 475 quam ille condidit.' Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter! 476 "At eodem tempore signum Iovis conlocabatur quo coniuratio indicabatur." 477 Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari; et 478 redemptor, qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat 479 faciendam, non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis immortalibus 480 ad istam horam reservatus est! Non equidem 481 plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a te volo. Nam cum 482 mihi quaedam casu viderentur sic evenire ut praedicta essent a 483 divinantibus, dixisti multa de casu, ut Venerium iaci posse casu 484 quattuor talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse casu 485 consistere. Primum nescio cur non possint, sed non pugno; abundas enim 486 similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia 487 permulta. Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi non 488 potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel 489 Praxitelia capita! Illa enim ipsa efficiuntur detractione, neque 490 quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad 491 liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum 492 sit, intus fuisse. Potest igitur tale 493 aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum exstitisse. Sed sit hoc 494 fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut 495 hippocentauri? Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus 496 imitari. 497

Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, 498 ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata. Mulae partus 499 prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si 500 fieri non potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia ostenta 501 valeat: numquam, quod fieri non potuerit, esse factum; sin potuerit, non 502 esse mirandum. Causarum enim ignoratio in re nova mirationem facit; 503 eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam qui mulam 504 peperisse miratur, is quo modo equa pariat, aut omnino quae natura 505 partum animantis faciat, ignorat. Sed quod crebro videt non miratur, 506 etiamsi cur fiat nescit; quod ante non vidit, id si evenit ostentum esse 507 censet. Utrum igitur cum concepit mula an cum peperit, ostentum est? Conceptio contra naturam fortasse, sed partus prope necessarius. 508

Sed quid plura? Ortum videamus haruspicinae; sic facillume quid 509 habeat auctoritatis iudicabimus. Tages quidam dicitur in agro 510 Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, 511 exstitisse repente et eum adfatus esse qui arabat. Is autem Tages, ut in 512 libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse 513 prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem 514 cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore 515 in eum locum Etruriam convenisse. Tum illum plura locutum multis 516 audientibus, qui omnia verba eius exceperint litterisque mandarint. 517 Omnem autem orationem fuisse eam qua haruspicinae disciplina 518 contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem 519 illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta 520 conservant, hunc fontem habent disciplinae. 521 Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? Num Epicuro? Estne 522 quisquam ita desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an hominem? 523 Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus 524 aratro lucem adspiceret? Quid? Idem nonne poterat deus hominibus 525 disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit, 526 quonam modo potuit terra oppressus vivere? Unde porro illa potuit, quae 527 docebat alios, ipse didicisse? Sed ego insipientior quam illi ipsi qui 528 ista credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem. 529

Vetus autem illud Catonis admodum scitum est, qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset. 530 Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? Aut, si evenit 531 quippiam, quid adferri potest cur non casu id evenerit? Rex Prusias, cum 532 Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, 533 quod exta prohiberent. " Ain tu?" inquit, " carunculae vitulinae mavis 534 quam imperatori veteri credere?" Quid? Ipse Caesar cum a summo haruspice 535 moneretur ne in Africam ante brumam tramitteret, nonne tramisit? Quod 536 ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae convenissent. Quid 537 ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae 538 aut nullos habuerint exitus aut contrarios? 539 Hoc civili bello, di immortales, quam multa luserunt! Quae nobis in 540 Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! Quae dicta Pompeio! Etenim 541 ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec 542 vero necesse est, tibi praesertim qui interfuisti; vides tamen omnia 543 fere contra ac dicta sint evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta 544 veniamus. 545

Multa me consule a me ipso scripta 546 recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, 547 multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctris a Callisthene 548 commemorata dixisti. De quibus dicam equidem singulis, quoad videbitur; 549 sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis profecta 550 significatio et quasi denuntiatio calamitatum? Quid autem volunt di 551 immortales, primum ea significantes quae sine interpretibus non possimus 552 intellegere, deinde ea quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem 553 probi faciunt, ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi 554 effugere nullo modo possint; ut medici, quamquam intellegunt saepe, 555 tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros: omnis enim 556 praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur. 557 Quid igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim 558 vel nuper nostros adiuverunt? Quae si signa deorum putanda sunt, cur tam 559 obscura fuerunt? Si enim ut intellegeremus quid esset eventurum, aperte 560 declarari oportebat; aut ne occulte quidem, si ea sciri nolebant. 561

Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis 562 hominum in multas aut diversas aut etiam contrarias partis saepe 563 diducitur. Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est 564 accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in 565 omnibus iis rebus quae coniectura investigari videntur anceps reperitur 566 oratio. 567 Quas autem res tum natura, tum casus adfert (nonnumquam 568 etiam errorem creat similitudo), magna stultitia est earum rerum deos 569 facere effectores, causas rerum non quaerere. 570 Tu vates Boeotios credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum 571 cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, 572 canere victores. Hoc igitur per gallinas Iuppiter tantae civitati signum 573 dabat? An illae aves, nisi cum vicerunt, canere non solent? "At tum 574 canebant nec vicerant: id enim est", inquies, "ostentum." Magnum vero, 575 quasi pisces, non galli cecinerint! Quod autem est tempus, quo illi non 576 cantent, vel nocturnum vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi 577 laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia quoque laetitia, 578 qua ad cantum moverentur. Democritus quidem 579 optumis verbis causam explicat cur ante lucem galli canant: depulso enim 580 de pectore et in omne corpus diviso et mitificato cibo, cantus edere 581 quiete satiatos; qui quidem silentio noctis, ut ait Ennius, 582

Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte, quid in mentem venit 583 Callistheni dicere deos gallis signum dedisse cantandi, cum id vel 584 natura vel casus efficere potuisset? 585

Sanguine pluisse senatui nuntiatum 586 est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. 587 Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum 588 crediturum fuisse? Nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et 589 decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume potest sanguini 590 similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus 591 austro, sudorem videtur imitari. Atque haec in bello plura et maiora 592 videntur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in pace; accedit 593 illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum 594 finguntur impunius. Nos autem ita leves 595 atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est 596 opus hoc unum, monstrum putemus. Ante vero Marsicum bellum quod clipeos 597 Lanuvii, ut a te dictum est, mures rossent, maxumum id portentum 598 haruspices esse dixerunt; quasi vero quicquam intersit, mures diem 599 noctem aliquid rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista 600 sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures corroserunt, de re 601 publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de voluptate liber rosus 602 esset, putarem annonam in macello cariorem fore. 603

An vero illa nos terrent, si quando 604 aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur? Quorum 605 omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque 606 est, causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi praeter 607 consuetudinem exstiterit, praeter naturam tamen non possit exsistere. 608 Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si 609 nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse 610 sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas adtulerit, naturae 611 ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec 612 lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae 613 terrebunt. Quarum 614 omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis 615 auctor numquam illa dicet facta fortuito naturalemque rationem omnium 616 reddet; nihil enim fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri 617 non potest; nec, si id factum est quod potuit fieri, portentum debet 618 videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum 619 putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim mulam peperisse 620 arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id 621 quod non potuerit fieri factum umquam esse, nec, quod potuerit, id 622 portentum esse; ita omnino nullum esse portentum. 623 Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite 624 respondisse dicitur ei qui [cum] ad eum rettulisset quasi ostentum quod 625 anguis domi vectem circumiectus fuisset: "Tum esset" inquit "ostentum, 626 si anguem vectis circumplicavisset". Hoc ille responso satis aperte 627 declaravit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum. 628

C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit, duobus anguibus domi 629 comprehensis, haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam 630 lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi 631 vero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, 632 si emissio feminae anguis mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem 633 maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit; nihil 634 enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, 635 quid esset futurum. "At mors insecuta Gracchum est." Causa quidem, 636 credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta 637 est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat quod futurum 638 illi esse dixerint. 639

Nam illud mirarer, si crederem, quod 640 apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos 641 auguratum; de quoius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi 642 convertimus, loquitur Agamemnon: 643

"Ferte, viri, et duros animo tolerate labores, 644 auguris ut nostri Calchantis fata queamus 645 scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. 646 Namque omnes memori portentum mente retentant, 647 qui non funestis liquerunt lumina fatis. 648 Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis 649 quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, 650 nos circum latices gelidos, fumantibus aris, 651 aurigeris divom placantes numina tauris 652 sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, 653 vidimus immani specie tortuque draconem 654 terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara; 655 qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos 656 corripuit pullos; quos cum consumeret octo, 657 nona super tremulo genetrix clangore volabat; 658 cui ferus immani laniavit viscera morsu. 659 Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, 660 qui luci ediderat, genitor Saturnius idem 661 abdidit et duro formavit tegmine saxi. 662 Nos autem timidi stantes mirabile monstrum 663 vidimus in mediis divom versarier aris. 664 Tum Calchas haec est fidenti voce locutus: 665 'Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? 666 Nobis haec portenta deum dedit ipse creator 667 tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. 668 Nam quot avis taetro mactatas dente videtis, 669 tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; 670 quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.' 671 Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis." 672

Quae tandem ista auguratio est ex passeribus 673 annorum potius quam aut mensuum aut dierum? Cur autem de passerculis 674 coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, 675 qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? Postremo quid 676 simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae apparuit 677 immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus 678 esset, immolavisse, et anguem ab ara exstitisse, eoque die rem praeclare 679 esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris. 680

Atque haec ostentorum genera mirabile 681 nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua 682 interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae 683 congesta, aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, 684 non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa 685 esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso 686 Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit angui, 687 sed ut in cunis fuerit anguis non tam est mirum, in Solonio praesertim, 688 ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderint 689 nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni 690 futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano. Atque 691 etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt. Quod ipse et equus eius 692 repente conciderit, non sane mirabile hoc quidem. Quod evelli primi 693 hastati signum non potuerit, timide fortasse signifer evellebat, quod 694 fidenter infixerat. Nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod 695 emersit e flumine quodque habuit apes in iuba? Sed quia brevi tempore 696 regnare coepit, quod acciderat casu vim habuit ostenti. "At 697 Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt eiusdemque dei Thebis 698 valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime 699 fixa, sunt humi inventa." Eorum cum fieri nihil potuerit sine aliquo 700 motu, quid est, cur divinitus ea potius quam casu facta esse dicamus? 701

"At in Lysandri statuae capite 702 Delphis exstitit corona ex asperis herbis, et quidem subito." Itane? 703 Censes ante coronam herbae exstitisse quam conceptum esse semen? Herbam 704 autem asperam credo avium congestu, non humano satu; iam quicquid in 705 capite est, id coronae simile videri potest. Nam quod eodem tempore 706 stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse neque eas 707 usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum videtur. 708 Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse 709 demiror. Quid minus mirum quam illam 710 monstruosissumam bestiam urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant 711 historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa 712 praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare 713 fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios ***, ita aqua 714 Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque 715 retinendam. "At paulo post audita vox est monentis ut providerent ne a 716 Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via consecratam". 717 Quid ergo? Aius iste Loquens, quom eum nemo norat, et aiebat et 718 loquebatur et ex eo nomen invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen 719 invenit, obmutuit! Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de 720 sue plena quid umquam moniti sumus? 721

Satis multa de ostentis; auspicia 722 restant et sortes, eae quae ducuntur, non illae quae vaticinatione 723 funduntur, quae oracla verius dicimus; de quibus tum dicemus, cum ad 724 naturalem divinationem venerimus. Restat etiam de Chaldaeis; sed primum 725 auspicia videamus. "Difficilis auguri locus ad contra dicendum." Marso 726 fortasse, sed Romano facillumus. Non enim sumus ii nos augures, qui 727 avium reliquorumve signorum observatione futura dicamus. Et tamen credo 728 Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in 729 providendis rebus augurando scientiam (errabat enim multis in rebus 730 antiquitas), quam vel usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam 731 videmus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates 732 rei publicae mos, religio, disciplina, ius augurium, collegio 733 auctoritas. Nec vero non omni supplicio digni 734 P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt; 735 parendum enim religioni fuit nec patrius mos tam contumaciter 736 repudiandus. Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem 737 sibi ipse conscivit. "Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum 738 exercitu." At anno post Paulus paruit; num minus cecidit in Cannensi 739 pugna cum exercitu? 740 Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec 741 certe, quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra sunt 742 auspiciorum, auspicia nullo modo. 743

"Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo." Respondet: "Audivi." 744 Hic apud maiores adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse 745 necesse est eum qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium 746 dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret. 747 Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem qui in auspicium 748 adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: "Dicito, si silentium 749 esse videbitur", nec suspicit nec circumspicit; statim respondet 750 silentium esse videri. Tum ille: "Dicito, si pascentur." "Pascuntur". 751 Quae aves? Aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos is, qui ex eo ipso 752 nominatur pullarius. Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! Quae 753 pascantur necne, quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum 754 pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire 755 (terripavium primo, post terripudium dictum est; hoc quidem iam 756 tripudium dicitur) - cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum 757 auspicanti tripudium solistimum nuntiatur. 758

Ergo hoc auspicium divini quicquam 759 habere potest, quod tam sit coactum et expressum? Quo antiquissumos 760 augures non esse usos argumento est, quod decretum collegii vetus 761 habemus omnem avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium, 762 si modo esset ei liberum se ostendisse; tum avis illa videri posset 763 interpres et satelles Iovis; nunc vero inclusa in cavea et fame enecta 764 si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu 765 auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas? 766 Iam de caelo servare non ipsos censes solitos qui auspicabantur? Nunc 767 imperant pullario; ille renuntiat fulmen sinistrum, auspicium optumum 768 quod habemus ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem institutum 769 rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in 770 iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent 771 interpretes. 772 "At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum 773 augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu se 774 abdicaverunt." Quis negat augurum disciplinam esse? Divinationem nego. 775 "At haruspices divini; quos cum Ti. Gracchus, propter mortem repentinam 776 eius qui in praerogativa referenda subito concidisset, in senatum 777 introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt." 778 Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim 779 erat mortuus: id autem sine divinatione coniectura poterant dicere. 780 Deinde fortasse casu qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. Quid 781 enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo recte capto aut de 782 pomerii iure potuerunt? Equidem adsentior C. Marcello potius quam App. 783 Claudio, qui ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum, etsi 784 divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei 785 publicae causa conservatum ac retentum. 786

Sed de hoc loco plura in aliis, nunc 787 hactenus. Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam 788 superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus utuntur, nos admodum 789 paucis; alia illis sinistra sunt, alia nostris. Solebat ex me Deiotarus 790 percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales, 791 quantum differebat!, ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis 792 semper utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam 793 multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi 794 auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a 795 propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent? 796 Itaque nec amnis transeunt auspicato, nec tripudio auspicantur. Ubi 797 ergo avium divinatio? Quae, quoniam ab iis qui auspicia nulla habent 798 bella administrantur, ab urbanis retenta videtur, a bellicis esse 799 sublata. Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, 800 iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperator 801 idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, 802 ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. Huic 803 simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, 804 ut iumenta iubeant diiungere. Quid est aliud, nolle moneri a Iove, nisi efficere ut aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri? 805

Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, 806 quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem 807 secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim 808 sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo 809 id quidem, sed hoc nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit 810 recte eum facere, quod populi Romani libertatem defendere pararet; ipse 811 hoc sentiebat, sicuti sensit. Aves eventus 812 significant aut adversos aut secundos; virtutis auspiciis video esse 813 usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves 814 vero 815 prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio 816 cum Pompeio: grave tempus! Discessit ab eo: luctuosa res! Caesarem eodem 817 tempore hostem et hospitem vidit: quid hoc tristius? Is cum ei 818 Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui 819 dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo 820 magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et 821 hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum revertar. Si eventa 822 quaerimus quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin 823 officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt. 824

Omitte igitur lituum Romuli, quem 825 in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi. 826 Nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat 827 philosophi potius, totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde 828 inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae volucris 829 huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum 830 vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? Cur autem aliis a laeva, 831 aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint? Quo 832 modo autem haec aut quando aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen 833 habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? Attumne 834 Navium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut 835 accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dicemus? 836 Placet igitur humanitatis expertes habere divinitatis auctores? 837

"At omnes reges, populi, nationes 838 utuntur auspiciis." Quasi vero quicquam sit tam valde quam nihil sapere 839 vulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo! Quotus 840 quisque est, qui voluptatem neget esse bonum? plerique etiam summum 841 bonum dicunt. Num igitur eorum frequentia Stoici de sententia 842 deterrentur? Aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem 843 multitudo? Quid mirum igitur si in auspiciis et in omni divinatione 844 imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non 845 possint? Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius: 846

At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: 847

Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora; quamquam 848 haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; 849 sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia 850 plerumque id melius videbatur. Haec quanta dissensio est! 851 Quid quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia 852 respondent? Non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, 853 partim superstitione, multa fallendo? 854

Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere: 855 Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se 856 sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa:. "Favete linguis" et 857 "praerogativam, omen comitiorum". Hoc est ipsum esse contra se copiosum 858 et disertum, Quando enim ista observans quieto et libero animo esse 859 poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem 860 ducem? Itane, si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et 861 eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea 862 res tibi aut timorem adferet aut alacritatem? 863 Cum M. Crassus exercitum Brundisii imponeret, quidam in portu caricas 864 Cauno advectas vendens "Cauneýs" clamitabat. Dicamus, si placet, monitum 865 ab eo Crassum, caveret ne iret; non fuisse periturum, si omini 866 paruisset. Quae si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio 867 corrigiae et sternumenta erunt observanda. 868

Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates 869 veniamus et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus? Quid enim sors 870 est? Idem prope modum quod micare, quod talos iacere, quod tesseras, 871 quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium valet. Tota 872 res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad 873 errorem. Atque ut in haruspicina fecimus, sic videamus clarissumarum 874 sortium quae tradatur inventio. Numerium Suffustium Praenestinorum 875 monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad 876 extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, 877 perterritum visis, inridentibus suis civibus id agere coepisse; itaque 878 perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum 879 notis. Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui 880 lactens, cum Iunone Fortunae in gremio sedens, mammam adpetens, 881 castissime colitur a matribus. Eodemque 882 tempore in eo loco, ubi Fortunae nunc sita est aedes, mel ex olea 883 fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis 884 futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam, eoque conditas 885 sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest 886 esse certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur atque ducuntur? 887 Quo modo autem istae positae in illo loco? Quis robur illud cecidit, 888 dolavit, inscripsit? "Nihil est," inquiunt, "quod deus efficere non 889 possit." Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa 890 sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc quidem genus divinationis 891 vita iam communis explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum 892 etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in volgus. 893 Quis enim magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus? Ceteris 894 vero in locis sortes plane refrixerunt: quod Carneadem Clitomachus 895 scribit dicere solitum, nusquam se fortunatiorem quam Praeneste vidisse 896 Fortunam. 897

Ergo hoc divinationis genus omittamus, (XLII) ad Chaldaeorum monstra 898 veniamus; de quibus Eudoxus, Platonis auditor in astrologia iudicio 899 doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum 900 reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex 901 natali die minime esse credendum. Nominat 902 etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, 903 Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat 904 ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis 905 genere non usos. Scylax Halicarnassius, familiaris Panaeti, excellens 906 in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc 907 Chaldaeicum praedicendi genus repudiavit. 908 Sed, ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant qui haec 909 Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: vim quandam esse aiunt 910 signifero in orbe, qui Graece ζωδιακός dicitur, talem ut eius orbis una 911 quaeque pars alia alio modo moveat immutetque caelum, perinde ut 912 quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque 913 vim varie moveri ab iis sideribus quae vocentur errantia; cum autem in 914 eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus eius qui nascatur, aut 915 in eam quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea triangula 916 illi et quadrata nominant. Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli 917 conversiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, 918 cumque ea vi solis efficiantur quae videmus, non veri simile solum, sed 919 etiam verum esse censent, perinde utcumque temperatus sit aÎr, ita 920 pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, 921 corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi. 922

0 delirationem incredibilem! (non enim 923 omnis error stultitia dicenda est). Quibus etiam Diogenes Stoicus 924 concedit aliquid, ut praedicere possint dumtaxat qualis quisque natura 925 et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit; cetera quae 926 profiteantur negat ullo modo posse sciri; etenim geminorum formas esse 927 similis, vitam atque fortunam plerumque disparem. Procles et 928 Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt; at ii nec 929 totidem annos vixerunt (anno enim Procli vita brevior fuit), multumque 930 is fratri rerum gestarum gloria praestitit. At 931 ego id ipsum, quod vir optumus Diogenes Chaldaeis quasi quadam 932 praevaricatione concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi 933 dicunt, Ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent 934 sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum 935 fallacissimo sensu iudicant ea quae ratione atque animo videre debebant. 936 Docet enim ratio mathematicorum, quam istis notam esse oportebat, 937 quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a 938 proxuma Mercuri stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio 939 intervallo distet a sole, cuius lumine conlustrari putatur; reliqua vero 940 tria intervalla infinita et immensa, a sole ad Martis, inde ad Iovis, 941 ab eo ad Saturni stellam; inde ad caelum ipsum, quod extremum atque 942 ultumum mundi est. Quae potest igitur contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram? 943

Quid? Cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium 944 ortus quicumque gignantur in omni terra quae incolatur, eosdem esse, 945 eademque omnibus qui eodem statu caeli et stellarum nati sint accidere 946 necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam 947 interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes, qui caelum 948 quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt (qui a Graecis 949 ὁρίζοντες nominantur, a nobis " finientes" rectissume nominari possunt) 950 varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est 951 ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis. 952 Quodsi 953 eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem 954 vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo? In his locis 955 quae nos incolimus post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot 956 diebus; at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium; ut, si iam 957 concedamus aliquid vim caelestem ad eos qui in terra gignuntur 958 pertinere, confitendum sit illis eos qui nascuntur eodem tempore posse 959 in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod 960 minime illis placet; volunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui 961 ubique sint nati, eadem condicione nasci. 962

Sed quae tanta dementia est, ut in 963 maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit qui ventus, qui 964 imber, quae tempestas ubique sit? Quarum rerum in proxumis locis tantae 965 dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae eveniat saepe 966 tempestas; quod qui navigant maxume animadvertunt, cum in flectendis 967 promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur cum 968 sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne sanorum hominum hoc ad 969 nascentium ortus pertinere non dicere (quod non certe pertinet), illud 970 nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix potest, 971 quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad 972 puerorum ortus pertinere? Quid? quod non intellegunt seminum vim, quae 973 ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris 974 erroris est? Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status 975 ac motus effingere a parentibus liberos? Quod non contingeret, si haec 976 non vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique 977 moderatio. Quid? quod uno et eodem temporis 978 puncto nati dissimilis et naturas et vitas et casus habent, parumne 979 declarat nihil ad agendam vitam nascendi tempus pertinere? Nisi forte 980 putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et natum, quo Africanum. 981 Num quis igitur talis fuit? 982

Quid? Illudne dubium est quin multi, 983 cum ita nati essent ut quaedam contra naturam depravata haberent, 984 restituerentur et corrigerentur ab Natura, cum se ipsa revocasset, aut 985 arte atque medicina? Ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non 986 possent, eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam naturae vitium 987 meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit 988 Phalereus, cum "rho" dicere nequiret, exercitatione fecisse ut 989 planissume diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, 990 nulla res ea mutare posset. Quid? Dissimilitudo locorum nonne dissimiles 991 hominum procreationes habet? Quas quidem percurrere oratione facile 992 est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, 993 animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit. 994 Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam lunae tactus ad nascendum 995 valere. Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in 996 periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios 997 posuisse, fallunt: si enim esset factitatum, non esset desitum; neminem 998 autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat. 999

Videsne, me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps 1000 Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam haec requiro, omnesne, qui 1001 Cannensi pugna ceciderint, uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus 1002 et idem fit. Quid? Qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque 1003 uno? Quod enim tempus quo non innumerabiles nascuntur? At certe similis 1004 nemo Homeri. Et, si ad rem pertinet quo modo 1005 caelo adfecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id 1006 necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam; quo quid 1007 potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, 1008 in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem 1009 diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, 1010 Romamque, in iugo cum esset Luna, natam esse dicebat, nec eius fata 1011 canere dubitabat. O vim maxumam erroris! 1012 Etiamne urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae pertinebat? Fac in 1013 puero referre ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit; num hoc 1014 in latere aut in caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere? 1015 Sed quid plura? Cotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio, quam multa 1016 Crasso, quam multa huic ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem 1017 eorum nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse moriturum! Ut 1018 mihi permirum videatur quemquam exstare qui etiam nunc credat iis quorum 1019 praedicta cotidie videat re et eventis refelli. 1020

Restant duo divinandi genera, quae 1021 habere dicimur a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de 1022 quibus, Quinte," inquam, "si placet, disseramus." "Mihi vero," inquit, 1023 "placet; his enim quae adhuc disputasti prorsus adsentior, et, vere ut 1024 loquar, quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis 1025 superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam; haec me 1026 Peripateticorum ratio magis movebat, et veteris Dicaearchi et eius, qui 1027 nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam 1028 oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino 1029 incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere. His de 1030 generibus quid sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane 1031 velim." 1032

Quae cum ille dixisset, tum ego 1033 rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere. "Non ignoro," inquam, 1034 "Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus 1035 dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere 1036 viderentur, probares. Dicam igitur de istis ipsis duobus generibus mihi 1037 quid videatur, si prius et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi 1038 nostri quid valeat videro. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et 1039 Antipatrum concludere hoc modo: "Si sunt di neque ante declarant 1040 hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum 1041 sit ignorant, aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit 1042 futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus 1043 quae sint futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. 1044 At neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), 1045 neque ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque 1046 nostra nihil interest scire ea quae futura sunt (erimus enim cautiores, 1047 si sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim 1048 beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. Non 1049 igitur di sunt nec significant nobis futura. Sunt autem di; significant 1050 ergo. Et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad 1051 significationum scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant 1052 vias, non est divinatio: est igitur divinatio." 1053 acutos homines! Quam paucis verbis confectum negotium putant! Ea 1054 sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem 1055 rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur 1056 efficitur. 1057

Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad 1058 modum quod in natura rerum omne esse dicimus id infinitum esse 1059 concluserit? "Quod finitum est" inquit "habet extremum." Quis hoc non 1060 dederit?- "Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." 1061 Hoc quoque est concedendum. "At, quod omne est, id non cernitur ex alio 1062 extrinsecus." Ne hoc quidem negari potest. "Nihil igitur cum habeat 1063 extremum, infinitum sit necesse est." 1064 Videsne, ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici 1065 non facitis, nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus 1066 concedantur, sed ea sumitis quibus concessis nihilo magis efficiatur 1067 quod velitis. Primum enim hoc sumitis: "Si sunt di, benefici in homines 1068 sunt." Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec 1069 alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur 1070 adsentiente populo: 1071

"Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, 1072 sed eos non curare opinor quid agat humanum genus." 1073

Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse 1074 dicere quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro 1075 certo, quod dubium controversumque sit. 1076

Sequitur porro, nihil deos ignorare 1077 quod omnia sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est 1078 doctissumorum hominum negantium esse haec a dis immortalibus constituta! 1079 "At nostra interest scire ea quae eventura sint." Magnus Dicaearchi 1080 liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum 1081 maiestate deorum: scilicet casas omnium introspicere, ut videant quid 1082 cuique conducat. "Neque non possunt futura 1083 praenoscere. " Negant posse ii, quibus non placet esse certum quid 1084 futurum sit. Videsne igitur quae dubia sint, ea sumi pro certis atque 1085 concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non igitur et sunt di 1086 nec significant futura"; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde 1087 adsumunt: 'Sunt autem di", quod ipsum non ab omnibus conceditur. 1088 "Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare 1089 et tamen esse di. Nec, si significent, non dare vias aliquas ad 1090 scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi 1091 habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? " Nec, si dant 1092 vias, nulla est divinatio. " Fac dare deos, quod absurdum est; quid 1093 refert, si accipere non possumus? Extremum est: 'Est igitur divinatio." 1094 Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis 1095 didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio. 1096

Veniamus nunc ad optumum virum, 1097 familiarem nostrum, Cratippum. "Si sine oculis" inquit "non potest 1098 exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non 1099 fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is 1100 habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione 1101 non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum 1102 quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est 1103 ad confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum nihil ut 1104 fortuito cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse 1105 igitur divinationem confitendum est." Festive et breviter; sed cum bis 1106 sumpsit quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id 1107 tamen quod adsumit concedi nullo modo potest. 1108 "Si" inquit "aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando 1109 viderunt, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid in 1110 divinatione dixerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere 1111 vim divinandi." 1112

Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi 1113 non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; 1114 animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt 1115 fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui 1116 somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non 1117 id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae 1118 λήμματα appellant dialectici, sed nos latine loqui malumus), adsumptio 1119 tamen (quam πρόσληψις idem vocant) non dabitur. 1120 Adsumit autem Cratippus hoc modo: "Sunt autem innumerabiles 1121 praesensiones non fortuitae." At ego dico nullam: vide, quanta sit 1122 controversia; iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. "At 1123 impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus." Quid est 1124 perspicuum? "Multa vera" inquit "evadere." Quid quod multo plura falsa? 1125 Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, 1126 non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera 1127 est (tecum enim mihi res est), nonne intellegis eadem uti posse et 1128 haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et 1129 sortilegos et Chaldaeos? Quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, 1130 sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt 1131 quae tu rectissume improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur 1132 haec duo sint quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa 1133 possunt esse quae tollis. 1134

Quid vero habet auctoritatis furor 1135 iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat 1136 insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit? 1137 Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum 1138 interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur 1139 eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si 1140 salvi esse vellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod 1141 tempus est? Callide enim, qui illa composuit, perfecit ut, quodcumque 1142 accidisset, praedictum videretur, hominum et temporum definitione 1143 sublata. Adhibuit etiam latebram 1144 obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari 1145 viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poima 1146 declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et 1147 motus), tum vero ea, quae άκροστιχίς dicitur, cum deinceps ex primis 1148 cuiusque versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: " 1149 Q. ENNIUS FECIT". Id certe magis est attenti animi quam furentis. 1150 Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris 1151 illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non 1152 furentis, adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam 1153 quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a 1154 maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad 1155 deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus 1156 agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem 1157 Romae posthac nec di nec homines esse patientur. 1158

"At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra: 1159

Num igitur me cogis etiam fabulis credere? 1160 Quae delectationis habeant quantum voles, verbis sententiis numeris 1161 cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem 1162 commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui 1163 nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum 1164 partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem 1165 cuiquam, non modo prudenti probata sunt. 1166 "Quid?' inquies, "remex ille de classe Coponi nonne ea praedixit quae 1167 facta sunt? "Ille vero, et ea quidem quae omnes eo tempore ne acciderent 1168 timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, 1169 videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe 1170 qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum 1171 autem proeli nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus 1172 hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum si 1173 magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a 1174 se ipse discessit? Qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, 1175 timebat ne evenirent, ea demens eventura esse dicebat. Utrum tandem, per 1176 deos atque homines, magis veri simile est vesanum remigem an aliquem 1177 nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, 1178 consilia deorum immortalium perspicere potuisse? 1179

Prose

LVI Sed iam ad te venio,

"o sancte Apollo, qui umbilicum certum terrarum obsides, 1 unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera." 2

Tuis enim oraclis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut 3 ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, 4 partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors 5 ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum 6 deferenda sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae: 7

hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam: 8 utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset. Cur autem hoc 9 credam umquam editum Croeso? Aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? 10 Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? Quis enim 11 est, qui credat Apollinis ex oraclo Pyrrho esse responsum: 12

Primum latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita 13 Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere 14 desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, 15

"stolidum genus Aeacidarum 16 - bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes -", 17

tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, "vincere te 18 Romanos" nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia, 19 quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne 20 Epicurum quidem. 21

Sed, quod caput est, cur isto modo 22 iam oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate, sed iam diu 23 [tantum modo], iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum 24 urguentur evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille 25 terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut 26 salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi loci agitur, 27 neque solum naturali, sed etiam divina; quae quo tandem modo evanuit? 28 "Vetustate," inquies. Quae vetustas est, quae vim divinam conficere 29 possit? Quid tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita movens 30 ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea non modo cernat multo 31 ante, sed etiam numero versuque pronuntiet? Quando ista vis autem 32 evanuit? An postquam homines minus creduli esse coeperunt? Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein 33 Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo 34 spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret; quo licet existumare in 35 aliis quoque oraclis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. Sed nescio 36 quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle 37 videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et extinctum esse id 38 quod, si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt 39 credenda, non credere. 40

Similis est error in somniis; quorum 41 quidem defensio repetita quam longe est! Divinos animos censent esse 42 nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium 43 multitudine completum esse mundum; hac igitur mentis et ipsius 44 divinitate, et coniunctione cum externis mentibus cerni quae sint 45 futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi putat atque concidere, 46 et id ipsum esse dormire. Iam Pythagoras et Plato, locupletissimi 47 auctores, quo in somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu 48 atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba quidem Pythagorei 49 utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter infletur. Sed 50 nescio quo modo nihil tam absurde dici potest quod non dicatur ab aliquo 51 philosophorum. Utrum igitur censemus 52 dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri an, ut Democritus 53 censet, externa et adventicia visione pulsari? Sive enim sic est sive 54 illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et 55 navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum 56 duo pro uno lucernae lumina. Quid dicam insanis, quid ebriis quam multa 57 falsa videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est, cur somniis 58 credatur nescio. Nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de 59 somniis disputare, ut ea, quae stant, si moveri videantur, terrae motum 60 significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae 61 lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri. 62

Iam ex insanorum aut ebriorum visis 63 innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura videantur. Quis est 64 enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes 65 somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus; et miramur aliquando 66 id quod somniarimus evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? 67 Tamen nemo est quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam 68 etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id impulsu 69 fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis 70 credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo 71 valeant falsa pro veris. Quodsi ita natura 72 paratum esset ut ea dormientes agerent quae somniarent, adligandi omnes 73 essent, qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani efficerent 74 motus somniantes. Quodsi insanorum visis fides non est habenda, quia 75 falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam 76 perturbatiora sunt, non intellego; an quod insani sua visa coniectori 77 non narrant, narrant qui somniaverunt? 78 Quaero etiam, si velim 79 scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum 80 quiddam aut physicum aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum 81 sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri 82 potest. Atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem, ut 83 somniaverim; praesens enim poena sit. Qui 84 igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico 85 petere medicinam? An Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere 86 per somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? Et 87 si sine medico medicinam dabit Minerva, Musae scribendi, 88 legendi,ceterarum artium scientiam somniantibus non dabunt? At si 89 curatio daretur valetudinis, haec quoque quae dixi darentur; quae 90 quoniam non dantur, medicina non datur; qua sublata tollitur omnis 91 auctoritas somniorum. 92

Sed haec quoque in promptu fuerint; 93 nunc interiora videamus. Aut enim divina vis quaedam consulens nobis 94 somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam conveniente 95 et coniunctione naturae, quam vocant συμπάθεια, quid cuique rei 96 conveniat ex somniis, et quid quamque rem sequatur, intellegunt, aut 97 eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, 98 cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat. 99 Primum igitur intellegendum est nullam vim esse divinam effectricem 100 somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum 101 proficisci a numine deorum. Nostra enim causa di id facerent, ut 102 providere futura possemus. Quotus igitur 103 est quisque qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? Quam 104 multi vero qui contemnant eamque superstitionem imbecilli animi atque 105 anilis putent? Quid est igitur, cur his hominibus consulens deus somniis 106 moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria quidem digna ducant? 107 Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac 108 sine causa quid facere dignum deo est quod abhorret etiam ab hominis 109 constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut 110 nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur; at horum 111 neutrum in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari fatendum 112 est. 113

Illud etiam requiro, cur, si deus ista 114 visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam 115 dormientibus. Sive enim externus et adventicius pulsus animos 116 dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa 117 alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, 118 eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum 119 quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus 120 Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae 121 vigilantibus videantur quam quae somniantibus. Fuit igitur divina 122 beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare 123 vigilanti quam obscuriora per somnum. Quod quoniam non fit, somnia 124 divina putanda non sunt. Iam vero quid opus 125 est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus, somniorum, 126 potius quam directo deus, siquidem nobis consulebat, "hoc facito, hoc ne 127 feceris" diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret? 128

Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? "Aliquot 129 somnia vera," inquit Ennius, " sed omnia non necesse est." Quae est 130 tandem ista distinctio? Quae vera, quae falsa habet? Et si vera a deo 131 mittuntur, falsa unde nascuntur? Nam si ea quoque divina, quid 132 inconstantius deo? Quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis 133 et mendacibus visis concitare? Sin vera visa divina sunt, falsa autem 134 et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc 135 natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia 136 natura? Quod quoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est. Naturam 137 autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse 138 vacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus 139 potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait 140 Aristoteles, inhaerentibus earum rerum quas vigilans gesserit aut 141 cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles interdum exsistunt species 142 somniorum; quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur scire 143 sane velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus? Sin quaepiam 144 est, aveo audire quae sit; sed haerebunt. 145

Venit enim iam in contentionem, 146 utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia 147 excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo 148 lectos, verum etiam grabatos, et, cum stertentem aliquem viderint, 149 obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno 150 ad coniectorem mane deferant, an natura fieri ut mobiliter animus 151 agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur. Utrum 152 philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an 153 explicatione naturae? Ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, 154 tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint: ex levissimo enim 155 et indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi 156 sapientem divinum esse posse. Chrysippus 157 quidem divinationem definit his verbis: "vim cognoscentem et videntem et 158 explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur"; officium autem 159 esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque 160 significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque 161 somniorum coniectionem definit hoc modo: esse vim cernentem et 162 explanantem quae a dis hominibus significentur in somnis. Quid ergo? ad 163 haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione 164 perfecta? Talem autem cognovimus neminem. 165

Vide igitur, ne, etiamsi divinationem 166 tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum 167 reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis 168 significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum 169 interpretes habere possimus? Similes enim sunt dei, si ea nobis 170 obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si 171 Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete. 172 Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? Intellegi 173 enim a nobis di velle debebant ea quae nostra causa nos monerent. "Quid? 174 poÎta nemone, 175 physicus obscurus?" Ille vero nimis 176 etiam obscurus Euphorion; at non Homerus; uter igitur melior? Valde 177 Heraclitus obscurus, minime Democritus; num igitur conferendi? Mea causa 178 me mones quod non intellegam: quid me igitur mones? Ut si quis medicus 179 aegroto imperet ut sumat 180

potius quam hominum more "cocleam" diceret. Nam Pacuvianus Amphio 181

"quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera, 182 capite brevi, cervice anguina, aspectu truci, 183 viscerata, inanima cum animali sono" 184

At ille uno verbo: "testudo". Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere? 185

Defert ad coniectorem quidam somniasse 186 se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi 187 libro somnium); respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. 188 Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento; misit 189 coniectori quantulum visum est de argento. Tum ille "Nihilne" inquit "de 190 vitello?" Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum 191 argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? Cur ergo hic nescio 192 qui thesaurum solus invenit? Quam multi inopes digni praesidio deorum 193 nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam 194 tam est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, 195 potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides 196 vetitus est navigare? Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum. 197

Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a copone 198 Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est 199 navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror. 200 Qui, cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus 201 esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno 202 est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem 203 mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa 204 loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco); eius autem esse vim 205 tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset 206 amicis somnium, emissi sunt qui illam radiculam quaererent; qua inventa 207 et Ptolomaeus senatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere 208 teli vulnerati. Multa etiam sunt a te ex 209 historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris 210 Dionysi, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Deci; pervulgatum iam illud de 211 praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, 212 somnium. Sed haec externa ob eamque causam ignota nobis sunt, nonnulla 213 etiam ficta fortasse: quis enim auctor istorum? De nostris somniis quid 214 habemus dicere? Tu de emerso me et equo ad ripam, ego de Mario cum 215 fascibus laureatis me in suum deduci iubente monumentum. 216

Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per deos 217 immortalis, videamus ne nostra superstitione et depravatione superetur. 218 Quem enim tu Marium visum a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, 219 ut Democrito videtur. Unde profectam imaginem? A corporibus enim 220 solidis et a certis figuris vult fluere imagines; quod igitur Mari 221 corpus erat? "Ex eo," inquit, "quod fuerat." Ista igitur me imago Mari 222 in campum Atinatem persequebatur? "Plena sunt imaginum omnia; nulla enim 223 species cogitari potest nisi pulsu imaginum." 224 Quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul 225 atque velimus, accurrant? Etiamne earum rerum quae nullae sunt? Quae est 226 enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus 227 possit, ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, 228 oppidorum situs, hominum figuras? Num 229 igitur, cum aut muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago illorum 230 me aliqua pellit? Omnia igitur quae volumus nota nobis esse possunt: 231 nihil est enim de quo cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt 232 in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae; nec cognovi 233 quemquam qui maiore auctoritate nihil diceret. Animorum est ea vis eaque 234 natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu 235 incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et 236 sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec 237 subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse 238 per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones, et multa audiri, 239 multa dici videntur. Haec scilicet in 240 imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata 241 versantur, maxumeque reliquiae rerum earum moventur in animis et 242 agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus; ut mihi 243 temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti quam ille 244 gravem suum casum magno animo, quam constanti tulisset. Hanc credo 245 causam de illo somniandi fuisse. 246

Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus 247 emersus e flumine. Inerant enim in utriusque nostrum animis vigilantium 248 cogitationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento 249 Mari, tibi, quod equus in quo ego vehebar, mecum una demersus rursus 250 apparuit. An tu censes ullam anum tam 251 deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam 252 forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est. Potest 253 omnino hoc esse falsum, potest verum; sed utrum est, non est mirabile; 254 non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire, et 255 quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est; sed nihil 256 est magnum somnianti. Quaero autem cur Alexandro tam inlustre somnium, 257 tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter 258 hoc Marianum nihil sane quod meminerim. Frustra igitur consumptae tot 259 noctes tam longa in aetate. Nunc quidem 260 propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et 261 meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum 262 dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi 263 magis umquam videor quam cum aut in foro magistratus aut in curia 264 senatum video, somniare. 265

Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est continuatio 266 coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant συμπάθεια, eius modi, ut 267 thesaurus ex ovo intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et 268 advenientis et crescentis morbos intellegunt, nonnullas etiam 269 valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex 270 quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. Thesaurus vero et 271 hereditas et honos et victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis 272 naturali cognatione iunguntur? Dicitur 273 quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse. 274 Video sumpathian: visum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod 275 evenit, naturae vis, non opinio erroris effecerit. Quae igitur natura 276 obtulit illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare? Aut quid 277 naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium? qui paulo 278 ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum 279 esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus 280 eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas 281 naturalis habebat, an, et ut videretur et ut eveniret, casus effecit? 282

Quid? ipsorum interpretum coniecturae 283 nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? 284 Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru 285 quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille "Vinces" inquit; "id enim 286 celeritas significat et vis equorum." Post idem ad Antiphontem. Is 287 autem "Vincare" inquit "necesse est; an non intellegis quattuor ante te 288 cucurrisse?" Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus 289 est Chrysippi liber, plenus Antipatri; sed ad cursorem redeo): ad 290 interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: " 291 Vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius. " Huic eidem Antipho 292 "Baro," inquit, "victum te esse non vides? Ista enim avis insectans 293 alias avis et agitans semper ipsa postrema est." 294 Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est in 295 quiete obsignatam habere naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam 296 obsignata fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem esse dixit; 297 nam inane obsignari nihil solere. Quae est ars coniectoris eludentis 298 ingenio? An ea quae dixi et innumerabilia quae conlecta habent Stoici 299 quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua 300 coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent 301 ex venis et ex spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt; 302 gubernatores, cum exsultantis lolligines viderunt aut delphinos se in 303 portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione 304 explicari et ad naturam revocari facile possunt, ea vero, quae paulo 305 ante dixi, nullo modo. 306

"At enim observatio diuturna (haec 307 enim pars una restat) notandis rebus fecit artem. " Ain tandem? " Somnia 308 observari possunt. " Quonam modo? Sunt enim innumerabiles varietates. 309 Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, 310 quod non possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et semper nova 311 aut memoria complecti aut observando notare possumus? Astrologi motus 312 errantium stellarum notaverunt: inventus est enim ordo in iis stellis, 313 qui non putabatur. Cedo tandem qui sit ordo aut quae concursatio 314 somniorum; quo modo autem distingui possunt vera somnia a falsis, cum 315 eadem et aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo? Ut mihi 316 mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere 317 soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis 318 potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment. 319 Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla 320 cum somniis, neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est 321 ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi, qui 322 ea vident, nihil divinent, ii qui interpretantur coniecturam adhibeant, 323 non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura 324 mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in 325 varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit 326 incertius. 327

Explodatur igitur haec quoque 328 somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, 329 superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum 330 imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de 331 natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et 332 nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur si eam funditus 333 sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) 334 superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri 335 sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem 336 aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum 337 generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 338 Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum 339 cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat 340 enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem 341 sive tu omen audieris, sive immolaris sive avem adspexeris, si 342 Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum 343 aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum 344 necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente 345 consistere. Perfugium videtur omnium 346 laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae 347 metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis 348 contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec 349 ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et 350 repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. 351 Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam 352 philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio 353 contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur 354 acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem 355 proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae 356 simillima veri videantur, conferre causas et quid in quamque sententiam 357 dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium 358 audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a 359 Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, 360 quam saepissime utemur." "Mihi vero", inquit ille, "nihil potest esse 361 iucundius." 362

Prose