Skip to main content

Ad Quintum Fratrem III by Cicero

1 section, 21 paragraphs, 5395 words

Scr. mense Septembri (dat. a. d. III. Kal. Oct.) a.u.c. 700. 1 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 2

1. Ego ex magnis caloribus—non enim meminimus maiores—in Arpinati 3 summa cum amoenitate, tum salubritate fluminis me refeci ludorum diebus, 4 Philotimo tribulibus commendatis. In Arcano a. d. IIII. Idus Septembres 5 fui: ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a 6 villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, 7 uberioremque aliquanto sese collecturos esse dicebant; apud Herum recte 8 erat. In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem; sed tamen nihil 9 ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. Villa mihi 10 valde placuit, propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus 11 habebat, quod mihi nunc denique apparuit, posteaquam et ipsa tota patet 12 et columnae politae sunt. Totum in eo est—quod mihi erit curae—, 13 tectorium ut concinnum sit. Pavimenta recte fieri videbantur; cameras 14 quasdam non probavi mutarique iussi. 2. Quo loco in porticu te scribere 15 aiunt ut atriolum fiat, mihi, ut est, magis placebat; neque enim satis 16 loci videbatur esse atriolo, neque fere solet nisi in iis aedificiis 17 fieri, in quibus est atrium maius, nec habere poterat adiuncta cubicula 18 et eiusmodi membra: nunc hoc vel honestate testudinis vel valde boni 19 aestivum locum obtinebit; tu tamen si aliter sentis, rescribe quam 20 primum. In balneariis assa in alterum apodyterii angulum promovi, 21 propterea quod ita erant posita, ut eorum vaporarium esset subiectum 22 cubiculis. Subgrande cubiculum autem et hibernum altum valde probavi, 23 quod et ampla erant et loco posita, ambulationis uno latere, eo, quod 24 est proximum balneariis. Columnas neque rectas neque e regione Diphilus 25 collocarat: eas scilicet demolietur; aliquando perpendiculo et linea 26 discet uti. Omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore; 27 curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit. II. 3. Ex eo 28 loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi 29 proximis nundinis Arpini de Fufido HS. CCCICCC.CIC. emeramus. Ego locum 30 aestate umbrosiorem vidi numquam; permultis locis aquam profluentem, et 31 eam uberem: quid quaeris? iugera L. prati Caesius irrigaturum facile te 32 arbitrabatur; equidem hoc, quod melius intelligo, affirmo, mirifica 33 suavitate villam habiturum, piscina et salientibus additis, palaestra et 34 silva virdicata. Fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere: de eo 35 quid videatur, ipse constitues. Calibus aiebat aqua dempta et eius aquae 36 iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium 37 servare posse, si vendere vellemus. Mescidium mecum habui: is se ternis 38 nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus 39 aiebat passuum IIICIC. Mihi plus visum est; sed praestabo sumptum 40 nusquam melius posse poni. Cillonem arcessieram Venafro; sed eo ipso die 41 quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat. 4. 42 Idibus Septembr. in Laterio fui: viam perspexi, quae mihi ita placuit, 43 ut opus publicum videretur esse, praeter CL. passus—sum enim ipse mensus 44 ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus—: eo loco pulvis, 45 non glarea iniecta est—id mutabitur—, et ea viae pars valde acclivis 46 est, sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per 47 Locustae neque per Varronis velles ducere. Velvinum ante suum fundum 48 probe munierat; Locusta non attigerat, quem ego Romae aggrediar et, ut 49 arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui 50 nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo. 5. Nicephorum, 51 villicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo, ecquid ei de illa 52 aedificatiuncula Laterii, de qua mecum locutus es, mandavisses: tum is 53 mihi respondit se ipsum eius operis HS. XVI. conductorem fuisse, sed te 54 postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. 55 Mihi mehercule valde placet te illa, ut constitueras, addere; quamquam 56 ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse, quae obiurget 57 ceterarum villarum insaniam; verumtamen illud additum delectabit. 58 Topiarium laudavi: ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua 59 intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere 60 videantur et hederam vendere. Iam apoduthriv nihil alsius, nihil 61 muscosius. 6. Habes fere de rebus rusticis: urbanam expolitionem urget 62 ille quidem et Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro interviso, 63 quod est facile factu; quamobrem ea te cura liberatum volo. III. 7. 64 De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi, sed tu quoque 65 mihi velim ignoscas; non enim concedo tibi, plus ut illum ames, quam 66 ipse amo; atque utinam his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et 67 ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, 68 scribas velim, cum aliquo exibimus, eat nobiscum puerumque educat: 69 clamores efficiam, si eum mecum habuero otiosus, nam Romae respirandi 70 non est locus. Id me scis antea gratis tibi esse pollicitum: quid nunc 71 putas, tanta mihi abs te mercede proposita? Venio nunc ad tuas litteras, 72 quas pluribus epistulis accepi, dum sum in Arpinati; nam mihi uno die 73 tres sunt redditae, et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae 74 tempore, una pluribus verbis, in qua primum erat, quod antiquior dies in 75 tuis fuisset ascripta litteris quam in Caesaris: id facit Oppius 76 nonnumquam necessario, ut, cum tabellarios constituerit mitter 77 litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario 78 serius, quam constituerat, mittat neque nos datis iam epistulis diem 79 commutari curemus. 9. Scribis de Caesaris summo in nos amore: hunc et tu 80 fovebis et nos, quibuscumque poterimus rebus, augebimus. De Pompeio et 81 facio diligenter et faciam, quod mones. Quod tibi mea permissio 82 mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio tamen ex 83 parte gaudeo. In Hippodamo et nonnullis aliis arcessendis quid cogites, 84 non intelligo: nemo istorum est, qui non abs te munus fundi suburbani 85 instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est: ego 86 illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satisfecit; si ipsi minus, 87 praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. Quod scribis 88 te a Caesare quotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui 89 est istius rei, quemadmodum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium 90 meum a te amari teque ab illo pergaudeo. 10. De tribunatu quod scribis, 91 ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi ipse Caesar nominatim Curtio 92 paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. Si 93 cui praeterea petiero—id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet—, 94 facile patiar mihi negari, quoniam illi, qui mihi molesti sunt, sibi 95 negari a me non facile patiuntur. Ego Curtium, id quod ipsi dixi, non 96 modo rogatione, sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis 97 studium illius in salutem nostram facile perspexi. De Britannicis rebus 98 cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod 99 gaudeamus. De publicis negotiis, quae vis ad te Tironem scribere, 100 negligentius ad te ante scribebam, quod omnia minima maxima ad Caesarem 101 mitti sciebam. IV. 11. Rescripsi epistulae maximae; audi nunc ad 102 minusculam, in qua primum est de Clodii ad Caesarem litteris; in quo 103 Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non 104 dedit, uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet. Alterum est, de 105 Calventii Marii oratione quod scribis: miror tibi placere me ad eam 106 rescribere, praesertim cum illam nemo lecturus sit, si ego nihil 107 rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. 108 Libros meos, [omnes] quos exspectas, inchoavi, sed conficere non possum 109 his diebus; orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi. 110 Poema ad Caesarem, quod composueram, incidi; tibi, quod rogas, quoniam 111 ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spatii, scribam. 12. Venio ad 112 tertiam. Valbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum 113 mecumque assidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque 114 iucundum. Quod me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris ad 115 ambitionem et ad laborem, faciam equidem, sed quando vivemus? 13. Quarta 116 epistula mihi reddita est Idibus Sept., quam a. d. IIII. Idus Sext. ex 117 Britannia dederas. In ea nihil sane erat novi praeter Erigonam—quam si 118 ab Oppio accepero, scribam ad te, quid sentiam, nec dubito, quin mihi 119 placitura sit—, et, quod paene praeterii, de eo, quem scripsisti de 120 Milonis plausu scripsisse ad Caesarem: ego vero facile patior ita 121 Caesarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum; et prorsus ita 122 fuit et tamen ille plausus, qui illi datur, quodam modo nobis videtur 123 dari. 14. Reddita etiam mihi est pervetus epistula, sed sero allata, in 124 qua de aede Telluris et de porticu Catuli me admones: fit utrumque 125 diligenter; ad Telluris quidem etiam tuam statuam locavi. Item de hortis 126 me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat 127 mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. XIII. Kal. Octobres, 128 absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non 129 placuerat tibi esse multorum fastigiorum: id nunc honeste vergit in 130 tectum inferioris porticus. Cicero noster, dum ego absum, non cessavit 131 apud rhetorem: de eius eruditione quod labores, nihil est, quoniam 132 ingenium eius nosti, studium ego video; cetera eius sic suscipio, ut me 133 putem praestare debere. V. 15. Gabinium tres adhuc factiones 134 postulant: L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate 135 postulavit; Ti. Nero cum bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. 136 cum L. Capitone. Ad urbem accessit a. d. XII. Kal. Octobr.: nihil 137 turpius nec desertius; sed his iudiciis nihil audeo confidere. Quod Cato 138 non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius 139 a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit 140 nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. 16. Tuas litteras 141 vehementer exspecto. Quod scribis te audisse, in candidatorum 142 consularium coitione me interfuisse, id falsum est; eiusmodi enim 143 pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut 144 nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit, ut 145 iis coitionibus interessem, quibus Messala excluderetur. Cui quidem 146 vehementer satisfacio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio; Domitio 147 ipsi multa iam feci, quae voluit quaeque a me petivit; Scaurum beneficio 148 defensionis valde obligavi. Adhuc erat valde incertum, et quando 149 comitia et qui consules futuri essent. 17. Cum hanc iam epistulam 150 complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. XI. Kal. Septembr. 151 vicesimo die. O me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suavissimis 152 litteris! Scilicet, quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille 153 casus afferebat. Sed ad tuas venio litteras. Primum tuam remansionem 154 etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare 155 communicaris. Oppium miror quidquam cum Publio; mihi enim non placuerat. 156 Quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio 157 legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium 158 Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. Quo 159 consilio? quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes Vibullii erant; 160 cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. Ego vero nullas 161 deut°raw front¤daw habere possum in Caesaris rebus: ille mihi secundum 162 te et liberos nostros ita est, ut sit paene par. Videor id iudicio 163 facere—iam enim debeo—; sed tamen amore sum incensus. VI. 19. Cum 164 scripsissem haec infima, quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad 165 coenam, cum Pomponia foris coenaret. Dedit mihi epistulam legendam 166 tuam, quam paullo ante acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et 167 suavem et gravem; qua sum admodum delectatus. Dedit etiam alteram illam 168 mihi, qua iubes eum mihi esse affixum tamquam magistro. Quam illum 169 epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil 170 nostri amantius. Haec inter coenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu 171 esse. 20. Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se 172 diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex 173 litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te 174 sibi gratum fecisse, quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime 175 diligentissimeque locutus esses. 21. Cum Romam ex Arpinati revertissem, 176 dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. Non possum scribere me 177 miratum esse illum tam inhumaniter fecisse, ut sine meis litteris ad te 178 proficisceretur: illud scribo, mihi molestum fuisse; iam enim diu 179 cogitaveram ex eo, quod tu ad me scripseras, ut, si quid esset, quod ad 180 te diligentius perferri vellem, illi darem, quod mehercule hisce 181 litteris, quas vulgo ad te mitto, nihil fere scribo, quod si in alicuius 182 manus inciderit, moleste ferendum sit. Minucio me et Salvio et Labeoni 183 reservabam: Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit. 22. 184 Hippodamus ne numquid vellem quidem rogavit. T. Pinarius amabiles ad me 185 de te litteras mittit: se maxime litteris, sermonibus, coenis denique 186 tuis delectari. Is homo semper me delectavit fraterque eius mecum est 187 multum: quare, uti instituisti, complectere adolescentem. VII. 23. 188 Quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem 189 tabellariorum, ideo multa coniecta sunt aliud alio tempore, velut hoc: 190 T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi, suburbanum si quod 191 invenisset, non dubitaturum esse emere. In eius sermone ego utrumque 192 soleo admirari, et te de suburbano emendo, cum ad illum scribas, non 193 modo ad me non scribere, sed etiam aliam in sententiam scribere, et, cum 194 ad illum scribas, nihil te recordari de epistulis illis, quas in 195 Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, gn«yi, 196 p«w llŸ k°xrhtai, totum denique vultum, sermonem, animum eius, 197 quemadmodum coniicio, quasi [dedidicisse.] [Footnote adds this to text. 198 Loeb explains it was added by Wesenberg.] 24. Sed haec tu videris: de 199 suburbano cura ut sciam, quid velis, et simul, ne quid ille turbet, 200 vide. Quid praeterea? quid? Etiam. Gabinius a. d. IIII. Kal. Octobr. 201 noctu in urbem introierat: [et] hodie hora VIII., cum edicto C. Alfii de 202 maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi 203 paene afflictus est. Nihil illo turpius; proximus tamen est Piso: itaque 204 mirificum embolium cogito in secundum librorum meorum includere, 205 dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum 206 futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset. 207 Ex Britannia Caesar ad me Kal. Septembr. dedit litteras, quas ego 208 accepi, a. d. IIII. Kal. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, 209 quibus, ne admirer, quod a te nullas acceperim, scribit se sine te 210 fuisse, cum ad mare accesserit. Ad eas ego ei litteras nihil rescripsi, 211 ne gratulandi quidem causa, propter eius luctum. Te oro etiam atque 212 etiam, mi frater, ut valeas. 213

Scr. Romae a. d. V. Idus Octobres a.u.c. 700. 214 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 215

A. d. VI. Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum 216 iis rebus, quas tibi domo mitti volueras. Eodem die Gabinium ad populum 217 luculente calefecerat Memmius sic, ut Calidio verbum facere pro eo non 218 licuerit. Postridie autem eius diei, qui erat tum futurus, cum haec 219 scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura 220 inter Memmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios M. f.: putabamus fore, 221 ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. Quid quaeris? 222 probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium 223 everterit. 2. Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica 224 perdita delectare: cum Gabinius, quacumque veniebat, triumphum se 225 postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium 226 plane invasisset, in senatum se non committebat. Interim ipso decimo 227 die, quo eum oportebat hostiarum numerum et militum renuntiare, irrepsit 228 summa infrequentia. Cum vellet exire, a consulibus retentus est, 229 introducti publicani: homo undique atius et cum a me maxime 230 vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. Hic—o 231 di! nihil umquam honorificentius nobis accidit—consurrexit senatus cum 232 clamore ad unum sic, ut ad corpus eius accederet, pari clamore atque 233 impetu publicani. Quid quaeris? omnes, tamquam si tu esses, ita fuerunt. 234 Nihil hominum sermone foris clarius. Ego tamen me teneo ab accusando, 235 vix mehercule, sed tamen teneo, vel quod nolo cum Pompeio pugnare—satis 236 est, quod instat de Milone—, vel quod iudices nullos habemus. 'ApÒteugma 237 formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo, ne illi me 238 accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me et nonnihil per me 239 confici posse. 3. De ambitu postulati sunt omnes, qui consulatum 240 petunt: a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adolescente, 241 Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Triario Scaurus. Magno res in motu est, 242 propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. Opera datur, 243 ut iudicia ne fiant. Res videtur spectare ad interregnum. Consules 244 comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius, quod Caesaris 245 adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius 246 cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege 247 curiata confirmat se Lentulo nostro successurum; qui quidem mirificus 248 illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium: accusavit maiestatis; 249 nomina data, cum ille verbum nullum. Habes forensia: domi recte est; 250 ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter. 251

Scr. Romae mense Octobri (a. d. XII. Kal. Nov.?) a.u.c. 700. 252 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 253

Occupationum mearum tibi signum sit librarii manus: diem scito esse 254 nullum, quo die non dicam pro reo; ita, quidquid conficio aut cogito, in 255 ambulationis tempus fere confero. Negotia se nostra sic habent: 256 domestica vero, ut volumus: valent pueri, studiose discunt, diligenter 257 docentur, et nos et inter se amant. Expolitiones utriusque nostrum sunt 258 in manibus: sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Laterii. 259 Praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin 260 enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat angitque 261 vehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, 262 nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum, sed ne 263 rumoris quidem affluxit; me autem iam et mare istuc et terra sollicitat, 264 neque desino, ut fit in amore, ea, quae minime volo, cogitare. Quare 265 non equidem iam te rogo, ut ad me de te, de rebus istis scribas—numquam 266 enim, cum potes, praetermittis—, sec hoc te scire volo, nihil fere 267 umquam me sic exspectasse, ut, cum haec scribebam, tuas litteras. 2. 268 Nunc cognosce ea, quae sunt in re publica: comitiorum quotidie singuli 269 dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium: tanta 270 invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis 271 praemiorum. Candidati consulares quattuor omnes rei: causae sunt 272 difficiles, sed enitemur, ut Messala noster salvus sit, quod est etiam 273 cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla 274 subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio; contra 275 dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit. 3. Quaeris: "quid 276 fiet de Gabinio?" Sciemus de maiestate triduo: quo quidem in iudicio 277 odio premitur omnium generum, maxime testibus caeditur, accusatoribus 278 frigidissimis utitur; consilium varium, quaesitor gravis et firmus 279 Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. Quid futurum sit, 280 nescio; locum tamen illi in civitate non video. Animum praebeo ad illius 281 perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum. 4. Habes fere de 282 omnibus rebus; unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est 283 Paeonii sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni; sed 284 nostrum instituendi genus esse paullo eruditius et yetix‰teron non 285 ignoras: quare neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam 286 volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari 287 videtur, in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patimur illum ire nostris 288 itineribus—eodem enim perventurum esse confidimus—, sed tamen, si 289 nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem 290 consuetudinemque inducemus; magna enim nobis a te proposita merces est, 291 quam certe nostra culpa numquam minus assequemur. Quibus in locis et qua 292 spe hiematurus sis, ad me quam diligentissime scribas velim. 293

Scr. Romae IX. Kal. Nov. a.u.c. 700. 294 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 295

Gabinius absolutus est. Omnino nihil accusatore Lentulo 296 subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius; sed 297 tamen, nisi incredibilis contentio precesque Pompeii, dictaturae etiam 298 rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tum, 299 illo accusatore illoque consilio, sententiis condemnatus sit XXXII., cum 300 tulissent. Est omnino tam gravi fama hoc iudicium, ut videatur 301 reliquis iudiciis periturus, et maxime de pecuniis repetundis; sed vides 302 nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo 303 nostrum dignitatem. Quid plura de iudicibus? duo praetorii sederunt, 304 Domitius Calvinus: is aperte absolvit, ut omnes viderent; et Cato: is 305 diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit. 306 Aiunt nonnulli, etiam Sallustius, me oportuisse accusare. His ego 307 iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? sed me 308 alia moverunt: non putasset sibi Pompeius de illius salute, sed de sua 309 dignitate mecum esse certamen; in urbem introisset; ad inimicitias res 310 venisset; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer; 311 auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe 312 redisset in gratiam. Ego vero meum consilium, si praesertim tu non 313 improbas, vehementer approbo: ille, cum a me singularibus meis studiis 314 ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in 315 re publica me a se dissentientem non tulit—nihil dicam gravius—et minus 316 potens eo tempore, quid in me florentem posset, ostendit; nunc, cum ego 317 ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille 318 omnia possit, cum illo ipso contenderem—sic enim faciendum fuisset—? non 319 existimo te putare id mihi suscipiendum fuisse. 3. "Alterutrum," inquit 320 idem Sallustius; "defendisses idque Pompeio contendenti dedisses, 321 etenim vehementer orabat." Lepidum amicum Sallustium, qui mihi aut 322 inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! 323 Ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est, quod, 324 cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus 325 dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satisfacturum, neque 326 me quidquam interrogavit. 4. De versibus, quos tibi a me scribi vis, 327 deest mihi quidem opera, quae non modo tempus, sed etiam animum vacuum 328 ab omni cura desiderat; sed abest etiam ?nyousiasmÒw, non enim sumus 329 omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore. Simul et 330 illud—sine ulla mehercule ironia loquor—: tibi istius generis in 331 scribendo priores partes tribuo quam mihi. 5. De bibliotheca tua Graeca 332 supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis, valde velim ista 333 confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent; sed ego, mihi ipsi 334 ista per quem agam, non habeo—neque enim venalia sunt, quae quidem 335 placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non 336 possunt—, Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. De fisco 337 quid egerit Scipio, quaeram; quod videbitur rectum esse, curabo. De 338 Ascanione, tu vero, quod voles, facies; me nihil interpono. De 339 suburbano, quod non properas, laudo, ut habeas, hortor. 6. Haec scripsi 340 a. d. VIIII. Kal. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum 341 proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non 342 lusionis, ea re non longius cum vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. 343 Nonas Novembr. volebam adesse; etenim erit nescio quid negotioli: 344 nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur, nec, quid 345 possint, scio—ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et 346 tribunos pl.—, sed minantur tamen, in primisque Ἂρη πνέων Q. Scaevola. 347 Cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas. 348

& VI. Scr. in Tusculano exeunte mense Oct. aut ineunte Novembri a.u.c. 700. 349 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 350

Quod quaeris, quid de illis libris egerim, quos, cum essem in Cumano, 351 scribere institui, non cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi 352 totum consilium rationemque mutavi; nam iam duobus factis libris, in 353 quibus novendialibus iis ferris, quae fuerunt Tuditano et Aquilio 354 consulibis, sermo est a me institutus Africano paullo ante mortem et 355 Laelii, Phili, Manilii, P. Rutilii, Q. Tuberonis et Laelii generorum, 356 Fannii et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus 357 de optimo statu civitatis et de optimo cive—sane texebatur opus 358 luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis afferebat—, 359 ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus 360 sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse, si ipse 361 loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus, 362 sed consularis et is, qui in maximis versatus in re publica rebus essem; 363 quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse; 364 oratorum sermonem in illis nostris libris, qui essent de ratione 365 dicendi, belle a me removisse, ad eos tamen rettulisse, quos ipse 366 vidissem; Aristotelem denique, quae de re publica et praestanti viro 367 scribat, ipsum loqui. 2. Commovit me, et eo magis, quod maximos motus 368 nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam 369 illorum aetas, qui loquebantur; ego autem id ipsum tum eram secutus, ne 370 in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. Nunc et id vitabo et 371 loquar ipse tecum, et tamen illa, quae institueram, ad te, si Romam 372 venero, mittam; puto enim te existimaturum a me illos libros non sine 373 aliquo meo stomacho esse relictos. 3. Caesaris amore, quem ad me 374 perscripsit, unice delector; promissis iis, quae ostendit, non valde 375 pendeo: nec sitio honores nec desidero gloriam, magisque eius voluntatis 376 perpetuitatem quam promissorum etiam exspecto; vivo tamen in ea 377 ambitione et labore, quam id, quod non postulo, exspectem. Quod me de 378 versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam 379 tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea, quae vis, canenda. 380 ampôeis vero ad ea, quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu, 381 qui omnes isto eloquendi et exprimendi genere superasti, a me petis? 382 Facerem tamen, ut possem, sed, quod te minime fugit, opus est ad poema 383 quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. Abduco me 384 equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo 385 tibi, quod mehercule in primis te celatum volebam: angor, mi suavissime 386 frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc 387 tempus aetatis, quod in illa auctoritate senatoria florere debebat, aut 388 forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero, 389 quod a puero adamaram, 390

totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse 391 defensos, meum non modo animum, sed ne odium quidem esse liberum, 392 unumque ex omnibus Caesarem esse inventum, qui me tantum, quantum ego 393 vellem, amaret, aut etiam, sicut alii putant, hunc unum esse, qui velit: 394 quorum tamen nihil est eiusmodi, ut ego me non multa consolatione 395 quotidie leniam; sed illa erit consolatio maxima, si una erimus: nunc ad 396 illa vel gravissimum accedit desiderium tui. 5. Gabinius si, ut Pansa 397 putat oportuisse, defendissem, concidissem; qui illum oderunt—ii sunt 398 toti ordines—, propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. Tenui 399 me, ut puto, egregie, tantum ut facerem, quantum omnes viderunt; et in 400 omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. 6. De libris, 401 Tyrannio est cessator; Chrysippo dicam, sed res operosa est et hominis 402 perdiligentis: sentio ipse, qui in summo studio nihil assequor. De 403 Latinis vero, quo me vertam, nescio: ita mendose et scribuntur et 404 veneunt; sed tamen, quod fieri poterit, non negligam. Crebrius, ut ante 405 ad te scripsi, Romae est, et qui omnia adnuat, debere tibi valde 406 renuntiant. Ab aerario puto confectum esse, dum absum. 7. Quattuor 407 tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quidquam ab alio 408 mutuaris? et kr°ow quaeris, cum Electram et Troadas scripseris? cessator 409 esse noli et illud gnôthi seauton noli putare ad arrogantium minuendam 410 solum esse dictum, verum etiam ut bona nostra norimus. Sed et istas et 411 Erigonam mihi velim mittas. Habes ad duas epistulas proximas. 412

Scr. in Tusculano mense Novembri a.u.c. 700. 413 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 414

Romae et maxime et Appia ad Martis mira luvies: Crassipedis ambulatio 415 ablata, horti, tabernae plurimae; magna vis aquae usque ad piscinam 416 publicam. Viget illud Homeri: 417

êmat' opôrinôi, hote labrotaton cheei hudôr 418 Zeus, hote dê rh' andressi kotessamenos chalepênêi. 419

hoi biêi ein agorêi skolias krinôsi themistas, 420 ek de dikên elasôsi, theôn opin ouk alegontes. 421

Sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero, 422 scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad Ligurium 423 litteras dabo. Hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi 424 erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse 425 faciendum. Vale mi suavissime et optime frater. 426

Scr. Romae exeunte mense Novembri a.u.c. 700. 427 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 428

Superiori epistulae quod respondeam, nihil est, quae plena stomachi 429 et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie 430 Labieno dedisse, qui adhuc non venerat; delevit enim mihi omnem 431 molestiam recentior epistula. Tantum te et moneo et rogo, ut in istis 432 molestiis et laboribus et desideriis recordere, consilium nostrum quod 433 fuerit profectionis tuae; non enim commoda quaedam sequebamur parva ac 434 mediocria, quid enim erat, quod discessu nostro emendum putaremus? 435 praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri 436 benevolentia ad omnem statum nostrae dignitatis. Plura ponuntur in spe, 437 quam petimus: reliqua ad iacturam reserventur. Quare, si crebro referes 438 animum tuum ad rationem et veteris consilii nostri et spei, facilius 439 istos militiae labores ceteraque, quae te offendunt, feres, et tamen, 440 cum voles, depones, sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam 441 appropinquat. 2. Etiam illud te admoneo, ne quid ullis litteris 442 committas, quod si prolatum sit, moleste feramus: multa sunt, quae ego 443 nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. Plura ad te vacuo 444 animo scribam, cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. Tu velim 445 cures, ut sciam, quibus nos dare oporteat eas, quas ad te deinde 446 litteras mittemus, an Labieni; ubi enim isti sint Nervii et quam longe 447 absint, nescio. 3. De virtute et gravitate Caesaris, quam in summo 448 dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua accepi voluptatem. Quod me 449 institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera, tum 450 animo sumo multo magis, tamen, quoniam ex epistula, quam ad te miseram, 451 cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque 452 perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messallam iam 453 nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo, eumque quod 454 certum consulem cum Domitio numeratis, nihil a nostra opinione 455 dissentitis. Ego Messallam Caesari praestabo. Sed Memmius in adventu 456 Caesaris habet spem, in quo illum puto errare; hic quidem friget, 457 Scaurum autem iampridem Pompeius abiecit. 4. Res prolatae; ad 458 interregnum comitia adducta; rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi 459 etiam magis, quae loquuntur, sed tota res et timetur et refrigescit. 460 Pompeius plane se negat velle; antea mihi ipse non negabat. Hirrus 461 auctor fore videtur: o di, quam ineptus! quam se ipse amans sine rivali! 462 Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deterruit. Velit nolit, 463 scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit. Aliud hoc 464 tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil. 465 Serrani Domestici filii funus perluctuosum fuit a. d. VIII. Kal. 466 Decembr.: laudavit pater scripto meo. 6. Nunc de Milone. Pompeius ei 467 nihil tribuit, omnia Guttae dicitque se perfecturum, ut in illum Caesar 468 incumbat: hoc horret Milo, nec iniuria, et, si ille dictator factus sit, 469 paene diffidit. Intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio 470 suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet, ne per vim 471 perferatur. Ludos apparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo 472 sumptuosiores: stulte bis terque non postulatos, vel quia munus 473 magnificum dederat, vel quia facultates non erant, vel quia potuerat 474 magistrum se, non aedilem putare. Omnia fere scripsi. Cura, mi carissime 475 frater, ut valeas. 476

Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700. 477 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. 478

De Gabinio nihil fuit faciendum istorum, quae a te amantissime 479 cogitata sunt. Tote moi chanoi. Feci summa cum gravitate, ut omnes 480 sentiunt, et summa cum lenitate, quae feci; illum neque ursi neque 481 levavi: testis vehemens fui, praeterea quievi. Exitum iudicii foedum et 482 perniciosum levissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique 483 redundat, ut iis malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante 484 rumpebar, nunc ne movear quidem, nihil est enim perditius his hominibus, 485 his temporibus; 2. itaque, ex re publica quoniam nihil iam voluptatis 486 capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium 487 villaeque delectant maximeque pueri nostri. Angit unus Milo; sed velim 488 finem afferat consulatus eius, in quo enitar non minus, quam sum enisus 489 in nostro, tuque istinc, quod facis, adiuvabis. De quo cetera, nisi 490 plane vis eripuerit, recte sunt; de re familiari timeo: 491

qui ludos HS. CCCC comparet. Cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego 492 sustinebo, ut potero, et, tu ut possis, est tuorum nervorum. 3. De motu 493 temporum venientis anni, nihil te intelligere volueram domestici 494 timoris, sed de communi rei publicae statu, in quo etiamsi nihil 495 procuro, tamen nihil curare vix possum; quam autem te velim cautum esse 496 in scribendo, ex hoc coniicito, quod ego ad te ne haec quidem scribo, 497 quae palam in re publica turbantur, ne cuiusquam animum meae litterae 498 interceptae offendant. Quare domestica cura te levatum volo; in re 499 publica scio quam sollicitus esse soleas. Video Messalam nostrum 500 consulem: si per interregem, sine iudicio; si per dictatorem, tamen sine 501 periculo: odii nihil habet; Hortensii calor multum valebit; Gabinii 502 absolutio lex impunitatis putatur. 'En par°rgŸ: de dictatore tamen actum 503 adhuc nihil est: Pompeius abest, Appius miscet; Hirrus parat, multi 504 intercessores numerantur; populus non curat, principes nolunt, ego 505 quiesco. 4. De mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo, et sum 506 equidem, uti scribis, et Romae et in praediis infrequens, sed cave, 507 amabo, quidquam, quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo 508 et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris. 5. De epistula Vatinii, 509 risi; sed me ab eo ita observari scio, ut eius ista odia non sorbeam 510 solum, sed etiam concoquam. 6. Quod me hortaris, ut absolvam, habeo 511 absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ?pow ad Caesarem, sed quaero 512 locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, cui soli Caesare 513 imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. 7. Quid? si caementum bonum 514 non haberem, deturbem aedificium? quod quidem mihi quotidie magis 515 placet, in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. De 516 Arcano, Caesaris opus est vel mehercule etiam elegantioris alicuius; 517 imagines enim istae et palaestra et piscina et Nilus multorum 518 Philotimorum est, non Diphilorum; sed et ipsi ea adibimus et mittemus et 519 mandabimus. 8. De Felicis testamento tum magis querere, si scias: quas 520 enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in unciis firmissimum 521 tenes, eas vero—lapsus est per errorem et suum et Sicurae servi—non 522 obsignavit, quas noluit, eas obsignavit. All' oimôzetô nos modo 523 valeamus. 9. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo; dimitto 524 autem a me, et ut a magistris ne abducam et quod mater Porcia non 525 discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco; sed sumus una tamen 526 valde multum. Rescipsi ad omnia. Mi suavissime et optime frater, vale. 527

Prose