Skip to main content

Ad Familiares IX by Cicero

1 section, 35 paragraphs, 4483 words

Scr. Romae a.u.c. 708 (post Kal. Octobres?). 1 CICERO VARRONI SAL. 2

Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solatio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam ut allevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare; scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile transiturum. Quamobrem, sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae, dummodo simul simus, perficiam profecto, ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur. 3

Scr. Romae exeunte mense Aprili a.u.c. 708. 4 CICERO VARRONI. 5

Caninius tuus et idem noster, cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum aliquid; mane ut peteret, rogavi: conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit: oblitum credidi. Ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. At tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. Etsi erat ßvlow illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus allatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et tui amantissimo locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo. Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. Quaeres fortasse, cur, cum haec in urbe sint, non absim, quemadmodum tu. Tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit: quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem; sed calumniabar ipse: putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiamsi non suspicaretur: "hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem paratam." Denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. Haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhyŇtvw consuetudo diuturna callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem mei consilii; tibi igitur hoc censeo: latendum tantisper ibidem, dum defervescat haec gratulatio, et simul, dum audiamus, quemadmodum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo, magni autem intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum, quamquam, quo me coniectura ducat, habeo, sed exspecto tamen. Te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc disceserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. Sed hoc tu melius; modo nobis stet illud: una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adhibere volet, non modo ut architectos, verum etiam ut fabros, ad aedificandam rem publicam, et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere polite¤aw et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gubernare rem publicam et de moribus ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid sis acturus et quid tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris. 6

Scr. Romae medio mense Aprili a.u.c. 708. 7 CICERO VARRONI. 8

Etsi, quid scriberem, non habebam, tamen Caninio ad te eunti non potui nihil dare. Quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istia locis esse: dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. "Quid refert? tamen in sermonem incidemus." Valde id, credo, laborandum est, ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur, quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia acquiescimus, sive quod gravitas morbi facit, ut medicinae egeamus eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur, glaËx' eŢw 'AyĆnaw? Nihil scilicet, nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares: sic igitur facies. 9

Scr. in Tusculano mense Iunio a.u.c. 708. 10 CICERO VARRONI. 11

PerĐ dunatŤn me scito xatë DiŇdvron xr¤nein. Quapropter, si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, *dĘnaton est te venire. Nunc vide, utra te xr¤siw magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur; hoc etiam xatë XrĘsippon dunatÚn est. De Coctio mihi gratum est; nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil. 12

Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. 13 CICERO VARRONI. 14

Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei publicae, sed etiam propter anni tempus; quare istum diem probo, itaque eundem ipse sequar. Consilii nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non poeniteret, nobis poenitendum putarem; secuti enim sumus non spem, sed officium, reliquimus autem non officium, sed desperationem: ita verecundiores fuimus, quam qui se domo non commoverunt, saniores, quam qui amissis opibus domum non reverterunt. Sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satisfacimus, quia vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit. 15

Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. 16 CICERO VARRONI. 17

Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset, quod putarem te scire oportere. Est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. Sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui, ne id faceret; multos ei molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri commodius eum exire posse: id ego non intelligebam quid interesset; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse, ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantes tui. Hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires, hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubiquequid enim ille facturus sit, incertum est, et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. Quod ego cur nolim, nihil video; non enim est ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est; etsi, quid non probem, equidem iam nescio, praeter initia rerum; nam haec in voluntate fuerunt. Vidi enimnam tu aberasnostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timereergo haec consilii fuerunt, reliqua necessaria, vincere autem aut hos aut illos necesse esse. Scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus cum illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam: quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramuscrudeliter enim otiosis minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati, quasi quidquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei publicae fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. "At in perturbata re publica vivimus." Quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt; huc enim ut venirem, superior longius, quam volui, fluxit oratio: cum enim te semper magnum hominem duxerim, quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos, qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. Equidem hos tuos Tusculanenses dies instar esse vitae puto, libenterque omnibus omnes opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere: quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus; quis enim hoc non dederit nobis, ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines, fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei publicae praeponendam putaverunt? Quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re publica cur non abutamur? Sed plus facio, quam Caninius mandavit; is enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. Faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, quae *** tua audiero, ne quid ignores. 18

Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. 19 CICERO VARRONI. 20

Coenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. Mihi vero iam maturum videtur; nam, quod antea te calumniatus sum, indicabo malitiam meam: volebam prope alicubi esse te, si quid bonae salutis, sĘn te dĘ' §rxom°nv; nunc, quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est, quin equis viris: nam, ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: 21

itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, coenitare. Quid faciam? tempori serviendum est. Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil, quod rideamus: 22

itaque nullum est *poprohgm°non, quod non verear. Sed, quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus: istuc ipsum de Baiis, nonnulli dubitant an per Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit, nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella: eum puto magistrum fore. 23

Sed tamen, si sciam, quid tu constitueris, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum; quare exspecto tuas litteras. 24

Scr. in Arpinati pr. Non. Sextil. a.u.c. 709. 25 CICERO VARRONI. 26

Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut admoneam te, non ut flagitem; misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos; nosti enim profecto os huius adolescentioris Academiae. Ex ea igitur media excitatos misi, qui metuo ne te forte flagitent; ego autem mandavi, ut rogarent. Exspectabam omnino iamdiu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed, cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui, quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius: tibi dedi partes Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore, ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus; sed nosti morem dialogorum. Posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis, inter nos: sero fortasse; sed superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent; nunc autem quid est, sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. Sed haec coram et saepius. Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilum probo. Cura, ut valeas. 27

Scr. Romae mense Maio a.u.c. 706. 28 DOLABELLA S. D. CICERONI. 29

S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te omnia. Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, qua scilicet te tibi suadere videar, quod pie tacere non possim; tu autem, mi Cicero, si haec accipies, ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat, esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contingit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. Quamobrem, quid aut ille sperare possit aut tu, animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit consilii, capies. Illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus: satisfactum est iam a te vel officio vel familiaritati, satisfactum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu probabas. Reliquum est, ut, ubi nunc est res publica, ibi simus potius, quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem; quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. Erit tuae quoque fidei et humanitatis curare, ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat. 30

Scr. Romae exeunte mense Febr. aut ineunte Mario a.u.c. 709. 31 CICERO S. D. P. DOLABELLAE. 32

Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec mehercule habebam, quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te, quam a me tibi; nihil enim Romae geritur, quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae; alter, Aristarchus, hos Ůbel¤jei. Ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint toË poihtoË an parembeblhm°noi. Puto te nunc dicere: "oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium cularum cum sophia septimae?" Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed tamen suavissimum sumbivtŘn nostrum praestabo integellum, nec committam, ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ut habeat Bursa Plancus, apud quem litteras discat. Sed quid ago? cum mihi sit incertum, tranquillone sis animo an, ut in bello, in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius; cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. Te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte, antequam certum scierit: nunc quaerere desierunt, quo modo perierit; satis putant se scire, quod sciunt. Ego ceteroqui animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit. 33

Scr. Asturae mense Martio a.u.c. 709. 34 CICERO DOLABELLAE S. 35

Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret; sed, quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me affectum offendes, ut multum a te possim iuvari, non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces, quam reliquisti. Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro, ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intelligi cupio, quod certe intelligitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum sum satis confirmatus ad scribendum. 36

Scr. in Puteolano mense Decembri a.u.c. 709. 37 CICERO DOLABELLAE. 38

Gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte te amant et tibi assentantur et tamdiu, dum tu ades, sunt oblitae sui; quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si tibi ita conveniat, dimittere. Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram: itaque eam tibi misi; quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum volui mittere levidense crasso filo, cuiusmodi ipsius oslent esse munera. Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam. 39

Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. 40 CICERO DOLABELLAE SAL. 41

Subernius Calenus et meus est familaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius: is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putarat, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. Eadem causa fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. Quapropter, etsi saepe expertus sum. quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto igitur a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumes velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno, quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. Quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, alteri vix equestris; quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est, quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas, quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et morantur domi: quod ut enitare contendasque vel potius ut perficiasposse enim te mihi persuasi, vehementer te etiam atque etiam rogo. 42

Scr. in Pompeiano IV. Non. Maias a.u.c. 710. 43 CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S. 44

Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conveniconvenio autem quotidie plurimos; sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei; qui omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agunt; negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem in singularem consulem praebeas: quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane assentior, me imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis est, gloriae et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Nepolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit, "gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere"; deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius; atque haec una vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. Quamquam, mi Dolabellahaec enim iocatus sum libentius omnes meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis; nam, cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius; nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam: tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iampridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Quare quid est, quod ego te hortor, ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent, qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum; te imitere oportet, tecum ipse certes: ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est; contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa, sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi, tum etiam ingenii atque consilii; legi enim concionem tuam: nihil illa sapientius; ita pedetentim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu, neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti, sed etiam ad exemplum: quo facto intelligere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero: tu quoniam rem publicam nosque conseras, fac, ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias. 45

Scr. Romae post VII. Kal. Sextiles a.u.c. 708. 46 CICERO PAETO S. 47

Duabus tuis epistulis respondebo: uni, uam quatriduo ante acceperam a Zetho; alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis litteris intellexi pergratam *** tibi perspectum esse gaudeo; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti: nam, cum a satis multisnon enim possum aliter dicereet coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior; nam, quod me amas, quod id et iampridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis, quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum; accedunt non Attici, sed salsiores, quam illi Atticorum, Romani veteres atque urbani sales, ego autemexistimes licet quidlibetmirifice capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. Itaque, te cum video, omnes mihi Granios, omnes Luciliosvere ut dicam,Crassos quoque et Laelios videre videor: moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere. Ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse? Quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse, sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi; intellexi tamen idem, quod his intelligo litteris, non existimasse te mihi licere id, quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem, sed magnam partem relinquere. Catulum mihi narras et illa tempora: quid simile? ne mihi quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus. An minus multa senatus consulta futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, senatus consulta scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio senatus consultum in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. Atque hoc nolim me iocari putes; nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. Quid ergo est? tamen, quamdiu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae; cum vero aberit, ad fungos me tuos conferam. Domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam; sin autem minus invenero, quod placeat, decrevi habitare apud te, scio enim me nihil tibi gratius facere posse. Domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci: tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias; si enim nihil est in parietibus aut in tecto vitii, cetera mihi probabuntur. 48

Scr. in Tusculano mense Quinctili (ante VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. 49 CICERO PAETO SAL. 50

Delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem, ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset; de quo et tu mihi antea scripseras, bis quidem eodem exemplo, facile ut intelligerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quoquo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem; sed, quoniam proximis quoque litteris ostendis, quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto: quidquid arte fieri potueritnon enim iam satis est consilio pugnare: artificium quoddam excogitandum est, sed tamen, quidquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et colligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem; tametsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, ut, quasi aurum igni, sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit, cetera sunt signa communia; sed ego uno utor argumento, quamobrem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum, ut simulandi causa non sit. De illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quidquam potest, quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine; sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio; ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui, quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem; effugere autem si veli 51

Prose