Skip to main content

Ad Familiares V by Cicero

Scr. in Gallia citeriore a.u.c. 692. 1 Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO CICERONI. 2

Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare: nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero: quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit. Te tam mobili in me meosque esse animo non speraram: me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet. 3

Scr. Romae a.u.c. 692. 4 TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D. 5

Si tu exercitusque valetis, bene est. Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri. Quod cuiusmodi sit, satis intelligere non possum, sed tamen suspicor ad te esse allatum me in senatu, cum disputarem permultos esse, qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse, ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. Quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicae salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent, ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur. Hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iuiucunda et mediocris quidam est risus consecutus, non in te, sed magis in errorem meum et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. Nam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse. Quod autem ita scribis, "pro mutuo inter nos animo," quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam, tibi ipsi levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt atque eius mei consilii maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio: illud dico, me, ut primum in concione provinciam deposuerim, statim, quemadmodum eam tibi traderem, cogitare coepisse. Nihil dico de sortitione vestra: tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me insciente esse factum. Recordare cetera: quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam, sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. Iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. Postea vero quam profectus es, velim recordere, quae ego de te in senatu egerim, quae in concionibus dixerim, quas ad te litteras miserim: quae cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse. Quod scribis de reconciliata gratia nostra, non intelligo, cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminuta est. Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas—tam enim sum amicus rei publicae, quam qui maxime—; si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri: quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompeii necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent. Atqui ille, quod te audisse credo, pr. Kal. Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu improbissimus civis affectus est, ea me consulem affecit, cum rem publicam conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae potestate privavit: cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam, cum ille mihi nihil, nisi ut iurarem, permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus item magna voce me vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communes amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente desisteret: quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paullo ante in concione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos affecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare et bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicarit eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. Itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti: nam in senatu Kal. Ianuariis sic cum eo de re publica disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum; a. d. III Non. Ianuar., cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quidquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione, sed vi atque impressione evertere. Huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset, qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? Haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consilii, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de iis ipsis rebus expostulem. Et, si intelligis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio: nulla est a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum, sedens iis assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. Quare non ego oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi, nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. Atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras haec rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo—meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet—; a te peto, ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas: si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum, sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eiusmodi causa utendum fuisse; ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intelligeres, laboravi: maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam, quam illius odio quidquam de nostra benevolentia detraham. 6

Scr. in Hispania a.u.c. 698. 7 Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI. 8

Hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris concionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. De illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. De meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. Si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves. 9

Scr. Dyrrhacii mense Ianuario a.u.c. 697. 10 CICERO S. D. Q. METELLO COS. 11

Litterae Quinti fratis et T. Pomponii, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxilii quam in tuo collega mihi constitutum fuerit; itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant, quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit, qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae condonares, te vicisti, alienas ut contra rem publicam confirmes, adduceris? Quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo; si mihi neque magistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re publica vicit, licuerit, vide, ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum, qui servetur, non erit, non possis. 12

Scr. Romae a.u.c. 693. 13 CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP. 14

Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias—non quo eas intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem—, tamen, cum T. Pomponius, hono omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem. Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment. Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant; quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam, ut tibi ipsi insanire videar. Ea quae sint et cuiusmodi, poteris ex Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas: hoc mihi nihil gratius facere potes. 15

Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 692. 16 CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ. 17

Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem, ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuiusmodi ad me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti, tam valde esse mutatam voluntatem tuam; sed, posteaquam et Cornelia tua Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotiescumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negotii habui, ut Q. Fufium tribunum pl. et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem mihi potius credere quam tuis litteris. Omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur. Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, emi eam ipsam domum HS. XXXV aliquanto post tuam gratulationem; itaque nunc me scito tantum habere aeris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat, sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim mihi non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos deesse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. Omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum assecutus, ut bonum nomen existimer. Domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. Tu ad me velim litteras crebrius mittas. 18

Scr. Romae a.u.c. 692. 19 TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI. 20

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere. Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus officii residere facillime patior: illud non dubito, quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes; sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare. 21

Scr. mense Ianuario a.u.c. 700. 22 CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO. 23

Quantum a. d. (missing date) meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eiusmodi, quod silentio posset praeteriri: nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi, quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iamdiu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi. Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. Sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. Itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intelligit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. Quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. Si quae interciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra; is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei publicae tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore. Quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate, ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. In quo, etiamsi multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus, tum Crassis tuis iudicibus omnes facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et deligit. Has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum: quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae, sed etiam constantiae meae causa permanebo. Quamobrem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere: me, si quid ipse intelligerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quidpiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum, ut intelligeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. Quamobrem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus, minimis maximis mediocribus, rebus, ut ad hominem amicissimum, et tuis praecipias, ut opera consilio, auctoritate gratia mea sic utantur in omnibus, publicis privatis, forensibus domesticis, tuis amicorum hospitum clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur. 24

Scr. in castris Naronae a. d. V Idus Quinctiles a.u.c. 709. 25 VATINIUS IMP. CICERONI SUO SAL. 26

S. V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult: non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an verear, ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? quare, si me, sicut soles, amas, suscipe me totum atque hoc, quidquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte fuerit, qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi. Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse; de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi, et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Tu nos fac ames. Vale. A. d. V. Idus Quinctiles, ex castris, Narona. 27

a. Scr. in Illyria ineunte a.u.c. 710. 28 VATINIUS CICERONI SUO SAL. 29

S. V. B. E. E. Q. V. De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. Sed tamen omnia mihi dura imperas: de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. Apage te cum nostro Sex. Servilio—nam mehercule ego quoque illum amo—; sed huiuscemodi vos clientes, huiusmodi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, cives Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? Omnia mehercule cupio, quae tu mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono: quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, naves expugnatas, fratres, liberos, parentes occisos actiones expostulant? Si mehercules Appii os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. Quid ergo est? Faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. Defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est. Nos, si quid erit istic opus, tu defendes: Caesar adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta: haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores. 30

b. Scr. Naronae Nonis Decembribus a.u.c. 709. 31

Ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi * * * unum, hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turres et quattuor muros cepi et arcem eorum totam, ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum relinquere sum coactus. Quare te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnes partes defendendum putes hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. Vale. D. N. Decembr., Narona. 32

Scr. Romae a.u.c. 709. 33 CICERO VATINIO IMP. SAL. 34

Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare; nec enim tu mihi habuisti mode gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti; quamobrem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces. Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quidquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia, quae ea vellet, summo studio curaque facturum: itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur. De Dionysio, si me amas, confice: quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi. 35

Scr. in Arpinati mense Aprili (circ. Idus) a.u.c. 698. 36 CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F. 37

Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius, epistula enim non erubescit. Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis; quod etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae; genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis; neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimonii tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingenii vivi perfruamur. Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius, quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum; sed, quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui, quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocium bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. Equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere, et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint. Neque tamen ignoro, quani impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam—potest enim mihi denegare occupatio tua—, deinde etiam, ut ornes me, postulem. Quid, si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? Sed tamen, qui semel verecundiae fines transierit, eum bene et naviter oportet esse impudentem. Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam, quam fortasse sentis, et in eo leges historiae negligas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare. Quod si te adducemus, ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua; a principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et, quae placebunt, exponendis rationibus comprobabis, et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. Multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo tuo scripto retinere possit; nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae, habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum: at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem exspectationem, laetitiam molestiam, spem timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum; habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. Ac non vereor, ne assentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle; neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, assentatores arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri; nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque superavit. Atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero, quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur; placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum "laudari" se laetatur, sed addit etiam "a laudato viro." Quod si a te non impetraro, hoc est, si quae te res impedierit—neque enim fas esse arbitror quidquam me rogantem abs te non impetrare—, cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum; sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est; accedit etiam, ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludor 38

Prose