Skip to main content

Ad Familiares II by Cicero

19 sections, 67 paragraphs, 5581 words

CICERO S. D. CURIONI

Romae; parte priore 53(?) 1

Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non 2 tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum 3 requiri, praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem 4 desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi 5 quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem 6 praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non 7 dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? A te vero 8 bis terve summum et eas perbrevis accepi. Qua re, si iniquus es in me 9 iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi 10 aequum praebere debebis. 11

Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, 12 praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te afuisse 13 tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae 14 consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es 15 consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. 16 Breve est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: 17 tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te obsecrare 18 obtestarique non dubitem sic ad nos conformatus revertare ut, quam 19 exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et 20 quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit 21 oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et 22 fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis puer olim 23 fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Qua re hoc animo in 24 nos esse debebis ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in 25 adulescentia tua conquiescat. 26

Prose

CICERO S. D. CURIONI

Romae; parte priore 53(?) 1

Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, 2 clarissimo viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset 3 omnium fortunam si ei contigisset ut te ante videret quam a vita 4 discederet. Sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi 5 patrimonium di fortunent! me certe habebis cui et carus aeque sis et 6 iucundus ac fuisti patri. 7

Poetry

CICERO S. D. CURIONI

Romae; parte priore 53(?) 1

Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi 2 placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum 3 venisses, non esset integrum. Equidem [quid] sentiam aut scribam ad te 4 postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque 5 contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam 6 aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si 7 quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum 8 recordari. Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum 9 incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt 10 facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam 11 muneribus. Quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim 12 copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus 13 sit. 14

Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem 15 sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum 16 differo. Summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari 17 quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es, 18 ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus 19 et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. Illud 20 cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse 21 quemquam. 22

Prose

CICERO S. D. CURIONI

Romae; parte priore 53(?) 1

Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, 2 cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si 3 quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius 4 generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum 5 domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil 6 est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere 7 delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me 8 minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem 9 mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius 10 aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad 11 Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est ut 12 [neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim scribere. 13

Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar 14 ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. Est 15 enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam 16 exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum 17 laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis 18 esse laborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte 19 satis incitatum esse confiderem. Et hoc, quicquid attigi, non feci 20 inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei. 21

Prose

CICERO S. D. C. CURIONI

Romae; parte priore 53(?) 1

Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne [ad te] quidem narrare 2 audeo. Tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, 3 tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod 4 excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et 5 civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et 6 clarissima et una omnium voce perfertur. 7

Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est 8 exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum 9 non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod 10 cures; ita sunt omnia debilitata iam [et] prope exstincta. Sed haec ipsa 11 nescio rectene sint litteris commissa. Quare cetera cognosces ex 12 aliis. Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea 13 para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem 14 publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus 15 in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus. 16

Prose

CICERO S. D. C. CURIONI

Romae; Quint. 53(?) 1

Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex. Villium, Milonis 2 mei familiarem, cum his ad te litteris misi. Sed tamen, cum 3 appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus 4 profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis 5 cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere 6 vellemus. 7

Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta magis a te 8 ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae 9 magna res mihi petenda esset, contenderem. Grave est enim homini 10 pudenti petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id 11 quod petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici 12 loco numerare videatur. Sed quia tua in me [vel] nota omnibus vel ipsa 13 novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt 14 estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, 15 non dubitavi id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum 16 maximeque necessarium. Neque enim sum veritus ne sustinere tua in me 17 vel innumerabilia [officia] non possem, cum praesertim confiderem nullam 18 esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in 19 remunerando cumulare atque illustrare posset. 20

Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, 21 mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo 22 me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere. 23 Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam 24 puto quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. 25 Huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego ut 26 nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia, bonorum 27 studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te 28 intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam 29 munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in 30 suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam 31 vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam 32 tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. Dux 33 nobis et auctor opus est et eorum ventorum quos proposui moderator 34 quidam et quasi gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esset, quem 35 tecum conferre possemus non haberemus. 36

Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso 37 quod tam vehementer de Milone laborem existimare potes, si dignum 38 denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae 39 sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum 40 studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris 41 animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti 42 hominem volueris, habiturum esse neminem. Mihi vero tantum decoris, 43 tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in 44 laude mea qui fueris in salute. 45

Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem, quantum offici 46 sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non 47 modo contentione sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem. 48 nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum 49 hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam 50 ipsi Miloni debiturum. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua 51 praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia 52 iucunda. eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido. 53

Prose

CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.

in castris ad Pindenissum(?); xii Kal. Ian. 51(?) 1

Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia 2 praetermissa est. Longe enim absum, audio sero. Sed tibi et gratulor et 3 ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto, teque hortor ut 4 omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum 5 consilia. Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam 6 labere si te audies. Non scribo hoc temere. Cui scribam video. Novi 7 animum, novi consilium tuum. Non vereor ne quid timide, ne quid stulte 8 facias si ea defendes quae ipse recta esse senties. 9

Quod [in] rei publicae tempus non incideris sed veneris (iudicio enim 10 tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), 11 profecto vides. Quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas 12 rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid 13 insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed amabo 14 te, cura et cogitationi—nihil novi, sed illud idem quod initio scripsi. 15 Tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. 16 Alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inveniri 17 potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego 18 absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister 19 consiliorum? Tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret 20 magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem iuvare. 21

Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos 22 tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam 23 gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum 24 perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque 25 difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, 26 liberto tuo, dedi. 27

Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te 28 singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem 29 molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl. 30 isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum 31 quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a 32 tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod 33 solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati 34 consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat qua profectus 35 sum. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. 36

Prose

CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO

Athenis; prid. Non. Quint. 1 Quid? Tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum 2 compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et 3 ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo audeat? Vide quantum tibi meo 4 iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; πολιτικώτερον enim te adhuc 5 neminem cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in 6 rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit. 7 Scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. Qua re 8 ego nec praeterita nec praesentia abs te sed, ut ab homine longe in 9 posterum prospiciente, futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam 10 rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. Neque 11 tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus 12 providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio 13 compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus 14 sum. Quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem 15 egregium esse Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica et 16 animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi 17 crede. Iam idem illi et boni et mali cives videntur qui nobis videri 18 solent. 19

Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster 20 Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint., cum hoc ad te 21 litterarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil 22 magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur. In eo mihi sunt 23 omnia. Quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime 24 constitues. 25

Poetry

CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO 1

Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam 2 sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum 3 omnium. In iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter 4 latrocinia tardissime omnia perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus 5 verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis 6 nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus. 7 Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) 8 egique omnis illos adulescentis quos ille iactitat. Difficile est loqui; 9 te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer 10 'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus 11 feceris.. . ' 12 quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud: 13 'incredibile hoc factum obicitur.' 14 repente vero incessi 'omnibus laetitiis [laetus].' In quo cum obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam: 15 'ego voluptatem animi nimiam.. . ' 16 quid quaeris? Dum illum rideo, paene sum factus ille. 17

Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero 18 aliquid nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit 19 amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam 20 invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum 21 paeniteret. 22

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO

in castris ad Pindenissum; a. d. xvii Kal. Dec. 1 Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim possum adduci ut 2 abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim 3 cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de 4 Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me 5 epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia 6 extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. Equidem 7 numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est 8 te iucundius quicquam nec carius. 9

Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Ut optasti, ita est. Velles 10 enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis; 11 Parthos times quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit. Nam 12 Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium 13 fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et 14 quadam auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. Multum est 15 enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem.. . ? Quem senatus.. . ?' 16 Nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis 17 est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae 18 voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus 19 provinciam acceperat. 20

Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos. 21 Multi occisi, capti, reliqui dissipati. Castella munita improviso 22 adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud 23 Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit 24 Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam 25 Ciliciae partem. Ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis, 26 turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus 27 tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen 28 oppidi. Quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam. 29 Haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod 30 optasses. 31

Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; 32 ea quae sequitur magno est in timore. Qua re, mi Rufe, vigila, primum ut 33 mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, 34 illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica 35 ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura 36 magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te 37 vehementer rogo. 38

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Laodiceae; prid. Non. Apr. 1 Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum 2 ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem 3 propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis 4 decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in 5 primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam 6 consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel 7 quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in 8 re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor 9 impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus. 10

De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. 11 Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil 12 cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse 13 dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit et 14 in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane 15 nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me 16 admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni 17 rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima 18 putabo quae ex te cognoro. 19

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

in castris ad Pyramum(?); c. v Kal. Quint. 1 Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae contiones, 2 ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora nondum audieramus. 3 Sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si 4 quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo 5 scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum 6 litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus 7 confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant 8 de omni re publica, ne hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere 9 nemo potest. 10

Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinuntem discessit. 11 Iter habebant [ad] Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa 12 cognorant. 13

Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis peregrinatio, 14 quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis quorum 15 industria Romae potest illustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in 16 sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno 17 sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me 18 integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est 19 ex conservata provincia. Spem triumphi inicis: satis gloriose 20 triumpharem, non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi 21 carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte 22 epistulas te dignas. 23

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Laodiceae; in. Mai. 1 Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suavis accipio 2 litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et 3 offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu 4 admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus 5 fideliterque suadentibus idem videri. 6

Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi 7 statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi. Nam et honorificus 8 in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. 9 Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam κωμικὸς μαρτύς, 10 ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci quod te 11 amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum esse scis, Brutum a me amari 12 intellegis. Quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti 13 hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, 14 propinquis, adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa 15 collegi laude et scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod 16 [non] nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum 17 voluntate. Credo te audisse aliquid. Falsum est, mihi crede, si quid 18 audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non 19 nullam habet cum illius administratione provinciae. Ex eo quidam 20 suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, 21 me ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod contra 22 illius existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et 23 temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo 24 praebeo. 25

Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' Gaudebam sane et 26 congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo 27 chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? Quis hoc putaret, 28 praeter me? Nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum 29 nostrum desidero! 30

Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem conferam, civitates 31 locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum 32 ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, 33 proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum prima aestiva attigissem 34 militemque collocassem, decedere ex senatus consulto. Cupio te aedilem 35 videre miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis. 36

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Laodiceae; med. Mart.(?) 1 Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor 2 mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque 3 doctrinam tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic velim 4 suscipias ut si esset res mea. Novi ego vos magnos patronos; hominem 5 occidat oportet qui vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam 6 accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera 7 Fabius uti volet. 8

Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas 9 scire cupio. Nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos 10 adferebatur. 11

Poetry

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI

Sidae; iii aut prid. Non. Sext. 1 Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum 2 Curione de supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est 3 cum celeritate tum quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem 4 meus, adsensus est ei qui ornavit res nostras divinis laudibus. Qua re 5 scito me sperare ea quae sequuntur; ad quae tu te para. 6

Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari. Nam ea quae 7 speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae 8 respondeant. Quid si meam legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad 9 Appium? sed quid agas? sic vivitur. Quod actum est di approbent! spero 10 fore iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos humanitas 11 adiuvabit. 12

Res publica me valde sollicitat. Faveo Curioni, Caesarem honestum esse 13 cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen ipsa re publica nihil mihi 14 est carius; in qua tu non valde te iactas. Districtus enim mihi videris 15 esse, quod et bonus civis et bonus amicus es. 16

Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. 17 'Puerum' inquis. At quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere 18 exemplo. Neque erat superiore honore usus quem praeficerem. Pomptinus 19 multo ante discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem 20 tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut 21 senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam alterum me 22 reliquissem. Fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse 23 provinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium 24 Asiae praefuisse. Denique nunc sollicitus non sum; si fratrem 25 reliquissem, omnia timerem. Postremo non tam mea sponte quam 26 potentissimorum duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi 27 sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam alienare nolui. 28 Hoc tu meum consilium laudes necesse est; mutari enim non potest. 29

De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. Tuae res 30 gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit 31 auditum. Ego, nisi quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos 32 videbo. 33

Prose

CICERO IMP. S. D. M. CAELIO

in Cumano; vi vel v Non. Mai. 1 Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa 2 depulisset omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset 3 animus ad dolorem novum. Sed tamen qua re acciderit ut ex meis 4 superioribus litteris id suspicarere quod scribis nescio. Quid enim in 5 illis fuit praeter querelam temporum, quae non meum animum magis 6 sollicitum haberent quam tuum? Nam non eam cognovi aciem ingeni tui quod 7 ipse videam te id ut non putem videre. Illud miror, adduci potuisse te, 8 qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum qui 9 ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam 10 inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis effunderem a 11 meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello 12 interessem. 13

Quod est igitur meum triste consilium? Ut discederem fortasse in 14 aliquas solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem 15 quondam habebas, sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate 16 fastidium. Accedit etiam molesta haec pompa lictorum meorum nomenque 17 imperi quo appellor. Eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae 18 latebris contentus essem. Sed incurrit haec nostra laurus non solum in 19 oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum ita esset, nil 20 tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi. Sed mea 21 praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis 22 molestus sim. Quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis 23 suspicionem velle me navigare. Quod tamen fortasse non nollem si possem 24 ad otium. Nam ad bellum quidem, qui convenit? Praesertim contra eum cui 25 spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo modo potest. 26

Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo 27 tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. Non enim te celavi sermonem 28 T. Ampi. Vidisti quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem. 29 Nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad 30 bellum civile exiturum? Quid ergo accidit cur consilium mutarem? Nonne 31 omnia potius ut in sententia permanerem? Credas hoc mihi velim, quod 32 puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut 33 homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata 34 nihil tam fugisse quam arma civilia. Huius me constantiae puto fore ut 35 numquam paeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse 36 familiarem nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili 37 interfuisset. Hoc nostra laus erit illustrior quod illi tribuebatur 38 ignaviae, de nobis id existimari posse non arbitror. 39

Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime atque 40 amantissime proponuntur. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac 41 orbis terrarum perturbatione impendere videatur. Quam quidem ego a re 42 publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime, vel istis 43 ipsis quae tu me mones ut caveam, redemissem. Filio meo, quem tibi 44 carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis amplum patrimonium 45 relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit, nihil accidet ei 46 separatim a reliquis civibus. Nam quod rogas ut respiciam generum meum, 47 adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti 48 cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime 49 sollicitet et eo magis quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar 50 specula, Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis 51 quas liberalitate sua contraxerat liberum? Velim quaeras quos ille dies 52 sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi 53 socero non honestos. 54

Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi 55 exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. Si 56 quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in 57 easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies in quibus nos consedisse 58 audies. Sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt 59 exitus. Recordor enim desperationes eorum qui senes erant adulescente 60 me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim ita sit; 61 sed tamen. 62

Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster 63 dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Hoc aspersi ut scires me 64 tamen in stomacho solere ridere. [de] Dolabella quod scripsi suadeo 65 videas tamquam si tua res agatur. 66

Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus. Te 67 tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros 68 ita tueare ut amicitia nostra et tua fides postulabit. 69

Prose

CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q

Tarsi; c. xv Kal. Sext. 1 Litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit Tarsi a. d. XVI Kal. Sext. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. 2

De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad 3 diem decedam nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. 4 Commoraturum me nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum 5 accessurum puto, neque id tamen certum. Ad urbem volo quam primum 6 venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio 7 gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo modo ut tu me in 8 Asia possis convenire. 9

De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam referre, quam 10 tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per 11 legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, 12 tibi magno opere servandam censeo. 13

Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item 14 ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones 15 malevolorum fuisse. Sed Parthi transierint necne praeter te video 16 dubitare neminem. Itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, 17 commotus hominum non dubio sermone dimisi. 18

Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant 19 confectae. Eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter 20 quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec 21 tacturus est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis 22 pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae 23 periculo. Quod scribis ad me de drachmum CCCIccc, nihil est quod in isto 24 genere cuiquam possim commodare. Omnis enim pecunia ita tractatur ut 25 praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore curetur. 26

Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae sunt in 27 Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium 28 quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint. 29 Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod 30 senatus ita decrevit ut cum legionibus iret. 31

Uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam 32 diligentissime commendem. In quo mihi voluntas non deest, sed locus 33 esse videtur tecum etulandi. Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo 34 sunt certiorem me numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine 35 causa abhorreret. Permulti enim ad me detulerunt, cum magnus Antiocheae 36 metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere 37 quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo. Quod ego 38 officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste 39 ferebam, quamquam quem ad modum tractarere audiebam. Ille autem, cum ad 40 Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad 41 quem intellegebat eius belli periculum pertinere. Tantum de auguratu 42 fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod 43 semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime 44 scriberem. Ille si in omnis est malevolus, quod numquam existimavi, 45 minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi meae 46 litterae proderunt. Nam ad senatum quas Bibulus litteras misit, in iis, 47 quod mihi cum illo erat commune sibi soli attribuit; se ait curasse ut 48 cum quaestu populi pecunia permutaretur. Quod autem meum erat proprium, 49 ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse 50 scribit. Quod vero illius erat solius id mecum communicat: 'equitibus 51 auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti postularemus.' Illud vero 52 pusilli animi et in ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod 53 Ariobarzanem, quia senatus per me regem appellavit mihique commendavit, 54 iste in litteris non regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc 55 animo qui sunt deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras 56 ad eum scripsi. quas cum acceperis, facies quod voles. 57

Prose

CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.

Laodiceae; in. Mai. 1 Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis 2 praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique 3 scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso 4 integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse 5 videatur. Sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti 6 placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut ad me 7 venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si adulescens potens 8 et nobilis a te ignominia adfectus esset. Et hercule sine dubio erit 9 ignominia. Habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut 10 omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque 11 innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. 12 Nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratris summo 13 loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure 14 praesertim; quos video deinceps tribunos pl. per triennium fore. Tempora 15 autem rei publicae qualia futura sint quis scit? Mihi quidem 16 turbulenta videntur fore. Cur ego te velim incidere in terrores 17 tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis 18 legatis quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus suis 19 praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid 20 offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. 21

Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in 22 Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. tu quod 23 egeris, id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias et 24 posteritatis otio consules. 25

Prose

CICERO IMP. S.D.C. COELIO L.F.C.N. CALDO

in castris ad Pyramum; c. ix Kal. Quint. 1 Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo 2 iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in provincia mecum 3 fuisses. Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem quam 4 nobis fors tribuisset consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi 5 nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, 6 verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in 7 provinciam venisses, ego de provincia decederem. Accepi autem a te 8 missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. X Kal. Quint., 9 scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum 10 perspici posset; sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore 11 te exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut 12 ex eo scirem quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent 13 incerta, existimavi tamen faciendum esse ut ad te statores meos et 14 lictores cum litteris mitterem. Quas si satis opportuno tempore 15 accepisti, gratissimum mihi feceris si ad me in Ciliciam quam primum 16 veneris. Nam quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime 17 necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus 18 noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, 19 sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae 20 litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi 21 sunt apud me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. 22 Quam ob rem quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt] 23 proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae 24 maiorumque tuorum dignitatis. Sed id facilius consequar si ad me in 25 Ciliciam veneris. Quod ego et mea et rei publicae et maxime tua 26 interesse arbitror. 27

Prose