Skip to main content

Ad Familiares XIII by Cicero

4 sections, 40 paragraphs, 3827 words

Scr. Athenis ineunte mense Quinctili a.u.c. 703. 1 CICERO S. D. C. MEMMIO. 2

Etsi non satis mihi constiterat, cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me afficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem; nam, quod est molestiae, non sane multo levius est, quum te non video, quod esse potuit voluptatis, certe, si vidissem te, plus fuisset. Itaque non dubitabo dare operam, ut te videam, quum id satis commode facere potero: interea, quod per litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest, agam. Ac te illud primum rogabo, ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelliges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi, ut id libenter facias, ante persuaseris. Cum Patrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio; sed et initio Romae, quum te quoque et tuos omnes observabat, me coluit in primis et nuper, quum ea, quae voluit, de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, quum pueri essemus, antequam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est: is igitur Patro quum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque, ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri; idem, ut veni Athenas, quum, idem ad te scriberem, rogasset, ob eam causam impetravit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnes amicos tuos. Quod si ita est et si iam tua plane nihil interest, velim, si qua offensiuncula facta est animi tui perversitate aliquorumnovi enim gentem illam, des te ad lenitatem vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa. Equidem, si, quid ipse sentiam, quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video nec cur tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine causa; quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio: honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. Totam hominis viam rationemque, quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere; sed mehercules, quoniam illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici sumus, nescio an ignoscendum sit huic, si tanto opere laborat; in quo etiamsi peccat, magis ineptiis quam improbitate peccat. Sed, ne pluradicendum enim aliquando est, Pomponium Atticum sic amo, ut alterum fratrem; nihil est illo mihi nec carius nec iucundius: isnon quo sit ex istis; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavitsic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat, quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiamsi aedificaturus esses; nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse, non te in me illiberalem, sed me in se negligentem putabit. Quamobrem peto a te, ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem ŐpomnhmatismŽn illi vocant, tolli. Sed redeo ad prima: prius velim tibi persuadeas, ut hoc mea causa libenter facias, quam ut facias; sic tamen habeto, si feceris, quod rogo, fore mihi gratissimum. Vale. 3

Prose

II. Scr. anno incerto (704?) CICERO MEMMIO SAL.

Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime: peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione commodes; nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei demigrare K. Quinctilibus. Impedior verecundia, ne te pluribus verbis rogem; neque tamen dubito, quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem, si quid tu me rogares: mihi certe gratissimum feceris. 1

Prose

III. Scr. anno incerto (704?) CICERO MEMMIO SAL.

A. Fufium, unum ex meis intimis, observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram recepisti: tam gratum mihi id erit, quam quod gratissimum; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum devinxeris. 1

Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. 2 CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR. 3

Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est; magno enim meo beneficio affecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt; nam nec in honoribus meis nec in laboribus umquam defuerunt: cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri sentio, et monerem te et hortarer, ut eorum fortunis consuleres, praesertim quum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum: primum quod Sullani temporis acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo studio populi Romani a me in consulatu meo defensi sunt; quum enim tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque Romano persuasi, ut eos cives, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. Hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit, quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. Quamobrem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare; illud vero dubitare non debes, quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis. Sed haec, quae supra scripta sunt, eo spectant, ut et horter et suadeam: reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes, sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. Gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumesque esse volueris: eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re publica civibus summo senatus populique Romani studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo. Si pro meis pristinis opibus facultatem mihi res hoc tempore daret, ut ita defendere possem Volaterranos, quemadmodum consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis prodesse possem, praetermitterem; sed, quoniam apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido, quam valuerim semper apud bonos omnes, pro nostra summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto, ut ita de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio praepositum esse, apud quem unum nos, eorum perpetui defensores, plurimum valere possemus. 4

Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. 5 CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR. 6

Non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam plurimis, neque tamen ob eam causamquod tu optime existimare poteste impedio, quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis; nam, quum multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non committo, ut ambitione mea conturbem officium tuum. C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus; eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui et, quum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui: is habet in Volaterrano possessionem, quum in eam tamquam e naufragio reliquias contulisset; hoc autem tempore eum Caesar in senatum legit, quem ordinem ille ista possessione amissa tueri vix potest; gravissimum autem est, quum superior factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui Caesaris iussu dividatur, eum moveri, qui Caesaris beneficio senator sit. Sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia; quamobrem te in maiorem modum rogo, ut C. Curtii rem meam putes esse: quidquid mea causa faceres, ut, id C. Curtii causa quum feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. 7

VIa. Scr. Romae a.u.c. 698 (post m. Sept.). 8 CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS. 9

S. v. b. e. e. v. Credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, quum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse, ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum: id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. Cuspius, homo in omnes suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit propterea, quod fuit in Africa bis, quum maximis societatis negotiis praeesset; itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo, quantum possum, adiuvare; quare Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspii amicorum; sed hanc commendationem, quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam: nam P. Cuspius singulari studio contendit a me, ut tibi quam diligentissime L. Iulium commendarem. Eius ego studio vix videor mihi satisfacere posse, si utar verbis iis, quibus, quum diligentissime quid agimus, uti solemus; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere: ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. Id quoniam assequi non possum, tu re velim efficias, ut ille genere mearum litterarum incredibili quiddam profectum arbitretur: id facies, si omnes genus liberalitatis, quod et ab humanitate et a potestate tua proficisci poterit, non modo re, sed etiam verbis, vultu denique exprompseris; quae quantum in provincia valeant, vellem expertus esse, sed tamen suspicor. Ipsum hominem, quem tibi commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum, quia mihi Cuspius dicit, credotametsi id satis esse debebat, sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis. Harum litterarum vis quanta fuerit, propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam: ego, quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. Cura, ut valeas. 10

VIb. Scr. Romae a.u.c. 698. M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS. 11

P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio commendatus, cuius causa quanto opere cuperem deberemque, profecto ex me facile cognosti. Vehementer te rogo, ut cures, ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. Vale. 12

Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. 13 CICERO CLUVIO SAL. 14

Quum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine proque tua suuma in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipii Atellani, qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipii causa laborarem, tibi ostendi; post tuam autem profectionem quum et maxima res municipii honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius, et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intelligo: quare a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. Et primum velim existimes, quod res est, municipii fortunas omnes in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium, maximis oneribus pressum, summis affectum esse difficultatibus. Hoc etsi commune videtur esse cum multis, tamen mihi crede singulares huic municipio calamitates accidisse, quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines, quos nolo, videar offendere. Itaque, nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municpii probaturos, non erat causa, cur a te hoc tempore aliquid contenderem; sed, quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipii et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere, ut hanc causam illi integram conservares: quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, posteaquam mihi dictum est, hoc idem a te Regienses impetravisse, qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis, praesertim quum ego pro his unis petam, habeam autem, qui simili causa laborent, complures necessarios. Hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi affirmanti credas velim, me huic municipio debere plurimum, nullum umquam fuisse tempus neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipii studium in me exstiterit singulare. Quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo, ut, quum fortunas agi eius municpii intelligas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des, quod eris huiusmodi, ut, si a Caesare, quod speramus, impetrarimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te data sit opera, ut impetraremus. Hoc quum mihi gratissimum feceris, tum viros optimos, homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris. 15

Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. 16 CICERO M. RUTILIO SAL. 17

Quum et mihi conscius essem, quanti te facerem, et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam, ipse optime scio, quanti autem facere debeam, et tu et omnes homines sciunt: is quum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me, ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albinii senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adolescens, filius P. Sestii. Hoc idcirco scripsi, ut intelligeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio. Res autem est haec: a M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. Ea si dicam non esse e re publica dividi, docere te videar, non rogare; sed tamen, quum Caesar Sullanas venditiones et assignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur, quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? Sed, hoc quale sit, tu pro tua prudentia considerabis. Ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me affeceris non modo laetitia, sed etiam quodammodo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satisfecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo; quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo: maius mihi dare beneficium nullum potes: id mihi intelliges esse gratissimum. 18

Prose

IX. Scr. anno incerto. CICERO CRASSIPEDI SAL.

Quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissime, socios Bithyniae teque quum mea commendatione, tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati quibuscumque rebus posses commodare, tamen, quum ii, quorum res agitur, magni sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi, qua essem erga ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te scribere. Volo enim te existimare me, quum universo ordini publicanorum semper libentissime tribuerim plurimum idque magnis eiud ordinis erga me meritis facere debuerim, tum in primis amicum esse huic Bithynicae societati, quae societas [ordine,] ipso hominum genere pars est maxima civitatisconstat enim ex ceteris societatibus, et casu permulti sunt in ea societate valde mihi familiares, in primisque is, cuius praecipuum officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. f. Men., qui est magister in ea societate. Quae quum ita sint, in maiorem modum a te peto, Cn. Pupium, qui est in operis eius societatis, omnibus tuis officiis atque omni liberalitate tueare curesque, ut eius operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae sint sociis, remque et utilitatem sociorumcuius rei quantam potestatem quaestor habeat, non sum ignarusper te quam maxime defensam et auctam velis. Id quum mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum. 1

Scr. Romae ineunte anno a.u.c. 708. 2 CICERO BRUTO SAL. 3

Quum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum, qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini proximam voluit esse; sed, quum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet, ut quam diligentissime scriberem, malui facere, quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. Ut igitur debere me facere hoc intelligas, quum primum M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt, quae meam in illum benevolentiam augerent: una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se contulit in societates publicanorum, quod quidem nollemmaximis enim damnis affectus est, sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem; deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui; his autem temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est, qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem. Videor mihi, quum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem, si prius causam, cur eum tanto opere diligerem, tibi exposuissem, in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse; sed tamen separatim promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui: nam et modestum hominem cognosces et pudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi, quum bene cognoris, iudicanda sunt; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest, qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur: quod ego his litteris efficere volui; etsi id ipsa per se necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. Cura igitur, si me tanti facis, quanti et Varro existimat et ipse sentio, ut quam primum intelligam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse, quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim. 4

Scr. Romae a.u.c. 708. 5 CICERO BRUTO SAL. 6

Quia semper animadverti studiose te operam dare, ut ne quid meorum tibi esset ignotum, propterea non dubito, quin scias, non solum cuius municipii sim, sed etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinates tueri: quorum quidem omnia commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus, quae habent in provincia Gallia; ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis debentur, exigendas totamque rem et cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercum Q. f. Peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine, ut tibi ea res curae sit operamque des, ut per te quam commodissime negotium municipii administretur quam primumque conficiatur, ipsosque, quorum nomina scripsi, ut quam honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime tractes. Bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo devinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod quum semper tueri municipes meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet: nam constituendi municipii causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessariumis enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet; quos cohonestaris in primisque me, si res publica municipii tuo studio, diligentia bene administrata erit: quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo. 7

Scr. Romae a.u.c. 708. 8 CICERO BRUTO SAL. 9

Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium ut potui diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed ut ad hanc addam: nam et privignus est M. Caesii, mei maxime et familiaris et necessarii, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum, quo in munere ita se tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse; est praetereaquod apud te valet plurimuma nostris studiis non abhorrens. Quare velim eum quam liberalissime complectare operamque des, ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria; vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem quum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi, quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus. 10

Scr. Romae a.u.c. 708. 11 CICERO BRUTO SAL. 12

Castronius Paetus, longe princeps municipii Lucensis, est honestus, gravis, plenus officii, bonus plane vir et quum virtutibus, tum etiam fortuna, si quid hoc ad rem pertinet, ornatus; meus autem est familiarissimus, sic prorsus, ut nostri ordinis observet neminem diligentius; quare ut et meum amicum et tua dignum amicitia tibi commendo: cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale. 13

Scr. Romae a.u.c. 708. 14 CICERO BRUTO SAL. 15

Titio Strabone, equite Romano in primis honesto et ornato, familiarissime utor; omnia mihi cum eo intercedunt iura summae necessitudinis: huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius; ea res a Volcatio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est. Peto a te hoc diligentius, quam si mea res esset, quo est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. Id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. Quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse, quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo. 16

Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. 17 CICERO CAESARI IMP. SAL. 18

Precilium tibi commendo unice, tui necessarii, mei familiarissimi, viri optimi filium; quem quum adolescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. Em, hic ille est de tuis, maxime qui irridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim quum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem; 19

Čll' ßmŽn o‘ pote yumŽn ßn­ styessin peiyen: 20

Ílximow ss', …na t§w se xa­ cigłnvn eŒ e›pô. 21 šw f“to, tŽn d' Íxeow nefƒlh ßx“luce mƒlaina. 22

Sed tamen iidem me consolantur etiam: hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur: 23

m˙ mÂn Čspoude§ ge xa­ Čxlei´w Čpolo§mhn, 24 Čll mƒga =ƒjaw ti xa­ ßssomƒnoisi puyƒsyai. 25

Sed minus iam movent, ut vides. Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta Eťrip§dou: 26

mis´ sofistćn, óstiw oťx aŐt" sofłw: 27

quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et ama prossv xai opissv videre et tamen nihil minus 28

aޢv Čriste ein xa­ Őpe§roxon mmenai Íllvn. 29

Sed, ut redeam ad id, unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adolescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. Genere novo sum litterarum ad te usus, ut intelligeres non vulgarem esse commendationem. 30

Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. 31 CICERO CAESARI SAL. 32

P. Crassum ex omni nobilitate adolescentem dilexi plurimum, et de eo quum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbene existimare coepi eximiis iudiciis, quae de eo feceras, cognitis. Eius libertum Apollonium iam tum equidem, quum ille viveret, et magni faciebam et probabam; erat enim et studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus; itaque ab eo admodum diligebatur. Post mortem autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est, quem in fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset; itaque et ad me in Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et prudentia, et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et fidelitate consequi potuit, non defuit: quod quum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio, sed etiam me auctore est profectus. Cui ego c 33

Prose