Skip to main content

Ad Atticum III by Cicero

1 section, 40 paragraphs, 4661 words

Scr. proficiscens in exsilium in. in Apr. a. 696 (58). 1 CICERO ATTICO SAL. 2

Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur. 3

Scr. in itinere vi Id. Apr. a. 696 (58). 4 CICERO ATTICO SAL. 5

itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius esse possem quam in fundo Siccae, praesertim nondum rogatione correcta, et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partis tenendas propter Autronium. nunc ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. iter esse molestum scio sed tota calamitas omnis molestias habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. cura ut valeas. data vi Idus Aprilis naribus Luc. 6

Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. 696 (58). 7 CICERO ATTICO SAL. 8

Vtinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum. 9

Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. 696 (58). 10 CICERO ATTICO SAL. 11

miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias. 12

Scr. Thuriis iv Id. Apr., ut videtur, a. 696 (58). 13 CICERO ATTICO SAL. 14

Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te quid scribam nescio. si enim es Romae, iam me adsequi non potes; sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum. inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas. data iiii Idus April. Thuri. 15

Scr. in Tarenthmo xiv K. Mai. a. 696 (58). 16 CICERO ATTICO SAL. 17

non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in Epiro consisteremus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur. quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum. meos tibi commendo. me vix misereque sustento. data xiiii K. Maias de Tarentino. 18

Scr. Brundisii pr. K. Mai. a. 696 (58). 19 CICERO ATTICO SAL. 20

Brundisium veni a. d xiiii Kal. Maias. eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus. 21 quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris. 22 de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properans nos consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus; quem quidem ego nec (quo) modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. data pr. Kal. Mat Brundisi. 23

Scr. Thessalonicae iv K. Iun. a. 696 (58). 24 CICERO ATTICO SAL. 25

Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur. accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus classe fratrem Epheso Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire. itaque illi obviam misimus Athenas ut inde Thessalonicam veniret. ipsi processimus et Thessalonicam a. d. x Kal. Iunias venimus neque de illius itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum. 26 nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis Idibus Maus audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora. sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam. 27 nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris. Motuit in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; item Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis Mai ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui; atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen statim te faciam certiorem. 28 ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi maximas gratias agit. Litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. data iiii Kal. Iunias Thessalonicae. 29

Scr. Thessalonicae 1d. Iun. a. 696 (58). 30 CICERO ATTICO SAL. 31

Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo. huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi. in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis. 32 itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio. 'nunc Hortensium adlice et eius modi viros.' obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus; tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet. 33 Terentia tibi saepe agit gratias. mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit. tu si, ut scribis, Kal. Iuniis Roma profectus es, prope diem nos videbis. Litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi. data id. Iun. Thessalonicae. 34

Scr. Thcssalonicae xko K. Qithit. a. 696 (58). 35 CICERO ATTICO SAL. 36

Acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos sperare vultis vobis obtemperabo. 37 nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem. Mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem? 38 haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii Kal. Quintilis Thessalonicae. 39

Scr. Thessalonicae iv K. Quint. a. 696 (58). 40 CICERO ATTICO SAL. 41

me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim. 42 tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro te ut omnia certa perscribas. data iiii Kal. Quintilis. 43

Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. a. 696 (58). 44 CICERO ATTICO SAL. 45

tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat. itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum comitia. quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato? percussisti autem me etiam de oratione prolata. 46 cui vulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures velim; sin plane perii, minus laboro. 47 ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla. scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; Üsi donatam utÜ intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse. non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto. data xvi Kal. Sextilis Thessalonicae. 48

Scr. Thessalonicae Non. Sext. a. 696 (58). . 49 CICERO ATTICO SAL. 50

quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse neque (me) temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram. quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse. 51 quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris. nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi vero mens integra est. atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum; qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abuterentur ad exitium meum. nunc quoniam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae putaris me scire opus esse perscribas. Quintum fratrem meum fac diligas; quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data Nonis Sextilibus. 52

Scr. Thessalonicae x K. Sext. a. 696 (58). 53 CICERO ATTICO SAL. 54

ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere. 55 ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii Sextilis Thessalonicae. 56

Scr. Thessalonicae xiv K. Sept. a. 696 (58). 57 CICERO ATTICO SAL. 58

accepi Idibus Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei. 59 ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas? nolo commembrare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse. ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed haec sero agimus. 60 Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet. 61 ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac potius quoniam peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, (aut occubuissem honeste) aut victores hodie viveremus. hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur. 62 quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est [quam] abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit Caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis. 63 verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. Vtinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, NE REFERRI NEVE DICI LICERET. Quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum. 64 nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod (me) a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset, fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses, istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses. 65 qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas. data xiiii Kal. Sept. 66

Scr. Thessalonicae xii K. Sept. a. 696 (58). 67 CICERO ATTICO SAL. 68

totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum . . . . lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. data xii Kal. 69

Scr. Thessalonicae pr. Nomm. Sept. a. 696 (58). 70 CICERO ATTICO SAL. 71

de Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem (III) non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept. eo autem die Livineius L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit. is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio isque mihi a Q. fratre litteras attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat. sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod Appi quaestio est. 72 cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca commorabor. 73 scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept. 74

Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. 696 (58). 75 CICERO ATTICO SAL. 76

exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. Vtrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem 'secundum comitia' dixisse. 77 fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus. 78

Scr. Thessalonicae xvi K. Oct. a. 696 (58). 79 CICERO ATTICO SAL. 80

quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et (ad) salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. (ero) cum paucis, multitudinem dimittam. 81 me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae [mulieris] Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas. mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra. 82 te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas. data xvi Kal. Octobris. 83

Scr. Thessalonicae iv Non. Oct. a. 696 (58). 84 CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. N POMPONIANO ATTICO 85

quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo, gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse. 86 de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique commendo. quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse. quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me erga te commissum 87

Prose