Skip to main content

Ad Atticum XIII by Cicero

1 section, 36 paragraphs, 3581 words

Scr. in Tusculano x K. Iun. a. 709 (45). 1 CICERO ATTICO SAL. 2

ad Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis [quam] quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios. 3 qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo. 4 exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, totum in hunc ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit. 5

2a 6 Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45). 7 CICERO ATTICO SAL. 8

Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab Erote. Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit. 9 vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras. 10

2b 11 Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45). 12 CICERO ATTICO SAL. 13

cras igitur auctio Peducaei. Cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam. 14 Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45). 15 CICERO ATTICO SAL. 16

ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, <quod> ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendum espraes aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus. 17 de Crispo et mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. de Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat. 18 Scr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45). 19 CICERO ATTICO SAL. 20

habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem <de Tuditano idem> puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. Magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat. 21 Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 709 (45). 22 CICERO ATTICO SAL. 23

Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim ) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et mustela scilicet quom quid egeris. 24 quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur. 25 Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45). 26 CICERO ATTICO SAL. 27

de aquae ductu probe fecisti. Columniftum vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse <a> Camillo commutatam esse legem. 28 Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene. 29 quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi. 30

6a 31 Scr. in Titsculano prid. Non. Iun. 709 (45). 32 CICERO ATTICO SAL. 33

Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic spurius, qui nuper est , epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. illudque , illum fratri in primis eius legatis fuisse. O operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis! 34 Scr. in Tusculano v Id. Iun. a. 709 (45). 35 CICERO ATTICO SAL. 36

Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est idque eram suspicatus sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de mustela aut si Silium videris 37

7a 38 Scr. in Tusculano iv Id. Iun. a. 709 (45). 39 CICERO ATTICO SAL. 40

Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum. 41 Scr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45). 42 CICERO ATTICO SAL. 43

plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno . te Idibus videbo cum tuis. 44 Scr. in Tusculano xiv K Quint. a. 709 (45). 45 CICERO ATTICO SAL. 46

commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere , nihil . ventum est tamen ad Quintum. multa , , sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere. . . . sed hactenus. 47

ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. Commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato. 48 a te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te. 49 Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709 (45). 50 CICERO ATTICO SAL. 51

minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud irapa , tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domi an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem. 52 ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, quaedam et . faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat. 53 Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. mihi est in animo proficisci xi Kal. Hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, aut erat , constantius respondisse. 54

11. 55 Scr. in Arpinati ix K. Quint a. 709 (45) 56 CICERO ATTICO SAL. 57

'.' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani. 58 tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat. 59 Scr. in Arpinati vhi K. Quint. a. 709 (45). 60 CICERO ATTICO SAL. 61

valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem. 62 Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi praeconium deferam. quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi , iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem . biennium praeteriit cum ille adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut ',' si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, '.' nunc illam sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque <tu> eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam , in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim. 63 de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. cum Pisone Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest. 64

13- 65 Scr. in Arpinati vi K. Quint a. 709 (45). 66 CICERO ATTICO SAL. 67

commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de academicis] frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora. 68 nunc autem quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul '' neque, si aliquid, potero effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus? 69 Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas. 70 Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes. 71

14- 72 Scr. in Arpinati v K Quint. a. 709 (45). 73 CICERO ATTICO SAL. 74

illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt. 75 quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem. 76 Scr. in Arpinati iv K Quint a. 709 (45). 77 CICERO ATTICO SAL. 78

nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem sed in iis rebus , simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio. 79 sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris. 80

17- 81 Scr. in Arpinati iii K. Quint a. 709 (45). 82 CICERO ATTICO SAL. 83

iv Kal. exspectabam Roma aliquid; non imperassem igitur aliquid tuis . nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid. 84 vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. conloqui videbamur in Tusculano cum essem . tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo numquam me lacessisset; deinde quem <nisi forte Brutum, quem si non> multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram. 85 Scr. in Arpinati prid. K Quint a. 709 (45). 86 CICERO ATTICO SAL. 87

commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu esse scribis. 88 Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. 89 in Varrone ista causa me non moveret ne viderer (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia <scribis> et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, <ut> a te proximis litteris admoneor, meum esset. 90 hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos <in> vi 'de re publica' libris fecimus. sunt etiam 'de oratore' nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, M. Pisoni darem. id fore putaram quod omnes illi decesserant. haec 'academica,' ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, easque partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehementer Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni <etiam> atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea coram. 91

20. 92 Scr. in Arpinati vi aut v Non. Quint a. 79 (45). 93 CICERO ATTICO SAL. 94

a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam. 95 ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim . theatrum quidem sane bellum habuisti. 96 ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris. 97 de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte 'nihil melius'; curandum enim non est. atque hoc 'in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere' viden quam ? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere? te <eo> nollem, quod nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare in toto, nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere. --.' vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. Putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis. 98 Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45). 99 CICERO ATTICO SAL. 100

ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias. 101 nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. A Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios. 102 nunc ad rem ut redeam, 'inhibere' illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant. id ab remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius, 'sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.' semperque Carneades pugilis et retentionem aurigae similem facit . inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione. 103 de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid esset certe ne de Metello et Balbino. 104

21a 105 Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45). 106 CICERO ATTICO SAL. 107

dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo '.' quid? illud rectumne existimas quoiquam <ante quam> Bruto, cui te auctore ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum 'de finibus' librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et habeat Balbus et Brutus. sed haec hactenus, ne videar . etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? 108

Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est. 109 quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos 'de finibus' habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. Hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar. 110 de Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tusculano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert 111

Prose