Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Georgicon Liber Primvs von Vergil

1 Abschnitt, 446 Zeilen, 2874 Wörter

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram 1 uertere, Maecenas, ulmisque adiungere uitis 2 conueniat, quae cura boum, qui cultus habendo 3 sit pecori, apibus quanta experientia parcis, 4 hinc canere incipiam. uos, o clarissima mundi 5 lumina, labentem caelo quae ducitis annum; 6 Liber et alma Ceres, uestro si munere tellus 7 Chaoniam pingui glandem mutauit arista, 8 poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis; 9 et uos, agrestum praesentia numina, Fauni 10 (ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: 11 munera uestra cano); tuque o, cui prima frementem 12 fudit equum magno tellus percussa tridenti, 13 Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae 14 ter centum niuei tondent dumeta iuuenci; 15 ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei 16 Pan, ouium custos, tua si tibi Maenala curae, 17 adsis, o Tegeaee, fauens, oleaeque Minerua 18 inuentrix, uncique puer monstrator aratri, 19 et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum: 20 dique deaeque omnes, studium quibus arua tueri, 21 quique nouas alitis non ullo semine fruges 22 quique satis largum caelo demittitis imbrem. 23 tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum 24 concilia incertum est, urbisne inuisere, Caesar, 25 terrarumque uelis curam, et te maximus orbis 26 auctorem frugum tempestatumque potentem 27 accipiat cingens materna tempora myrto; 28 an deus immensi uenias maris ac tua nautae 29 numina sola colant, tibi seruiat ultima Thule, 30 teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; 31 anne nouum tardis sidus te mensibus addas, 32 qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis 33 panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens 34 Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit); 35 quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem, 36 nec tibi regnandi ueniat tam dira cupido, 37 quamuis Elysios miretur Graecia campos 38 nec repetita sequi curet Proserpina matrem), 39 da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis, 40 ignarosque uiae mecum miseratus agrestis 41 ingredere et uotis iam nunc adsuesce uocari. 42 Vere nouo, gelidus canis cum montibus umor 43 liquitur et Zephyro putris se glaeba resoluit, 44 depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro 45 ingemere et sulco attritus splendescere uomer. 46 illa seges demum uotis respondet auari 47 agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; 48 illius immensae ruperunt horrea messes. 49 ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor, 50 uentos et uarium caeli praediscere morem 51 cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum, 52 et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. 53 hic segetes, illic ueniunt felicius uuae, 54 arborei fetus alibi atque inussa uirescunt 55 gramina. nonne uides, croceos ut Tmolus odores, 56 India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, 57 at Chalybes nudi ferrum uirosaque Pontus 58 castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? 59 continuo has leges aeternaque foedera certis 60 imposuit natura locis, quo tempore primum 61 Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem, 62 unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae 63 pingue solum primis extemplo a mensibus anni 64 fortes inuertant tauri, glaebasque iacentis 65 puluerulenta coquat maturis solibus aestas; 66 at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum 67 Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: 68 illic, officiant laetis ne frugibus herbae, 69 hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam. 70 Alternis idem tonsas cessare noualis 71 et segnem patiere situ durescere campum; 72 aut ibi flaua seres mutato sidere farra, 73 unde prius laetum siliqua quassante legumen 74 aut tenuis fetus uiciae tristisque lupini 75 sustuleris fragilis calamos siluamque sonantem. 76 urit enim lini campum seges, urit auenae, 77 urunt Lethaeo perfusa papauera somno; 78 sed tamen alternis facilis labor, arida tantum 79 ne saturare fimo pingui pudeat sola neue 80 effetos cinerem immundum iactare per agros. 81 sic quoque mutatis requiescunt fetibus arua, 82 nec nulla interea est inaratae gratia terrae. 83 saepe etiam sterilis incendere profuit agros 84 atque leuem stipulam crepitantibus urere flammis: 85 siue inde occultas uiris et pabula terrae 86 pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem 87 excoquitur uitium atque exsudat inutilis umor, 88 seu pluris calor ille uias et caeca relaxat 89 spiramenta, nouas ueniat qua sucus in herbas, 90 seu durat magis et uenas astringit hiantis, 91 ne tenues pluuiae rapidiue potentia solis 92 acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat. 93 multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis 94 uimineasque trahit cratis, iuuat arua, neque illum 95 flaua Ceres alto nequiquam spectat Olympo; 96 et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, 97 rursus in obliquum uerso perrumpit aratro 98 exercetque frequens tellurem atque imperat aruis. 99 Vmida solstitia atque hiemes orate serenas, 100 agricolae; hiberno laetissima puluere farra, 101 laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu 102 iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis. 103 quid dicam, iacto qui semine comminus arua 104 insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae, 105 deinde satis fluuium inducit riuosque sequentis, 106 et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, 107 ecce supercilio cliuosi tramitis undam 108 elicit? illa cadens raucum per leuia murmur 109 saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua. 110 quid qui, ne grauidis procumbat culmus aristis, 111 luxuriem segetum tenera depascit in herba, 112 cum primum sulcos aequant sata, quique paludis 113 collectum umorem bibula deducit harena? 114 praesertim incertis si mensibus amnis abundans 115 exit et obducto late tenet omnia limo, 116 unde cauae tepido sudant umore lacunae. 117 Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores 118 uersando terram experti, nihil improbus anser 119 Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris 120 officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi 121 haud facilem esse uiam uoluit, primusque per artem 122 mouit agros, curis acuens mortalia corda 123 nec torpere graui passus sua regna ueterno. 124 ante Iouem nulli subigebant arua coloni: 125 ne signare quidem aut partiri limite campum 126 fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus 127 omnia liberius nullo poscente ferebat. 128 ille malum uirus serpentibus addidit atris 129 praedarique lupos iussit pontumque moueri, 130 mellaque decussit foliis ignemque remouit 131 et passim riuis currentia uina repressit, 132 ut uarias usus meditando extunderet artis 133 paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, 134 ut silicis uenis abstrusum excuderet ignem. 135 tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; 136 nauita tum stellis numeros et nomina fecit 137 Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. 138 tum laqueis captare feras et fallere uisco 139 inuentum et magnos canibus circumdare saltus; 140 atque alius latum funda iam uerberat amnem 141 alta petens, pelagoque alius trahit umida lina. 142 tum ferri rigor atque argutae lammina serrae 143 (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), 144 tum uariae uenere artes. labor omnia uicit 145 improbus et duris urgens in rebus egestas. 146 prima Ceres ferro mortalis uertere terram 147 instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae 148 deficerent siluae et uictum Dodona negaret. 149 mox et frumentis labor additus, ut mala culmos 150 esset robigo segnisque horreret in aruis 151 carduus; intereunt segetes, subit aspera silua 152 lappaeque tribolique, interque nitentia culta 153 infelix lolium et steriles dominantur auenae. 154 quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris 155 et sonitu terrebis auis et ruris opaci 156 falce premes umbras uotisque uocaueris imbrem, 157 heu magnum alterius frustra spectabis aceruum 158 concussaque famem in siluis solabere quercu. 159 Dicendum et quae sint duris agrestibus arma, 160 quis sine nec potuere seri nec surgere messes: 161 uomis et inflexi primum graue robur aratri, 162 tardaque Eleusinae matris uoluentia plaustra, 163 tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri; 164 uirgea praeterea Celei uilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica uannus Iacchi; 166 omnia quae multo ante memor prouisa repones, 167 si te digna manet diuini gloria ruris. 168 continuo in siluis magna ui flexa domatur 169 in burim et curui formam accipit ulmus aratri. 170 huic a stirpe pedes temo protentus in octo, 171 binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. 172 caeditur et tilia ante iugo leuis altaque fagus 173 stiuaque, quae currus a tergo torqueat imos, 174 et suspensa focis explorat robora fumus. 175 Possum multa tibi ueterum praecepta referre, 176 ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. 177 area cum primis ingenti aequanda cylindro 178 et uertenda manu et creta solidanda tenaci, 179 ne subeant herbae neu puluere uicta fatiscat, 180 tum uariae inludant pestes: saepe exiguus mus 181 sub terris posuitque domos atque horrea fecit, 182 aut oculis capti fodere cubilia talpae, 183 inuentusque cauis bufo et quae plurima terrae 184 monstra ferunt, populatque ingentem farris aceruum 185 curculio atque inopi metuens formica senectae. 186 contemplator item, cum se nux plurima siluis 187 induet in florem et ramos curuabit olentis: 188 si superant fetus, pariter frumenta sequentur 189 magnaque cum magno ueniet tritura calore; 190 at si luxuria foliorum exuberat umbra, 191 nequiquam pinguis palea teret area culmos. 192 semina uidi equidem multos medicare serentis 193 et nitro prius et nigra perfundere amurca, 194 grandior ut fetus siliquis fallacibus esset 195 et quamuis igni exiguo properata maderent. 196 uidi lecta diu et multo spectata labore 197 degenerare tamen, ni uis humana quotannis 198 maxima quaeque manu legeret: sic omnia fatis 199 in peius ruere ac retro sublapsa referri, 200 non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum 201 remigiis subigit, si bracchia forte remisit, 202 atque illum in praeceps prono rapit alueus amni. 203 Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis 204 Haedorumque dies seruandi et lucidus Anguis, 205 quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis 206 Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. 207 Libra die somnique pares ubi fecerit horas 208 et medium luci atque umbris iam diuidit orbem, 209 exercete, uiri, tauros, serite hordea campis 210 usque sub extremum brumae intractabilis imbrem; 211 nec non et lini segetem et Cereale papauer 212 tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, 213 dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. 214 uere fabis satio; tum te quoque, medica, putres 215 accipiunt sulci et milio uenit annua cura, 216 candidus auratis aperit cum cornibus annum 217 Taurus et auerso cedens Canis occidit astro. 218 at si triticeam in messem robustaque farra 219 exercebis humum solisque instabis aristis, 220 ante tibi Eoae Atlantides abscondantur 221 Cnosiaque ardentis decedat stella Coronae, 222 debita quam sulcis committas semina quamque 223 inuitae properes anni spem credere terrae. 224 multi ante occasum Maiae coepere; sed illos 225 exspectata seges uanis elusit auenis. 226 si uero uiciamque seres uilemque phaselum 227 nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, 228 haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: 229 incipe et ad medias sementem extende pruinas. 230 Idcirco certis dimensum partibus orbem 231 per duodena regit mundi sol aureus astra. 232 quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco 233 semper sole rubens et torrida semper ab igni; 234 quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur 235 caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris; 236 has inter mediamque duae mortalibus aegris 237 munere concessae diuum, et uia secta per ambas, 238 obliquus qua se signorum uerteret ordo. 239 mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces 240 consurgit, premitur Libyae deuexus in Austros. 241 hic uertex nobis semper sublimis; at illum 242 sub pedibus Styx atra uidet Manesque profundi. 243 maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis 244 circum perque duas in morem fluminis Arctos, 245 Arctos Oceani metuentis aequore tingi. 246 illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox 247 semper et obtenta densentur nocte tenebrae; 248 aut redit a nobis Aurora diemque reducit, 249 nosque ubi primus equis Oriens adflauit anhelis 250 illic sera rubens accendit lumina Vesper. 251 hinc tempestates dubio praediscere caelo 252 possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, 253 et quando infidum remis impellere marmor 254 conueniat, quando armatas deducere classis, 255 aut tempestiuam siluis euertere pinum; 256 nec frustra signorum obitus speculamur et ortus 257 temporibusque parem diuersis quattuor annum. 258 Frigidus agricolam si quando continet imber, 259 multa, forent quae mox caelo properanda sereno, 260 maturare datur: durum procudit arator 261 uomeris obtunsi dentem, cauat arbore lintres, 262 aut pecori signum aut numeros impressit aceruis. 263 exacuunt alii uallos furcasque bicornis 264 atque Amerina parant lentae retinacula uiti. 265 nunc facilis rubea texatur fiscina uirga, 266 nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. 267 quippe etiam festis quaedam exercere diebus 268 fas et iura sinunt: riuos deducere nulla 269 religio uetuit, segeti praetendere saepem, 270 insidias auibus moliri, incendere uepres 271 balantumque gregem fluuio mersare salubri. 272 saepe oleo tardi costas agitator aselli 273 uilibus aut onerat pomis, lapidemque reuertens 274 incusum aut atrae massam picis urbe reportat. 275 Ipsa dies alios alio dedit ordine luna 276 felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus 277 Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando 278 Coeumque Iapetumque creat saeuumque Typhoea 279 et coniuratos caelum rescindere fratres. 280 ter sunt conati imponere Pelio Ossam 281 scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum; 282 ter pater exstructos disiecit fulmine montis. 283 septima post decimam felix et ponere uitem 284 et prensos domitare boues et licia telae 285 addere. nona fugae melior, contraria furtis. 286 Multa adeo gelida melius se nocte dedere 287 aut cum sole nouo terras inrorat Eous. 288 nocte leues melius stipulae, nocte arida prata 289 tondentur, noctes lentus non deficit umor. 290 et quidam seros hiberni ad luminis ignis 291 peruigilat ferroque faces inspicat acuto. 292 interea longum cantu solata laborem 293 arguto coniunx percurrit pectine telas, 294 aut dulcis musti Volcano decoquit umorem 295 et foliis undam trepidi despumat aeni. 296 at rubicunda Ceres medio succiditur aestu 297 et medio tostas aestu terit area fruges. 298 nudus ara, sere nudus. hiems ignaua colono: 299 frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur 300 mutuaque inter se laeti conuiuia curant. 301 inuitat genialis hiems curasque resoluit, 302 ceu pressae cum iam portum tetigere carinae, 303 puppibus et laeti nautae imposuere coronas. 304 sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus 305 et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, 306 tum gruibus pedicas et retia ponere ceruis 307 auritosque sequi lepores, tum figere dammas 308 stuppea torquentem Balearis uerbera fundae, 309 cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. 310 Quid tempestates autumni et sidera dicam, 311 atque, ubi iam breuiorque dies et mollior aestas, 312 quae uigilanda uiris? uel cum ruit imbriferum uer, 313 spicea iam campis cum messis inhorruit et cum 314 frumenta in uiridi stipula lactentia turgent? 315 saepe ego, cum flauis messorem induceret aruis 316 agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, 317 omnia uentorum concurrere proelia uidi, 318 quae grauidam late segetem ab radicibus imis 319 sublimem expulsam eruerent: ita turbine nigro 320 ferret hiems culmumque leuem stipulasque uolantis. 321 saepe etiam immensum caelo uenit agmen aquarum 322 et foedam glomerant tempestatem imbribus atris 323 collectae ex alto nubes; ruit arduus aether 324 et pluuia ingenti sata laeta boumque labores 325 diluit; implentur fossae et caua flumina crescunt 326 cum sonitu feruetque fretis spirantibus aequor. 327 ipse pater media nimborum in nocte corusca 328 fulmina molitur dextra, quo maxima motu 329 terra tremit, fugere ferae et mortalia corda 330 per gentis humilis strauit pauor; ille flagranti 331 aut Atho aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo 332 deicit; ingeminant Austri et densissimus imber; 333 nunc nemora ingenti uento, nunc litora plangunt. 334 hoc metuens caeli mensis et sidera serua, 335 frigida Saturni sese quo stella receptet, 336 quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis. 337 in primis uenerare deos, atque annua magnae 338 sacra refer Cereri laetis operatus in herbis 339 extremae sub casum hiemis, iam uere sereno. 340 tum pingues agni et tum mollissima uina, 341 tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. 342 cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret: 343 cui tu lacte fauos et miti dilue Baccho, 344 terque nouas circum felix eat hostia fruges, 345 omnis quam chorus et socii comitentur ouantes 346 et Cererem clamore uocent in tecta; neque ante 347 falcem maturis quisquam supponat aristis 348 quam Cereri torta redimitus tempora quercu 349 det motus incompositos et carmina dicat. 350 Atque haec ut certis possemus discere signis, 351 aestusque pluuiasque et agentis frigora uentos, 352 ipse pater statuit quid menstrua luna moneret, 353 quo signo caderent Austri, quid saepe uidentes 354 agricolae propius stabulis armenta tenerent. 355 continuo uentis surgentibus aut freta ponti 356 incipiunt agitata tumescere et aridus altis 357 montibus audiri fragor, aut resonantia longe 358 litora misceri et nemorum increbrescere murmur. 359 iam sibi tum a curuis male temperat unda carinis, 360 cum medio celeres reuolant ex aequore mergi 361 clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae 362 in sicco ludunt fulicae, notasque paludes 363 deserit atque altam supra uolat ardea nubem. 364 saepe etiam stellas uento impendente uidebis 365 praecipitis caelo labi, noctisque per umbram 366 flammarum longos a tergo albescere tractus; 367 saepe leuem paleam et frondes uolitare caducas 368 aut summa nantis in aqua conludere plumas. 369 at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum 370 Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis 371 rura natant fossis atque omnis nauita ponto 372 umida uela legit. numquam imprudentibus imber 373 obfuit: aut illum surgentem uallibus imis 374 aeriae fugere grues, aut bucula caelum 375 suspiciens patulis captauit naribus auras, 376 aut arguta lacus circumuolitauit hirundo 377 et ueterem in limo ranae cecinere querelam. 378 saepius et tectis penetralibus extulit oua 379 angustum formica terens iter, et bibit ingens 380 arcus, et e pastu decedens agmine magno 381 coruorum increpuit densis exercitus alis. 382 iam uariae pelagi uolucres et quae Asia circum 383 dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri— 384 certatim largos umeris infundere rores, 385 nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas 386 et studio incassum uideas gestire lauandi. 387 tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce 388 et sola in sicca secum spatiatur harena. 389 ne nocturna quidem carpentes pensa puellae 390 nesciuere hiemem, testa cum ardente uiderent 391 scintillare oleum et putris concrescere fungos. 392 Nec minus ex imbri soles et aperta serena 393 prospicere et certis poteris cognoscere signis: 394 nam neque tum stellis acies obtunsa uidetur, 395 nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, 396 tenuia nec lanae per caelum uellera ferri; 397 non tepidum ad solem pennas in litore pandunt 398 dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos 399 immundi meminere sues iactare maniplos. 400 at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, 401 solis et occasum seruans de culmine summo 402 nequiquam seros exercet noctua cantus. 403 apparet liquido sublimis in aere Nisus, 404 et pro purpureo poenas dat Scylla capillo: 405 quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis, 406 ecce inimicus atrox magno stridore per auras 407 insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, 408 illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis. 409 tum liquidas corui presso ter gutture uoces 410 aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis 411 nescio qua praeter solitum dulcedine laeti 412 inter se in foliis strepitant; iuuat imbribus actis 413 progeniem paruam dulcisque reuisere nidos. 414 haud equidem credo, quia sit diuinitus illis 415 ingenium aut rerum fato prudentia maior; 416 uerum ubi tempestas et caeli mobilis umor 417 mutauere uias et Iuppiter uuidus Austris 418 denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat, 419 uertuntur species animorum, et pectora motus 420 nunc alios, alios dum nubila uentus agebat, 421 concipiunt: hinc ille auium concentus in agris 422 et laetae pecudes et ouantes gutture corui. 423 Si uero solem ad rapidum lunasque sequentis 424 ordine respicies, numquam te crastina fallet 425 hora, neque insidiis noctis capiere serenae. 426 luna reuertentis cum primum colligit ignis, 427 si nigrum obscuro comprenderit aera cornu, 428 maximus agricolis pelagoque parabitur imber; 429 at si uirgineum suffuderit ore ruborem, 430 uentus erit: uento semper rubet aurea Phoebe. 431 sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) 432 pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, 433 totus et ille dies et qui nascentur ab illo 434 exactum ad mensem pluuia uentisque carebunt, 435 uotaque seruati soluent in litore nautae 436 Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae. 437 sol quoque et exoriens et cum se condet in undas 438 signa dabit; solem certissima signa sequentur, 439 et quae mane refert et quae surgentibus astris. 440 ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum 441 conditus in nubem medioque refugerit orbe, 442 suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto 443 arboribusque satisque Notus pecorique sinister. 444 aut ubi sub lucem densa inter nubila sese 445 diuersi 446

Dichtung