Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Octavvs von Vergil

Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce 1 extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, 2 utque acris concussit equos utque impulit arma, 3 extemplo turbati animi, simul omne tumultu 4 coniurat trepido Latium saevitque iuventus 5 effera. ductores primi Messapus et Ufens 6 contemptorque deum Mezentius undique cogunt 7 auxilia et latos vastant cultoribus agros. 8 mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem 9 qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, 10 advectum Aenean classi victosque penatis 11 inferre et fatis regem se dicere posci 12 edoceat, multasque viro se adiungere gentis 13 Dardanio et late Latio increbrescere nomen: 14 quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, 15 eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi 16 quam Turno regi aut regi apparere Latino. 17

Talia per Latium. quae Laomedontius heros 18 cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, 19 atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 20 in partisque rapit varias perque omnia versat, 21 sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis 22 sole repercussum aut radiantis imagine lunae 23 omnia pervolitat late loca, iamque sub auras 24 erigitur summique ferit laquearia tecti. 25 nox erat et terras animalia fessa per omnis 26 alituum pecudumque genus sopor altus habebat, 27 cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe 28 Aeneas, tristi turbatus pectora bello, 29 procubuit seramque dedit per membra quietem. 30 huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno 31 populeas inter senior se attollere frondes 32 visus (eum tenuis glauco velabat amictu 33 carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo), 34 tum sic adfari et curas his demere dictis: 35 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem 36 qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, 37 exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, 38 hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates. 39 neu belli terrere minis; tumor omnis et irae 40 concessere deum. 41 iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, 42 litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 43 triginta capitum fetus enixa iacebit, 44 alba solo recubans, albi circum ubera nati. 45 [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,] 46 ex quo ter denis urbem redeuntibus annis 47 Ascanius clari condet cognominis Albam. 48 haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat 49 expedias victor, paucis (adverte) docebo. 50 Arcades his oris, genus a Pallante profectum, 51 qui regem Evandrum comites, qui signa secuti, 52 delegere locum et posuere in montibus urbem 53 Pallantis proavi de nomine Pallanteum. 54 hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; 55 hos castris adhibe socios et foedera iunge. 56 ipse ego te ripis et recto flumine ducam, 57 adversum remis superes subvectus ut amnem. 58 surge age, nate dea, primisque cadentibus astris 59 Iunoni fer rite preces, iramque minasque 60 supplicibus supera votis. mihi victor honorem 61 persolves. ego sum pleno quem flumine cernis 62 stringentem ripas et pinguia culta secantem, 63 caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. 64 hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.' 65 Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto 66 ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. 67 surgit et aetherii spectans orientia solis 68 lumina rite cavis undam de flumine palmis 69 sustinet ac talis effundit ad aethera voces: 70 'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est, 71 tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, 72 accipite Aenean et tandem arcete periclis. 73 quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra 74 fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis, 75 semper honore meo, semper celebrabere donis 76 corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum. 77 adsis o tantum et propius tua numina firmes.' 78 sic memorat, geminasque legit de classe biremis 79 remigioque aptat, socios simul instruit armis. 80 Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum, 81 candida per silvam cum fetu concolor albo 82 procubuit viridique in litore conspicitur sus; 83 quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno, 84 mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85 Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem 86 leniit, et tacita refluens ita substitit unda, 87 mitis ut in morem stagni placidaeque paludis 88 sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. 89 ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 90 labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, 91 miratur nemus insuetum fulgentia longe 92 scuta virum fluvio pictasque innare carinas. 93 olli remigio noctemque diemque fatigant 94 et longos superant flexus, variisque teguntur 95 arboribus, viridisque secant placido aequore silvas. 96 sol medium caeli conscenderat igneus orbem 97 cum muros arcemque procul ac rara domorum 98 tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo 99 aequavit, tum res inopes Evandrus habebat. 100 ocius advertunt proras urbique propinquant. 101

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem 102 Amphitryoniadae magno divisque ferebat 103 ante urbem in luco. Pallas huic filius una, 104 una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105 tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. 106 ut celsas videre rates atque inter opacum 107 adlabi nemus et tacitos incumbere remis, 108 terrentur visu subito cunctique relictis 109 consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 110 sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse, 111 et procul e tumulo: 'iuvenes, quae causa subegit 112 ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit. 113 'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?' 114 tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115 paciferaeque manu ramum praetendit olivae: 116 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, 117 quos illi bello profugos egere superbo. 118 Evandrum petimus. ferte haec et dicite lectos 119 Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 120 obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 121 'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem 122 adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' 123 excepitque manu dextramque amplexus inhaesit; 124 progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125 Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 126 'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari 127 et vitta comptos voluit praetendere ramos, 128 non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas 129 quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130 sed mea me virtus et sancta oracula divum 131 cognatique patres, tua terris didita fama, 132 coniunxere tibi et fatis egere volentem. 133 Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, 134 Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135 advehitur Teucros; Electram maximus Atlas 136 edidit, aetherios umero qui sustinet orbis. 137 vobis Mercurius pater est, quem candida Maia 138 Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; 139 at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140 idem Atlas generat caeli qui sidera tollit. 141 sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. 142 his fretus non legatos neque prima per artem 143 temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque 144 obieci caput et supplex ad limina veni. 145 gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello 146 insequitur; nos si pellant nihil afore credunt 147 quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, 148 et mare quod supra teneant quodque adluit infra. 149 accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150 pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' 151

Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis 152 iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. 153 tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum, 154 accipio agnoscoque libens! ut verba parentis 155 et vocem Anchisae magni vultumque recordor! 156 nam memini Hesionae visentem regna sororis 157 Laomedontiaden Priamum Salamina petentem 158 protinus Arcadiae gelidos invisere finis. 159 tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160 mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum 161 Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat 162 Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore 163 compellare virum et dextrae coniungere dextram; 164 accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165 ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas 166 discedens chlamydemque auro dedit intertextam, 167 frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. 168 ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, 169 et lux cum primum terris se crastina reddet, 170 auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. 171 interea sacra haec, quando huc venistis amici, 172 annua, quae differre nefas, celebrate faventes 173 nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' 174

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175 pocula gramineoque viros locat ipse sedili, 176 praecipuumque toro et villosi pelle leonis 177 accipit Aenean solioque invitat acerno. 178 tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos 179 viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris 180 dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. 181 uescitur Aeneas simul et Troiana iuventus 182 perpetui tergo bovis et lustralibus extis. 183

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, 184 rex Evandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, 185 has ex more dapes, hanc tanti numinis aram 186 vana superstitio veterumque ignara deorum 187 imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis 188 servati facimus meritosque novamus honores. 189 iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190 disiectae procul ut moles desertaque montis 191 stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. 192 hic spelunca fuit vasto summota recessu, 193 semihominis Caci facies quam dira tenebat 194 solis inaccessam radiis; semperque recenti 195 caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis 196 ora virum tristi pendebant pallida tabo. 197 huic monstro Volcanus erat pater: illius atros 198 ore vomens ignis magna se mole ferebat. 199 attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200 auxilium adventumque dei. nam maximus ultor 201 tergemini nece Geryonae spoliisque superbus 202 Alcides aderat taurosque hac victor agebat 203 ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. 204 at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205 aut intractatum scelerisve dolive fuisset, 206 quattuor a stabulis praestanti corpore tauros 207 avertit, totidem forma superante iuvencas. 208 atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, 209 cauda in speluncam tractos versisque viarum 210 indiciis raptor saxo occultabat opaco; 211 quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. 212 interea, cum iam stabulis saturata moveret 213 Amphitryoniades armenta abitumque pararet, 214 discessu mugire boves atque omne querelis 215 impleri nemus et colles clamore relinqui. 216 reddidit una boum vocem vastoque sub antro 217 mugiit et Caci spem custodita fefellit. 218 hic vero Alcidae furiis exarserat atro 219 felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum 220 robur, et aerii cursu petit ardua montis. 221 tum primum nostri Cacum videre timentem 222 turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro 223 speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. 224 ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225 deiecit saxum, ferro quod et arte paterna 226 pendebat, fultosque emuniit obice postis, 227 ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque 228 accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, 229 dentibus infrendens. ter totum fervidus ira 230 lustrat Aventini montem, ter saxea temptat 231 limina nequiquam, ter fessus valle resedit. 232 stabat acuta silex praecisis undique saxis 233 speluncae dorso insurgens, altissima visu, 234 dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235 hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, 236 dexter in adversum nitens concussit et imis 237 avulsam solvit radicibus, inde repente 238 impulit; impulsu quo maximus intonat aether, 239 dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240 at specus et Caci detecta apparuit ingens 241 regia, et umbrosae penitus patuere cavernae, 242 non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens 243 infernas reseret sedes et regna recludat 244 pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245 cernatur, trepident immisso lumine Manes. 246 ergo insperata deprensum luce repente 247 inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem 248 desuper Alcides telis premit, omniaque arma 249 advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250 ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, 251 faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) 252 evomit involvitque domum caligine caeca 253 prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro 254 fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255 non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem 256 praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam 257 fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. 258 hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem 259 corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260 elisos oculos et siccum sanguine guttur. 261 panditur extemplo foribus domus atra revulsis 262 abstractaeque boves abiurataeque rapinae 263 caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver 264 protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265 terribilis oculos, vultum villosaque saetis 266 pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis. 267 ex illo celebratus honos laetique minores 268 servavere diem, primusque Potitius auctor 269 et domus Herculei custos Pinaria sacri 270 hanc aram luco statuit, quae maxima semper 271 dicetur nobis et erit quae maxima semper. 272 quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum 273 cingite fronde comas et pocula porgite dextris, 274 communemque vocate deum et date vina volentes.' 275 dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra 276 velavitque comas foliisque innexa pependit, 277 et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes 278 in mensam laeti libant divosque precantur. 279

Devexo interea propior fit Vesper Olympo. 280 iamque sacerdotes primusque Potitius ibant 281 pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. 282 instaurant epulas et mensae grata secundae 283 dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. 284 tum Salii ad cantus incensa altaria circum 285 populeis adsunt evincti tempora ramis, 286 hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes 287 Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae 288 monstra manu geminosque premens eliserit anguis, 289 ut bello egregias idem disiecerit urbes, 290 Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores 291 rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae 292 pertulerit. 'tu nubigenas, invicte, bimembris 293 Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas 294 prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. 295 te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci 296 ossa super recubans antro semesa cruento; 297 nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus 298 arduus arma tenens; non te rationis egentem 299 Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300 salve, vera Iovis proles, decus addite divis, 301 et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' 302 talia carminibus celebrant; super omnia Caci 303 speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. 304 consonat omne nemus strepitu collesque resultant. 305 Exim se cuncti divinis rebus ad urbem 306 perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo, 307 et comitem Aenean iuxta natumque tenebat 308 ingrediens varioque viam sermone levabat. 309 miratur facilisque oculos fert omnia circum 310 Aeneas, capiturque locis et singula laetus 311 exquiritque auditque virum monimenta priorum. 312 tum rex Evandrus Romanae conditor arcis: 313 'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant 314 gensque virum truncis et duro robore nata, 315 quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros 316 aut componere opes norant aut parcere parto, 317 sed rami atque asper victu venatus alebat. 318 primus ab aetherio venit Saturnus Olympo 319 arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 is genus indocile ac dispersum montibus altis 321 composuit legesque dedit, Latiumque vocari 322 maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. 323 aurea quae perhibent illo sub rege fuere 324 saecula: sic placida populos in pace regebat, 325 deterior donec paulatim ac decolor aetas 326 et belli rabies et amor successit habendi. 327 tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, 328 saepius et nomen posuit Saturnia tellus; 329 tum reges asperque immani corpore Thybris, 330 a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim 331 diximus; amisit verum vetus Albula nomen. 332 me pulsum patria pelagique extrema sequentem 333 Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum 334 his posuere locis, matrisque egere tremenda 335 Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.' 336

Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram 337 et Carmentalem Romani nomine portam 338 quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, 339 vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340 Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. 341 hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum 342 rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal 343 Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. 344 nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345 testaturque locum et letum docet hospitis Argi. 346 hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit 347 aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. 348 iam tum religio pavidos terrebat agrestis 349 dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350 'hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso vertice collem 351 (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum 352 credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem 353 aegida concuteret dextra nimbosque cieret. 354 haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355 reliquias veterumque vides monimenta virorum. 356 hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem; 357 Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' 358 talibus inter se dictis ad tecta subibant 359 pauperis Evandri, passimque armenta videbant 360 Romanoque foro et lautis mugire Carinis. 361 ut ventum ad sedes, 'haec' inquit 'limina victor 362 Alcides subiit, haec illum regia cepit. 363 aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum 364 finge deo, rebusque veni non asper egenis.' 365 dixit, et angusti subter fastigia tecti 366 ingentem Aenean duxit stratisque locavit 367 effultum foliis et pelle Libystidis ursae: 368 nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. 369

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu 371 Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo 372 incipit et dictis divinum aspirat amorem: 373 'dum bello Argolici vastabant Pergama reges 374 debita casurasque inimicis ignibus arces, 375 non ullum auxilium miseris, non arma rogavi 376 artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx, 377 incassumve tuos volui exercere labores, 378 quamvis et Priami deberem plurima natis, 379 et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 380 nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: 381 ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen 382 arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei, 383 te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. 384 aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385 ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' 386 dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis 387 cunctantem amplexu molli fovet. ille repente 388 accepit solitam flammam, notusque medullas 389 intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390 non secus atque olim tonitru cum rupta corusco 391 ignea rima micans percurrit lumine nimbos; 392 sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. 393 tum pater aeterno fatur devinctus amore: 394 'quid causas petis ex alto? fiducia cessit 395 quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset, 396 tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; 397 nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant 398 stare decemque alios Priamum superesse per annos. 399 et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400 quidquid in arte mea possum promittere curae, 401 quod fieri ferro liquidove potest electro, 402 quantum ignes animaeque valent, absiste precando 403 viribus indubitare tuis.' ea verba locutus 404 optatos dedit amplexus placidumque petivit 405 coniugis infusus gremio per membra soporem. 406

Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae 407 curriculo expulerat somnum, cum femina primum, 408 cui tolerare colo vitam tenuique Minerva 409 impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis 410 noctem addens operi, famulasque ad lumina longo 411 exercet penso, castum ut servare cubile 412 coniugis et possit parvos educere natos: 413 haud secus ignipotens nec tempore segnior illo 414 mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415 insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque 416 erigitur Liparen fumantibus ardua saxis, 417 quam subter specus et Cyclopum exesa caminis 418 antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus 419 auditi referunt gemitus, striduntque cavernis 420 stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, 421 Volcani domus et Volcania nomine tellus. 422 hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. 423 ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, 424 Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. 425 his informatum manibus iam parte polita 426 fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo 427 deicit in terras, pars imperfecta manebat. 428 tris imbris torti radios, tris nubis aquosae 429 addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. 430 fulgores nunc terrificos sonitumque metumque 431 miscebant operi flammisque sequacibus iras. 432 parte alia Marti currumque rotasque volucris 433 instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; 434 aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 435

Dichtung