Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Qvintvs von Vergil

Interea medium Aeneas iam classe tenebat 1 certus iter fluctusque atros Aquilone secabat 2 moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae 3 conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem 4 causa latet; duri magno sed amore dolores 5 polluto, notumque furens quid femina possit, 6 triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. 7 ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla 8 occurrit tellus, maria undique et undique caelum, 9 olli caeruleus supra caput astitit imber 10 noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris. 11 ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: 12 'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? 13 quidve, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus 14 colligere arma iubet validisque incumbere remis, 15 obliquatque sinus in ventum ac talia fatur: 16 'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor 17 spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. 18 mutati transversa fremunt et vespere ab atro 19 consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. 20 nec nos obniti contra nec tendere tantum 21 sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur, 22 quoque vocat vertamus iter. nec litora longe 23 fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 24 si modo rite memor servata remetior astra.' 25 tum pius Aeneas: 'equidem sic poscere ventos 26 iamdudum et frustra cerno te tendere contra. 27 flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla, 28 quove magis fessas optem dimittere navis, 29 quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten 30 et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' 31 haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi 32 intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, 33 et tandem laeti notae advertuntur harenae. 34

At procul ex celso miratus vertice montis 35 adventum sociasque rates occurrit Acestes, 36 horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, 37 Troia Criniso conceptum flumine mater 38 quem genuit. veterum non immemor ille parentum 39 gratatur reduces et gaza laetus agresti 40 excipit, ac fessos opibus solatur amicis. 41

Postera cum primo stellas Oriente fugarat 42 clara dies, socios in coetum litore ab omni 43 advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur: 44 'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum, 45 annuus exactis completur mensibus orbis, 46 ex quo reliquias divinique ossa parentis 47 condidimus terra maestasque sacravimus aras; 48 iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 49 semper honoratum (sic di voluistis) habebo. 50 hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, 51 Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae, 52 annua vota tamen sollemnisque ordine pompas 53 exsequerer strueremque suis altaria donis. 54 nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis 55 haud equidem sine mente, reor, sine numine divum 56 adsumus et portus delati intramus amicos. 57 ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem: 58 poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis 59 urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. 60 bina boum vobis Troia generatus Acestes 61 dat numero capita in navis; adhibete penatis 62 et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. 63 praeterea, si nona diem mortalibus almum 64 Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 65 prima citae Teucris ponam certamina classis; 66 quique pedum cursu valet, et qui viribus audax 67 aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, 68 seu crudo fidit pugnam committere caestu, 69 cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. 70 ore favete omnes et cingite tempora ramis.' 71

Sic fatus velat materna tempora myrto. 72 hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes, 73 hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. 74 ille e concilio multis cum milibus ibat 75 ad tumulum magna medius comitante caterva. 76 hic duo rite mero libans carchesia Baccho 77 fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, 78 purpureosque iacit flores ac talia fatur: 79 'salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti 80 nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae. 81 non licuit finis Italos fataliaque arva 82 nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.' 83 dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 84 septem ingens gyros, septena volumina traxit 85 amplexus placide tumulum lapsusque per aras, 86 caeruleae cui terga notae maculosus et auro 87 squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus 88 mille iacit varios adverso sole colores. 89 obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo 90 tandem inter pateras et levia pocula serpens 91 libavitque dapes rursusque innoxius imo 92 successit tumulo et depasta altaria liquit. 93 hoc magis inceptos genitori instaurat honores, 94 incertus geniumne loci famulumne parentis 95 esse putet; caedit binas de more bidentis 96 totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos, 97 vinaque fundebat pateris animamque vocabat 98 Anchisae magni manisque Acheronte remissos. 99 nec non et socii, quae cuique est copia, laeti 100 dona ferunt, onerant aras mactantque iuvencos; 101 ordine aena locant alii fusique per herbam 102 subiciunt veribus prunas et viscera torrent. 103

Exspectata dies aderat nonamque serena 104 Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, 105 famaque finitimos et clari nomen Acestae 106 excierat; laeto complerant litora coetu 107 visuri Aeneadas, pars et certare parati. 108 munera principio ante oculos circoque locantur 109 in medio, sacri tripodes viridesque coronae 110 et palmae pretium victoribus, armaque et ostro 111 perfusae vestes, argenti aurique talenta; 112 et tuba commissos medio canit aggere ludos. 113

Prima pares ineunt gravibus certamina remis 114 quattuor ex omni delectae classe carinae. 115 velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, 116 mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, 117 ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, 118 urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu 119 impellunt, terno consurgunt ordine remi; 120 Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, 121 Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus 122 caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. 123

Est procul in pelago saxum spumantia contra 124 litora, quod tumidis summersum tunditur olim 125 fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri; 126 tranquillo silet immotaque attollitur unda 127 campus et apricis statio gratissima mergis. 128 hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam 129 constituit signum nautis pater, unde reverti 130 scirent et longos ubi circumflectere cursus. 131 tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro 132 ductores longe effulgent ostroque decori; 133 cetera populea velatur fronde iuventus 134 nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. 135 considunt transtris, intentaque bracchia remis; 136 intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit 137 corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido. 138 inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 139 haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor 140 nauticus, adductis spumant freta versa lacertis. 141 infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit 142 convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 143 non tam praecipites biiugo certamine campum 144 corripuere ruuntque effusi carcere currus, 145 nec sic immissis aurigae undantia lora 146 concussere iugis pronique in verbera pendent. 147 tum plausu fremituque virum studiisque faventum 148 consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant 149 litora, pulsati colles clamore resultant. 150 Effugit ante alios primisque elabitur undis 151 turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus 152 consequitur, melior remis, sed pondere pinus 153 tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis 154 Centaurusque locum tendunt superare priorem; 155 et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens 156 Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur 157 frontibus et longa sulcant vada salsa carina. 158 iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, 159 cum princeps medioque Gyas in gurgite victor 160 rectorem navis compellat voce Menoeten: 161 'quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum; 162 litus ama et laeva stringat sine palmula cautes; 163 altum alii teneant.' dixit; sed caeca Menoetes 164 saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 165 'quo diversus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!' 166 cum clamore Gyas revocabat, et ecce Cloanthum 167 respicit instantem tergo et propiora tenentem. 168 ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis 169 radit iter laevum interior subitoque priorem 170 praeterit et metis tenet aequora tuta relictis. 171 tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens 172 nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten 173 oblitus decorisque sui sociumque salutis 174 in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; 175 ipse gubernaclo rector subit, ipse magister 176 hortaturque viros clavumque ad litora torquet. 177 at gravis ut fundo vix tandem redditus imo est 178 iam senior madidaque fluens in veste Menoetes 179 summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. 180 illum et labentem Teucri et risere natantem 181 et salsos rident revomentem pectore fluctus. 182

Hic laeta extremis spes est accensa duobus, 183 Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. 184 Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, 185 nec tota tamen ille prior praeeunte carina; 186 parte prior, partim rostro premit aemula Pristis. 187 at media socios incedens nave per ipsos 188 hortatur Mnestheus: 'nunc, nunc insurgite remis, 189 Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema 190 delegi comites; nunc illas promite viris, 191 nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi 192 Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. 193 non iam prima peto Mnestheus neque vincere certo 194 (quamquam o!—sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti); 195 extremos pudeat rediisse: hoc vincite, cives, 196 et prohibete nefas.' olli certamine summo 197 procumbunt: vastis tremit ictibus aerea puppis 198 subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus 199 aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis. 200 attulit ipse viris optatum casus honorem: 201 namque furens animi dum proram ad saxa suburget 202 interior spatioque subit Sergestus iniquo, 203 infelix saxis in procurrentibus haesit. 204 concussae cautes et acuto in murice remi 205 obnixi crepuere inlisaque prora pependit. 206 consurgunt nautae et magno clamore morantur 207 ferratasque trudes et acuta cuspide contos 208 expediunt fractosque legunt in gurgite remos. 209 at laetus Mnestheus successuque acrior ipso 210 agmine remorum celeri ventisque vocatis 211 prona petit maria et pelago decurrit aperto. 212 qualis spelunca subito commota columba, 213 cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, 214 fertur in arva volans plausumque exterrita pennis 215 dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto 216 radit iter liquidum celeris neque commovet alas: 217 sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis 218 aequora, sic illam fert impetus ipse volantem. 219 et primum in scopulo luctantem deserit alto 220 Sergestum brevibusque vadis frustraque vocantem 221 auxilia et fractis discentem currere remis. 222 inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram 223 consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. 224 solus iamque ipso superest in fine Cloanthus, 225 quem petit et summis adnixus viribus urget. 226

Tum vero ingeminat clamor cunctique sequentem 227 instigant studiis, resonatque fragoribus aether. 228 hi proprium decus et partum indignantur honorem 229 ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; 230 hos successus alit: possunt, quia posse videntur. 231 et fors aequatis cepissent praemia rostris, 232 ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus 233 fudissetque preces divosque in vota vocasset: 234 'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, 235 vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum 236 constituam ante aras voti reus, extaque salsos 237 proiciam in fluctus et vina liquentia fundam.' 238 dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis 239 Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, 240 et pater ipse manu magna Portunus euntem 241 impulit: illa Noto citius volucrique sagitta 242 ad terram fugit et portu se condidit alto. 243 tum satus Anchisa cunctis ex more vocatis 244 victorem magna praeconis voce Cloanthum 245 declarat viridique advelat tempora lauro, 246 muneraque in navis ternos optare iuvencos 247 vinaque et argenti magnum dat ferre talentum. 248 ipsis praecipuos ductoribus addit honores: 249 victori chlamydem auratam, quam plurima circum 250 purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, 251 intextusque puer frondosa regius Ida 252 velocis iaculo cervos cursuque fatigat 253 acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida 254 sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; 255 longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt 256 custodes, saevitque canum latratus in auras. 257 at qui deinde locum tenuit virtute secundum, 258 levibus huic hamis consertam auroque trilicem 259 loricam, quam Demoleo detraxerat ipse 260 victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, 261 donat habere, viro decus et tutamen in armis. 262 vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant 263 multiplicem conixi umeris; indutus at olim 264 Demoleos cursu palantis Troas agebat. 265 tertia dona facit geminos ex aere lebetas 266 cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. 267 iamque adeo donati omnes opibusque superbi 268 puniceis ibant evincti tempora taenis, 269 cum saevo e scopulo multa vix arte revulsus 270 amissis remis atque ordine debilis uno 271 inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. 272 qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, 273 aerea quem obliquum rota transiit aut gravis ictu 274 seminecem liquit saxo lacerumque viator; 275 nequiquam longos fugiens dat corpore tortus 276 parte ferox ardensque oculis et sibila colla 277 arduus attollens; pars vulnere clauda retentat 278 nexantem nodis seque in sua membra plicantem: 279 tali remigio navis se tarda movebat; 280 vela facit tamen et velis subit ostia plenis. 281 Sergestum Aeneas promisso munere donat 282 servatam ob navem laetus sociosque reductos. 283 olli serva datur operum haud ignara Minervae, 284 Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. 285 Hoc pius Aeneas misso certamine tendit 286 gramineum in campum, quem collibus undique curvis 287 cingebant silvae, mediaque in valle theatri 288 circus erat; quo se multis cum milibus heros 289 consessu medium tulit exstructoque resedit. 290 hic, qui forte velint rapido contendere cursu, 291 invitat pretiis animos, et praemia ponit. 292 undique conveniunt Teucri mixtique Sicani, 293 Nisus et Euryalus primi, 294 Euryalus forma insignis viridique iuventa, 295 Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus 296 regius egregia Priami de stirpe Diores; 297 hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, 298 alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; 299 tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque 300 adsueti silvis, comites senioris Acestae; 301 multi praeterea, quos fama obscura recondit. 302 Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: 303 'accipite haec animis laetasque advertite mentes. 304 nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. 305 Cnosia bina dabo leuato lucida ferro 306 spicula caelatamque argento ferre bipennem; 307 omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi 308 accipient flavaque caput nectentur oliva. 309 primus equum phaleris insignem victor habeto; 310 alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis 311 Threiciis, lato quam circum amplectitur auro 312 balteus et tereti subnectit fibula gemma; 313 tertius Argolica hac galea contentus abito.' 314

Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente 315 corripiunt spatia audito limenque relinquunt, 316 effusi nimbo similes. simul ultima signant, 317 primus abit longeque ante omnia corpora Nisus 318 emicat et ventis et fulminis ocior alis; 319 proximus huic, longo sed proximus intervallo, 320 insequitur Salius; spatio post deinde relicto 321 tertius Euryalus; 322 Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso 323 ecce volat calcemque terit iam calce Diores 324 incumbens umero, spatia et si plura supersint 325 transeat elapsus prior ambiguumque relinquat. 326 iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam 327 finem adventabant, levi cum sanguine Nisus 328 labitur infelix, caesis ut forte iuvencis 329 fusus humum viridisque super madefecerat herbas. 330 hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso 331 haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso 332 concidit immundoque fimo sacroque cruore. 333 non tamen Euryali, non ille oblitus amorum: 334 nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; 335 ille autem spissa iacuit revolutus harena, 336 emicat Euryalus et munere victor amici 337 prima tenet, plausuque volat fremituque secundo. 338 post Helymus subit et nunc tertia palma Diores. 339 hic totum caveae consessum ingentis et ora 340 prima patrum magnis Salius clamoribus implet, 341 ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. 342 tutatur favor Euryalum lacrimaeque decorae, 343 gratior et pulchro veniens in corpore virtus. 344 adiuvat et magna proclamat voce Diores, 345 qui subiit palmae frustraque ad praemia venit 346 ultima, si primi Salio reddentur honores. 347 tum pater Aeneas 'vestra' inquit 'munera vobis 348 certa manent, pueri et palmam movet ordine nemo; 349 me liceat casus miserari insontis amici.' 350 sic fatus tergum Gaetuli immane leonis 351 dat Salio villis onerosum atque unguibus aureis. 352 hic Nisus 'si tanta' inquit 'sunt praemia victis, 353 et te lapsorum miseret, quae munera Niso 354 digna dabis, primam merui qui laude coronam 355 ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?' 356 et simul his dictis faciem ostentabat et udo 357 turpia membra fimo. risit pater optimus olli 358 et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes, 359 Neptuni sacro Danais de poste refixum. 360 hoc iuvenem egregium praestanti munere donat. 361

Post, ubi confecti cursus et dona peregit, 362 'nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens, 363 adsit et evinctis attollat bracchia palmis': 364 sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 365 victori velatum auro vittisque iuvencum, 366 ensem atque insignem galeam solacia victo. 367 nec mora; continuo vastis cum viribus effert 368 ora Dares magnoque virum se murmure tollit, 369 solus qui Paridem solitus contendere contra, 370 idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector 371 victorem Buten immani corpore, qui se 372 Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, 373 perculit et fulva moribundum extendit harena. 374 talis prima Dares caput altum in proelia tollit, 375 ostenditque umeros latos alternaque iactat 376 bracchia protendens et verberat ictibus auras. 377 quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto 378 audet adire virum manibusque inducere caestus. 379 ergo alacris cunctosque putans excedere palma 380 Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus 381 tum laeva taurum cornu tenet atque ita fatur: 382 'nate dea, si nemo audet se credere pugnae, 383 quae finis standi? quo me decet usque teneri? 384 ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant 385 Dardanidae reddique viro promissa iubebant. 386

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, 387 proximus ut viridante toro consederat herbae: 388 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, 389 tantane tam patiens nullo certamine tolli 390 dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister 391 nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem 392 Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?' 393 ille sub haec: 'non laudis amor nec gloria cessit 394 pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 395 sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires. 396 si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste 397 exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, 398 haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco 399 venissem, nec dona moror.' sic deinde locutus 400 in medium geminos immani pondere caestus 401 proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus 402 ferre manum duroque intendere bracchia tergo. 403 obstipuere animi: tantorum ingentia septem 404 terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. 405 ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat, 406 magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa 407 huc illuc vinclorum immensa volumina versat. 408 tum senior talis referebat pectore voces: 409 'quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma 410 vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam? 411 haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat 412 (sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro), 413 his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus, 414 dum melior viris sanguis dabat, aemula necdum 415 temporibus geminis canebat sparsa senectus. 416 sed si nostra Dares haec Troius arma recusat 417 idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes, 418 aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto 419 (solve metus), et tu Troianos exue caestus.' 420 haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum 421 et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque 422 exuit atque ingens media consistit harena. 423 tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos 424 et paribus palmas amborum innexuit armis. 425 constitit in digitos extemplo arrectus uterque 426 bracchiaque ad superas interritus extulit auras. 427 abduxere retro longe capita ardua ab ictu 428 immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt, 429 ille pedum melior motu fretusque iuventa, 430 hic membris et mole valens; sed tarda trementi 431 genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus. 432 multa viri nequiquam inter se vulnera i 433

Dichtung